Conspectus medicinae theoreticae : ad usum academicum

발행: 1790년

분량: 561페이지

출처: archive.org

분류: 생리 & 의학

111쪽

MEDICINA THEO RETICAE 97

manifeste in partibus quibus remedia proxime admoventur, ut in artu quodam, aut per totam cutem, quam in remotis partibus, aut in universo corpore, obser-Vantur. Partim vero, Propter consensum

se nexum istum generalem 36o. quo

omne corpori Parte conjunguntur, Partim propter quaedam e remediis emollientibus in corpus recepta, et per totam compaginem delata, remotissimae aliquan

do ejus partes, Vel forsan omnes, similiter quodammodo assiciuntur. Quod profecto eo minus mirum videbitur, et facilius intelligetur, siquis secum reputaverit, non modo simplicissima et minutissima solida-Tum partium elementa atque particulas molliri et solvi, sed organa omnia, et imprimis vasa, ex iis formata, eundem effectum participare. Neque obscura ratio. qua, mollita atque laXata aliqua parte vasorum quae sanguinem vehunt, omnia brevi laxentur, sublata nimirum, vel minuta saltem distentione illa 9 . 23. et seqq.), qua firmitas eorum, et sane TDVOL. II. nes

112쪽

qs CONSPECTUS Cap. XXVII.

ne fere Vires, magna e Parte niteban

tur.

Io86. Porro ob arctissimum illum nexum qui inter dotes mechanicas et vire Vitale generis nervosi intercedit, fieri non potest, quin, dum omne Partes solidae totius compagini ope remediorum emolliuntur et laxantur, facultate generis nemws peculiares simul assiciantur et perturbentur. Praeterea, quoniam, ut modo dictum est io 83.), vasa sanguinem vehentia plurimum assiciuntur et laXantur actione remediorum emollientium, perspicuum est, ex hac mutatione totum genus nervosum magis adhuc et citius flectum iri nam

motus sanguini et vire nervorum et musculorum tam arcto Vinculo copulantur 4 IS ), ut sepe dicto citius, assectio

alterius functione alteri u Valde assiciat. Igitur non dissicile explanatu erit, quo pacto ab actione horum remediorum, relaxatio omnium musculorum, et infirmitas aliqua generalis, et mobilitas aucta, et

113쪽

et alii ejusdem generis essecetus, inducan

tur.

Io87. Ex his variis effectibus remediorum emollientium facile patebit, plurima eorum, in aliis atque alii morborum generibus, varii modis, esse profutura scilicet quae non modo primo suo et primario effectu in partibus solidis simplicissimis prodesse possunt, Verum etiam magis adhuc viribus suis in mutando statu vel partium quae sanguinem movent, vel generis nervos, aut in arte aliqua prae caeteris, aut per totum OrPUS. io88. Imprimis igitur in rigiditate morbosa generali remedii emollientibus plane opus est, propter effectum eorum primarium et simplicissimum. Talis profecto nostrorum corporum conditio rarum vitium est nisi in senibus, quibus omnes partes solidae nimis rigidae fieri solent, propter Varias causas jam expositas 36. et seqq. 72.); unde ipsi haud parum saepe a patiuntur

114쪽

patiuntur incommodi, deficientibus viribus, hebescentibus sensibuS, motuque omni difficiliore facto. Quamvis hujusmodi

rigiditatis nulla existant remedia, tamen in hoc ipso statu, certissimum est remedia quaedam emollientia, levamen 976. aliquando haud exiguum attulisse, vitamque ideo jam fere deficientem quasi renovasse,

et saepe per plures menses, interdum etiam per aliquot annos, protraxisse. Sic aestas calidior post longam et duram hyemem acceden S, aut migratio in regionem fervidiore sole calentem, aut frequen usus halnei calidi, aut vestitus tantum plenior et calidior, et diaeta tenuis, et Xercitatio modica, et frictio cutis crebra senibus haud raro utilissima fuerunt. IO89. Frequentius vero, rigidita qua

rundam tantum partium, veluti uniu a tus, Vel unius juncturae, observatur. Ad hanc autem minuendam aut tollendam

emollientibus remediis opus est, sed partibus affectis maxime adhibendis In hoc igitur

115쪽

MEDICINAE HEO RETICAE IGI

igitur statu, varia fomenta calida, ex oleosis et mucosis rebus, et balneum, et aqua calida in partem rigidam X alto cadenS, et frictio crebra et valida cum oleo, et Xercitatio modica, sed frequens, c. optima remedia sunt.

tum tensae, rigidae factae sunt, veluti arteriae in inflammatione parti cujusviS, emollientia bona sunt loco inflammato pro fomentis admota, easque laxant, partesque vicinas solvunt et molliunt, et inflammationem temperant, et effusioni humorum qui debent effundi, et benignae suppurationi, favent Pari fere ratione, post inflammationem peractam, ulcusque factum, ad hujus sanationem plurimum saepe conducunt praesertim si labia ulceris callent, et vasa humorem fundentia durescunr, et

humor parcus et acer, et suppurati maligna fiunt. Io9I. Simili quoque modo, in instam a matione

116쪽

1 CONSPECTUS Cap. XXVII.

matione magis generali, et in febribus varii generis, emollientia remedia prosunt ;cum ob arterias, simul cum reliquis solidis partibus corporis, laxatas, et impetum sanguinis sic temperatum, tum maXime ob cutem solutam, ejusque minuta foramina laxata et patefacta unde facilis et libera per eam exhalatio, vel forsitan sudor, quae aegri molestiam plurimum solent levare febremque ipsam haud raro

penitus OlVere. 1o92. Alias porro secretione aut excretiones, vel nimia firmitate, vel saltem nimis rigida contractione, Vasorum aliarumque partium quae iis inserviunt, deficientes aut impeditas, remedia emollientia saepe expediunt et promoVent, et sic, verbi gratia, urinam vel salivam aliquando movent. In alvo autem solvenda, si haec Praeter naturam astricta fuerit, plurimum Valent; interdum per o assumpta, quod rarius

tentatur, et vi nisi alia simul remedia ad

alvum

117쪽

alvum movendam data fuerint; maxime autem pro lotionibus per anum infusa. Io93. Denique, ex effectibus suis an genere nervose, quaecunque horum ratio fuerit 1o86.), interdum utilia fiunt veluti in nimio et morboso vigore, Vel generali, qualis in insania aliquando observatur, Vel artium quarundam prae aliis

38o.), qualis in diathesi phlo sica, aut febre vehemente, aut inflammatione, accidit aut in nimia generis erus excitatione, somnum repudiante 3o .), solitisque remediis vix, et ne i quidem, sopienda, qualis mente capti saepe contingit. In his igitur et similibus exemplis, remedia emollientia, laxato et soluto corpore, genus neret o m infirmabunt, vigoremque ejus morbosum minuent, et somnum diu vigilanti conciliabunt. De his vero et hujusmodi emollientium remediorum effecistibus, sub alio capite, postea plenius erit

agendum.

118쪽

De remediis roborantibus ro9 Roximum iis remediis, quae unia versas solidas partes humani corporis assiciunt, locum tenent illa quae partes solida vitales, cerebrum scilicet, et

nervos, et musculos, assiciunt, earumque vires aut deficiente excitant atque intendunt, aut nimia minuunt et reprimunt. Io , Utcunque ero obscurae et incomprehensibiles sint harum partium facultates III et seqq. atque actiones, vitia saltem earum neque Pauca neque levia 37 . et seqq. satis manifesta sunt, quam- Ni profecto nondum bene intellecta. Haec quoque

119쪽

CONSPECTUS, M. IOS

quoque vitia remedia valida et essicacia eo magis postulant, quod et ipsa frequentissima sint, et innumerorum fere et gravissimorum quorundam morborum origo et pars quoniam in omnibu quotquot corpus humanum fungitur officiis, nervi et musculi primas sibi partes vindicant. His igitur laesis, et alia atque alia ratione male se habentibus, perspicuum est, functiones corporis, Vel quasdam, Vel omneS, Prout vitium plus minus generale fuerit, necessario impeditum iri. Io96. Ex vitiis autem generis nervosi, quorum naturae, et effectuS, et noxae, et remedia, quodammodo intelliguntur, quatuor primaria evidentissima et frequentisse sima existunt defectus scilicet vigoris, sive debilitas excessus ejusdem, seu nimius vigor defectus mobilitatis et sensus, seu torpor et stupor et demum, X- cessus sensus mobilitatisque, sive mobilitas morbosa.-De horum malorum naturis, et causis, et noxis, jam suo loco 374.

120쪽

166 CONSPECTU Cap. XXVIII.

et seqq dictum de singulorum remediis

nunc ordine dicendum est. Io97. Remedia imprimis quae adversus debilitatem valent, roborantia non inepte Vocantur saepe autem apud medicos tonica appellantur, quasi omni eorum actio et virtus consisteret in augenda tensione, seu tono

ut multi vocant), fibrarum musculosarum 3as et seqq.) ire musculorum pendere multum a tensione fibrarum ex quibus constant, et hac minuta vel sublata, minui vel tolli; eadem Vero aucta, intra certos limites 327 8. augeri, certissimum

est quaedam etiam e remedii roborantibus, tensionem fibrarum musculosarum, vel in parte qualibet, Vel in universo cor-Pore, in ere admodum verisimile est Omnia vero eodem modo Prodesse minime

probabile videtura quod profecto de nonnullis vix credibile est Praestat igitur, semperque praestabit, ubi fieri potest, vocabulum evitare quod aliquid conjecturae

in se continet, quae minu cauto in erro- renn

SEARCH

MENU NAVIGATION