Punicorum libri septemdecim;

발행: 1795년

분량: 741페이지

출처: archive.org

분류: 시학

31쪽

referre, vel adeo ipsos ignorantia et ieiunitate eorum qui non ingenii et ostrinae opibus,' sed puerilibus carminum

scribendorum subsidiis adiuti versificare conantur, a metiri velle, id vero est, tantorum virorum Manibus iniuriam sacere. Non quidem is sum, qui negem, argumentum, o heroicis temporibus petitum, ad animos et admiratione adiiciendos, et voluptate perfundendos, adeoque ad id, quod poetae, inprimis epico, propositum esse debet, perficiendum ' praecipuam vim habere. Neque ignoro, quae iam dudum praeter alios monuerit Petronius Satyr. p. m. 13. Ceteri pos Virgi- Iium aut non viderunt viam, qua iretur ad carmen, aut visam timuerunt caleare. Ecce, belli ciuilis ingens opus quiS- quis adtigerit, ibi plenus literis, sub onere labetur Non enim res gestae versbus comprehendendae sunt, suo longe melius hi sorici faciunt, sed per ambages deorumque mini flexia, et Jabula in sententiarum tormentum praecipitandus es Iiber spiritus Sed miror, huius praecepti ipsum auctorem

tam parum memorem fuisse, ut ciuile bellum versibus expresserit. Neque video, quare non possit aliquis admodum vel delectari vel moueri lectione carminis, quod res ex historia petitas, et ab aliis iam perspicue atque ordine expositas, contineat; modo rei gestae et grauitas et narratio huic consilio satis congruat , Natura sic fert, ut animum adiiciant a quo delectent sensu et imagines vividae, fortes colores, adfectuum vis et varietas, orationis sententiarumque copia, Venustas, ornatus et grauitas, fabulae, res antiquae, Conversiones exquisitiores, aliaeque artes poetarum, qui in leuibus quoque

rebus semper insoliti quid habent, quod lectores, si non ferire a mouere, certe capere possit. Quod nisi ita esset comparatum, qui, quaeso, si eri pollet, ut libri de agricultura, versibus scripti, tantum delectationis haberent, quantum ex Uirgilii Georgicis percipimus Quae vero causa est, cur res gestae, Maroniano ingenio versibus comprehensae, minus nobis placere possint Quis est, qui non summam voluptatem ex Voltarii Ηcnriade perceperit is quodnam aliud ilius poetae Carmen

illi anteferendum putabimus Quid itaque obstat, quo minus in deligendo carminis argumento Silius cum iudicio versatus videri possit An, quod recentior est historia et ab aetate heroica remotior quodque a Graocis Latinisque scriptoribus

tam leganter atque accurate tradita est ut, qui eamdem post

illos scriptores retractoto non valde desid0rvi possit' viae sunt rationes, quibus motus argumenti delectum inprobat Ill. Ernesti,' qui tamen concedit, fabulae, quam proprie dicimuS non eam necesiitatem esse, sine qua carminis ipsius ratio

'I In Disquisit de carm. Siliano p. XXv.

32쪽

ratio et consilium constare non possit, et praeterea bello Pu. nico secundo tantam a rebus gestis, ab hominibus, quibus in eo administrando praecipuae partes fuerint, denique ab euentu grauitatem esse, ut apta eius narratio facile admittat eam

dignitatem, quae carminis heroici propria sit. Quod ad prius Viri docti11imi argumentum adtinet, non dissiteor quidem,

materiem carmini epico aptissimam recte iudicari eam, quae ex ultima antiquitate et ex aevo heroum proprie ita die O-rum, desumta sit. Sed primum summa res non tam priscae, quam magnae et arduae rei gestae narratione perfecta et ad animos admiratione imbuendos idonea, continetur. Deinde ad Silianum carmen transferri possunt, quae Lucani defendendi causa disputauit Ill Meiners. - Deniquo Silius non

DO egit ut heroicum carmen scriberet, sed potius historicum, etsi ad epicam formam compositum. Iam si quaeras, quomodo historia, ab aliis iam eleganter, perspicue atque accurate tradita, magnopere nos delectare queat, respondeo, inter historicam et poeticam narrationem plurimum interesse, et easdem quoque re ab aliis alio modo, aliaque varietate et iucunditate, ornari, disponi, narrari, in quo potissimum

poetae ars ingeniumque cernitur adeoque in pluribus, qui eas tractant, scriptoribus non sine voluptate legi posse. Quod ni ita se haberet, Optimorum totius antiquitatis nostrique aeui librorum lectio parum iucunda et inutilis censenda esset. Quid

enim nonne, ut hoc exemplo utar, satis Constat, omnem de Troiano excidio, de Aeneae erroribus deductaque Troianorum in Latium colonia, narrationem, quae nos in Aeneide

Virgilii tantopere delectat, in historiis, quam maXime inter

vetere celebratis, et a magno tam Graecorum quam Romanorum scriptorum poetarumque numero ante Maronem X-

positi ornatisque numerandam, et ex iis haustam esse 2 Nonne multi iam bellum septenne et tricennale satis eleganter, perspicue atque accurate persecuti sunt, et nuper tamen historias, quas de Archentioli et Schiller, Viri Illustres, scripserunt, magna cum voluptate legimus AEquidem nullissdubito,

33쪽

dubito, si quis etiamnum eadem bella ingenio poetico iudicioque bene subacto versibus exponenda susciperet, quin multi

unum eiusmodi carmen magno numero fetuum, quos hodierni versificatores procrearunt, mecum redimerent. Sed

diis cultas huius rei, quam aliquot abhinc annis aliquem, cuius nomen ex animo meo em it, haud infeliciter adgredi memini, adhuc poetas nostros ab eiusmodi conatu absterruit. Pra stantissima contra Romanorum ingenia ab omni tempore se exercuerunt in scribendis carminibus historicis quae si tam parum idonea essent ad mentes admiratione non sine voluptate tenendas, ridicula profecto et inanis illorum opera fuisset. Horum poetarum quum nulli fere, praeter Silium et Lucanum pro dolor integri supersint, neque iis similes nostra aetas tulerit non melius eorum dignitas aestimari potest, quam si quaeramus, quid Romani de iis iudicauerint, quidques illis statuerint pretii. Atque eius rei documentum satis insigne habemus in Ennio, qui primus eorum heXametros versus composuit. Is quamquam temporum viti durior erat, et multa obcurrebant in eius carminibus, quae Auguste seculi cultus et elegantia respuebat, tamen alter Homerus Horatio dicitur, et a Cicerone aliisque passim amplissimis verbis

ornatur. Reliquis eius scriptis longe praestabant XVII libri Annalium Rom. qui ad populum in theatro, 'in et Virgili1

adhuc temporibus tam cupide ab omnibus legebantur, ut Aeneidem iis anteferendam esse vix in mentem veniret cuiquam ' '

Quae quum ita sint, cur Silio id crimini vertamus,

quod sequutus sit exempla eorum poetarum, quorum lectione populares suos tantopere delectari videret Nonno potius cum iudicio egiste censendus est, quum aetas sua incideret in ea tempora, quibus Graecorum Romanorumque poetae Omnia sere, quae vel picis carminibus, vel tragoediis comoediisque materiam satis dignam subiicere poterant, . . Troianum Thebanumque bellum pugnas Gigantum vel Titanum του 'ΝόεFς, resque a Theseo, ercule Amazonibus, Argonautis et tot aliis heroibus gestas, summa iam artetra timerans Hac itaque via ei quasi praeclusa, satius ipsi

videbatur, aliam Jngredi, quae largiorem laudis comparandae messem promitteret, et exemplo poetarum Romanorum argumentum carminis, ex patria historia petitum, circumspicere, quod ad animos popularium inprimis mouendos, et admiratione, sensibus generosis variisque adfectibus imbuendos

34쪽

do satis momenti haberet. Ipsa rerum natura , poeticae narrationi aptissima, inuitabat eum ad bellum Punicum secundum versibus exponendum, cuius historiam a Sagunti ob. pugnatione usque ad Scipionis Africani triumphum pertexere conatus est. Quod poetae consilium ipso carmine eiusque initio declaratur ut taceam de inscriptione, Punicorum libri, quam codex uteanus et vetustae editiones prae se ferunt, quod testatur N. Heinsius et probat, quum similiter Καρχηδόνι Appianus Alexandrinus inscripserit librum, quo bellum

hoc recensuerit cum reliquis duobus Punicis, etsi et eius Av- νιβα κα circumserantur. Quinam titulus carmini in ceteris membranis praefixus sit, nemo eorum, qui illas viderunt, notauit neque magis constat, quo nomine ipse auctor opus suum inscripserit. Quod tamen scire non multum interest, quum ex ipso poemate ratio et indoles eius satis cognoscatur.

Grauioris momenti quaestio est, utrum omne argumentum carminis cum singulis eius partibus ad mentes admiratione non sine voluptate tenendas accommodatum sit, adeoque consilio quod cuilibet Octae propositum esse debeat, respondere videatur, an iudicium Silii in eius delectu desiderari possit δOmnium vero temporum monimentis vix aliud celebratur bellum, quod cum Punico secundo conferri possit, siue terra-rtim, quae illo arserunt, diuersitatem, siue periculorum, pugnarum, facinorum, obsidionum, expugnationum, itinerum , strategematum laborum, cladumque multitudinem, varietatem atque magnitudinem, siue annorum, per quos tenuit, numerum, Ille ducum virtutem et res, vel praeclare,

vel perperam ab iis gestas, siue eventuum denique copiam, miracula et grauitatem respicias. Hoc bello finito, res Romana ad tantas opes tantamque imperii amplitudinem excreverat, ut iam mole laboraret sua. Quot itaque quantosque motus haec tantarum rerum historia et priscae virtutis, disciplinae, morumque imagines excitasse censendae sunt in animis Romanorum, iis temporibus viventium, quibus auaritia, luxus omniaque tam publicae, quam priuatae corruptelae genera menti Corporisque vires fregerant quibus tot tam- quo varia mala libidinem pereundi perdendique omnia inuexerant, et disciplinam, maiorum instituta leges, rempublicam

pessumdederanti Silius autem his temporibus vivebat Romae, et populares suos delectare cupiebat, quod numquam ex animo dimittendum est. Satis, opinor, declarauimus, quid de argumenti delecta statuendum sit. Videamus nunc, qua ratione poeta idem tra- etauerit.

35쪽

DE EI LIIJ UITA . ET CARMINE. XXXIctauerit. Quum vero illud et ex historia desumtum, et heroici carminis oratione vestitum sit, in quo Silii ingenio nihil praeter

ornatum debeatur primum magni refert nosse, quos potissimum audiores in rebus tam tradendis quam ornandis, secutus

sit quo perspecto demum tam de fide, quae narrationibus eius sit habenda, quam de doctrina iudicioque ipsius, recto iudicari potest.

Permagnus olim fuit numerus Graecorum Romanorumque poetarum et historicorum, qui ante Silium idem argumentum sibi tractandum Ornandumque sumserant: quos

adeo ille ante oculos habere potuit. Os tamen Omnes nunc recensere Velle, neque operae pretium, neque proposito nostro consentaneum est inprimis quum pauci eorum ad nostram peruenerint aetatem, ut adeo, quantum et quaenam

a singulis petita sint, nullo modo definiri possit. Sufficiat itaque, potiores paucis indicasse, et lectores, qui plura desiderant, ad Ossium, Fabricium aliosque, qui de Romanarum rerum auctoribus ex instituto egerunt, remisisse. Primum huc spectant, qui Annales Romanos vel carmine, ut, quos supra laudaui, Ennius, Attius et Furius, vel prosa oratione scripserunt, et quidem vel Graeca, v. c. P. Rutilius usus,

Polybius et alii, vel Latina, ut Q. Fabius Pictor, qui tem

to, qui teste Cornelio Nepote in originum libro quarto . Punici I in quinto secundi historiam pertexuit, C. Scribonius Libo, A. Postumius Albinus , L. Cassius Hemina, C. Fannius M. F. Sext. Gellius, Cn. Gellius, C. Licinius Macser, Q. Claudius Quadrigarius, Q. Valerius Antias, L. Calpurnius Piso Frugi s. Censorius, M. Terentius Varro Q. Tullius Cicero,

Q. Hortensius Ortalus, T. Pomponius Atticus Aemilius Macer, L. Fenestella Liuius et alii Praeterea fuere etiam, qui bellum Punicum secundum exponerent seorsum, vel versibus, ut ignotus poeta, qui uidi aeuo vixit,'' vel pedestri orationΡ, tam graeca, v. c. Memnon,' ' Cherea, '' Silenus Calatianus , Sosilus Lacedaemonius, et L. Cincius Alimentus s. Alimentius, quam latina, ut M. Terentius Varro, L. Coelius Antipater et Arruntius Silenus, quem Coelius potissimum

secutus

Dionys Halic. I, 6. et VII. 'β v. uid ex ponto IU. I 6, 23. p. is Fabii fidem, mimis inminutam a Polyb. I, q. 8. IV, 9.. '7 Ap. Phot Biblioth. c. 224. defendit Linelii in prolussione, opusculis eius philol. crit. p. Ioa seq l. '' cf. Polyb. III. et L passi in .

36쪽

secutus dicitur, diligentissime res Hannibalis persecutus est. teste Cicerone '' et nota sunt verba Corn. Nepotis: ψ Hannibalis bella ges multi memoriae prodiderunt: sed ex his diso, qui cum eo in castri fuerunt unalque vixeruntiquamdiu fortuna a sis es, Silenus et Sosilus Lacedaemonius. Atque hoc Sosio Hannibal iterarum Graecarum fas es doctore Cincius ille, qui diligens eiu sorum monimentorum et maximus auctor Liui dicitur et Et xlvine ὁιαλδειτα historiam Hannibalis rerumque, quibus ipse cum Fabio Pictore interfuerat, scripsit, ' Praetor post Cannensem cladem Siciliam obtinuit, et postea ab Hannibale, X quo multa se audisse ipse tradidit, ' captus est: si praetor ille, quae Vositi sententia sest, ipse historicus, non huius filius fuit, quod Piolitus suspicabatur. ' Varroni librosa Punici secundi Priscianus laudat Coelii autem historiam eiusdem belli quam alii una es et hiysoria vocant, quamque M. Brutus in compendium redegit, passim Liuius, Gellius, Festus . Charisius,

Servius Nonius, Prisc. et inprimis Cicero, quo iudice neque distinxit historiam varietate locorum, neque verborum Ollocatione, et tractu rationis leni et aequabili perpolivit illud opus, sed, ut homo, neque doctus, neque maxime aptus ad dicendum, sicut potuit, dolauit, primusque Coepit, paulum se erigere et historiae maiorem addere sonum, quum

ceteri non exornatore rerum, sed tantummodo narratoressuitant. δ' Floruit autem Gracchorum aeuo et Sileni historiam Graecam secutus est. ' Arruntius denique quem Vossius illum putabat esse L. Arruntium, ' qui A. U. 32. cum M. Claudio Marcello Aesernino consul fuit, cuiusque

passim Tacitus meminit, ' Augusti temporibus stilo Sallu stiano historiam belli Punici scripsit δ'

Hos carminum, annalium historiarumque auctores. quorum, quam fieri potuit, breuissime mentionem intuli, una cum aliis, quos silenti praetermisi, temporis iniuria inter

cidisse

37쪽

cidisse omnes, quis est, qui non mecum doleat et quis dubitet, vel unius Ennii Annales Silii, Lucani, Statii aliorumque carminibus, et unam Punicarum rerum historiam magna Romanorum scriptorum multitudine redimere Nobis eorum, quos recensui, non nisi fragmenta restant, et qui ex illis fontibus, pro suo quisque ingenio, hauserunt. Perpetuam vero et accuratam belli Punici secundi historiam non haberemus, nis Liuius superesset. Nam Olybius eam in primis quinque libris, qui quidem integri nobis seruati sunt, non

nisi usque ad pugnam Cannensem pertexuit Florus autem, Appianus Eutropius et alii illam in compendium redegerunt, et Plutarchus, Nepos aliique vitas tantum aliquot ducum, qui hoc bellum administrarunt, exponere conati sunt. Dissicillimum itaque est, singulos enumerare, a quibus sua sumserit poeta noster etsi non est, quod dubitemus, quin Livii potissimum vestigiis institerit, cuius et verba passim sua fecit, et auctoritatem plerumque in narrationis cum ordine, tum discrepantia secutus est; quod iam dudum alii obseruarunt, et ipse in commentario meo permultis exemplis demonstraui. Quemadmodum vero SiliUs argumentum, quod tractavit, et pleraque eorum, quae memorat, Liuio debet ita in rebus ornandis se totum ad imitationem Virgilii composuit; quod nunc pluribus euincere et declarare nihil adtinet, quum res notissima sit, et loca Maronis expressa vel adumbrata inquavis libri pagina diligenter adnotauerim. Sed praeterea aliorum etiam poetarum vestigia, et Graecorum et Romanorum, quorum lectione ingenium Silii imbutum erat ρ subactum, passim adnoscas, v. c. Lucretii 'R Horatii, Oui

rumque poetarum Graecorum, quos continuo illo legebat et meditato studio imitabatur, sequutus iudicium sensumque popularium suorum, et communem antiquioris suaeque aetatis opinionem, qua ars et doctrina poetae, carminisque suauitas potissimum sere ex hac Graecorum imitatione aestimabatur.

Quin

hJ Cf. lib. II 68sq. IX, 247.2s l. 36 sq. 2 l. l. In locis quoque, XIV, 334 sq. Mi sq. As sq. 87. ex Marone expressis, saepes Home- 491. 62o. 39 q. 4Φ8 sq. . XVII, rum, huic praeeuntem, simul auteal sq. oculos habu:sse videtur.

38쪽

XXXIV COMMENTATIO

Quin et inmiscet nonnumquam et in sum suum conuertit, quae in prosa scriptorum, vel Grapcorum vel Romanorum, oratione lecta et cognita in simili argumento memoria retinebat, inprimis ea, quae animo obuersabantur ex adsidua lectione Ciceronis, quem non minoriS. quam Maronem, sa-

ciebat, et sibi exemplar proposuerat, ad quod se conformaret '', quae Omnia doctissimum poetam produnt et decent. Iam si quaeras, qua ratione in argumento carministractando versatus sit Oeta facile intelligitur, eum res ipsas ex sistoria delum1isse, sed narrationem ad heroici carminis

indolem formamque adcommodasse. Quum ver epica vi et dignitas magnitudine rerum, quae animum vel admiratione detineat, vel virtutis, miserationis, gaudii, indignationis aliorumque adfectuum sensu adficiat, adeoque magnis phantasmatibus, factis fatisque virorum, vel audacia ac fortitudine, vel virtutibus vitiisque conspicuorum, et ornat orationi genere Contineatur quumque praeterea in1ha ita etat multitudo rerum, quam belli Punici secundi hi1toria suppeditaret:

sapienter eam instituit viam ut, quaecumque saetorum periculGrumque magnitudine nilnerent, accurate Ornateque X- poneret, leuia autem sine offectu certamina ac molimina, quae neque ornatum poeticum admitterent, neque vel ad

animos sectoris mouendos et delectandos vel ad utriusque populi atque belli fortunam mutandam quidquam momenti haberent, me perquam leuiter perstringeret, siue prorsus silentio praeteriret. Quod quidem pluribus aut verbis, aut ex semplis illustrare necesse non est, quum cuiuis libro tum copiosum praeliXerim argumentum . v vel tironibus, Liuium comparantibus, id confestim in oculos incurrere possit. Lectori hus itaque carminis nostri animo numquam dimittendum est, se in poeta legendo versari, qui non tam rerum gestarum causas ordinom et nox uni curat, vel religio nom, κρί-

nisis, perspicuitatem, reliquasque scriptoris historici, inprimi pragmatici, virtutes sectatur, quam id potius agit ut v ram X Ornet hi froriam, et omnibus sermonis poetici artisiciis ac luminibus nouam narrationi suavitatem adspergat. Quod Silii condisium qui vituperant, non oputasse videntur, quam absonum sit et ieiunum eiusmodi carmen, quod notam recentioremque historiam incultis nec ulla arte distinctis versibus exponat, quantumque taedii pariat continua Praeliorum narratio. Neque uti respiciunt materiam quam poeta sibi

delegit, quippe quae copiosa est nec ignota ac rudis. sed ab

39쪽

ab aliis iam sermone, tam poetico quam pedestri, tractata, et ad epici quoque carminis indolem egregie comparata. Omni sic inuentionis laude ipsi praecisa, quid aliud clinquebatur quam ut ad artem et doctrinae lectionisque multae aevariae praesidia confugeret Et ne nuda historiae versibus comprehensae narratione fastidium legentibus moueret, qua

alia ratione cauere poterat quam ut icta veris, ignota notis, vetera et prisca recentioribus, mira vulgaribus adnecteret,

variisque rerum et verborum praesigiis animum lectoris ita deliniret atque inluderet, ut iam noua et inaudita legere et cognoscere sibi videretur An sapientius fecisse censendus est Lucanus, qui pro machinationibus deorum aliisque epicae oeseos artificiis declamatoria acumina longasque de Lilis aut virtutibus disputationes substituit Quem si quis nostro poetae anteferendum dixerit, fruatur iudicio suo: nos multo magis delectamur leetione Silii, qui, quaecumque rationis pigmenta et lenocinia antiquiores poetae, Momerus inprimis et Virgilius, carminibus suis intexuerant, omnia ex

iis adoptauit, v. c. mythos fabulas, pisodia, comparationes, copiarum recensus, urbium origines, deorum ministeria, et quae sunt alia poeticae narrationis ornamenta. In

quibus magis profecto nobis placeret, iis fuissent iam alii, qui haec ipsa quoque occupassent. Sed eo, quo vixit, aeuo poetae ingenii et acuminis laudem non tam in inueniendo vel rerum vel verborum ornatu vario atque Xquisito, quam in inventis aliorum sapienter in rem suam conuertendis, consequi poterant. Eo potissimum spectant Deorum interuentus et ministeria, Iunonis maxime et Veneris irae, ac partes iis trubulae, quae ab Homero et Virgilio iam praeclare erant definitae, et ex iis confestim legentibus succurrunt Altera Dea, cuius odium in Troianos, et ab his oriundos Romanos, vel tironibus notum est, tamquam Carthaginiensium, altera autem, tamquam Romanorum, tutela constanti et praecipua religione colebatur. 7 Sed ne coeco quodam poetae mei amore captus nihil ab eo peccatum esse contendere, vel eam ob causam, quod eius edendi consilium ceperim, vitia eius dissimulasse videar, primum non diffiteor, ipsum argumenti delectum, non quidem propterea quod illud recens sit, vel historicum, et ab aliis iam perspicue, eleganter et accurate tractatum sed quod nimis pateat nimisque late fusum sit, non satis mihi probanc a dum

40쪽

dum videri. Deinde concedo, illam veterum poetarum. Uirgilii inprimis, imitationem, illumque tam rerum, quam prisborum Ornatum eiusmodi esse, ut non dubitem Plinio suffragari, qui Silium maiore cura, quam ingratio carini ira eiudicabat Saepe enim imitatio illa nimis seruilis est vo ad

sectata, et magna Par eorum quae X aliis poetis. Homero potvisimum et Marone, eri pressa aut adumbrata reperimus, ita comparata est, ut non tam in ad se phantasmata, siue

sententias et dicta incidisse censendus sit, ipsa rei similitudine

memoriam eorum, quae ex pristina lectione in ment haeserant, reuocante, quam ut potius ex industria et imitandi Gadio purum subtili ea adscivisse atque adripuisse videsri possit.

Ubivis sere dedita opera seduloque Ornamenta sectatur et artis doctrinaeque ostentandae cupiditatem prodit Passim Purpureus, late qui planaeat, unus et alter Adfuitur anulis. Sed nunc nou erat his locus. Luxuriat, ut vitis, cuius rondes superuacuae non compescuntur, et feroci equi instar, summo plerumque impetu fertur, neque habenas audit, sed ingenio indulgens, nec modum, nec rationem seruat, quia semper elegantias adfectat et doctrinae copias, etiam ubi minime congruit, expromere conatur. Ab hoc nimio et peruerso imitandi studio etiam prosecta est inaequalitas varietasque sermoni poetici, quo

plurimum Silio praestat Virgilius, in cuius Aeneide omnia

fere sunt limata, castigata et naturalia mirabilisque cultus, nitor ornatus, dignitas, grauitas, eastitasque in summa proprietate et simplicitate seruatur. In nostro contra carmine oratio tam parum sibi constat, ut alia phantasmatum suauitate ac sublimitate delectent, et cum magno spiritu, re vere poetico et exquisito ornatu elata sint alia inmodico tumore turgescant, et otiosis versibus, tamquam laciniis, adsutis multiplici verborum, sententiarum, imaginumque variatione, meri phrasibus poeticis et vano exaggerandi studio frigeant; alia denique nimis subtilia, arguta ludicra languida et tenuia videantur. Ut paucis rem absoluam, alia magnum poetam decent, alia sunt luxuriantis ingenii, cuius vires in aliorum verbis, Odis, figuris, imaginibus et sententiis variandis turpiter adteruntur. Haec est illa copia et ubertas verborum, illa orationis luxuries, quam saepius quidem, nec tamen toties, quoties poteram, in Commentari notaui, quoniam eam deprehendere non adeo magnae doctrinae magnique acuminis est, et iuuenum potius iudicium ingeniumque in ea re exercere soleo. Quamquam vero sermonem ornatumque

SEARCH

MENU NAVIGATION