장음표시 사용
131쪽
vel in quibus infirmita pulmonum, aut respiratio impedita et imperfecta, velociorem sanguinis motum periculosum fecit. III a Differentia vero exercitationem inter et gestationem non ita intelligenda est, quas in hac nulla prorsus fieret mus Culorum nostrorum actio. In omnibus enim quaedam musculorum actio fit, et plane necessaria est, sed levis omnino, si cum illa comparetur quae in Vera Xercitatione perficitur, et minus laboriosa, et
qualis igitur diutius possit continuari citra lassitudinem vel defatigationem.
III 3. Ut inter exercitationes ambulatio sic inter gestationes equitatio, Caeteri Omnibus longe praestat actio enim musculorum haud exigua in ea requiritur, sed adeo levis, et ita Variata, ut etiam valde infirmis, iisque qui plane ambulare non possent, tolerabilis, et grata, et valde salutaris fiat. Neque minima equitationi eX-cellentia est, quod cursum sanguinis leni-H a ter
132쪽
ter omnino expedit, neque pulsus nimis festinat, neque tantum sanguinis in pulmones conjiciat quantum eo opprimere possit, aut respirationem laboriosam aut dissicilem facere. Est quoddam etiam inter equitandum, non corpus modo leniter excerceri, sed mentem etiam aliquantum, neque injucunde, occupari tantum enim animi attentionis regendo aut compescen do equi cursui requiritur, quantum et eam leniter excitet, et a solitis curis, aut studiis, aut cogitationibus, saepe haud parum nocentibus forsitan clam homine ipso, subducat.
III 4. Agro vero, neque ad Uliam Xer- Citationem, neque ad hanc optimam gesserationem valenti, mitiora praescribenda sunt gestationis genera, et maxime gestatio Jn Urru, Cuius esseo us et Usu e jam
dictis de equitatione facile intelligentur,
quaeque revera saepe quam Optime profuit. Hi Dismodi gestatio commodum non leve habet, nemP ut per eam aegrotante Valde
133쪽
infirmi aliquid exercitationis tentare possint, et etiam itinera fatis longa, quamvis intempesto coelo, tuto et facile metiri. III S. Navigatio insuper, tanquam levissima gestationis species, et infirmissimis
aegri optime accommodata, a multi medicis, iisque haud parvi nominis, plurimum laudata est neque dubium est, hanc, aliqua demum ratione, utcunque Obscura, nonnullis aegrotantibus jam pene desperatis mirabiliter profuisse. Insigne hujus gestationis commodum et excellentia est, quod infirmissimos quosque non Opprimat, et quod per multo dies, Vel per totoS menses, si opus fuerit, diu noctuque continuari possit. Nausea ipsa quam movere solet, a quibusdam egregie interdum profuisse dicta est; quin et multi Persuasum
est, aera maritimum, qui inter navigandum trahitur, fui usibus non carere. III 6. In omnibus demum exercitationi bus et gestationibus quas pro roboranti-H a bus
134쪽
hus remediis praescribere cupimus, hoc prae omnibus usque observandum est, ut aegrotantium viribus ita accommodentur, cum quod ad vehementiam, sive naturam, tum quod ad tempus, seu continuationem, earUm ttinet, ut neque multum sudorem eliciant, neqUe magnam defatigationem relinquant. Quantum enim cunque idonea Xercitatio corpori prosit, et musculos Toboret, certissimum est, nimiam haud Parum nocere etiam sanissimis et robustis.
smis, sed multo magis aegris atque infirmis; quorum corpora Xhaurit, viresque mirum in modum convellit, interdum etiam novos et graves morbos inducit Signum plerumque satis certum erit valetudinarios semet quantum iis profuturum sit exercuisse, cum lassitudo aliqua obrepit, et corpus calescit, et fron sudore madet, et sudor levis per totam cutem profluere incipit. Sistere autem oportet, et paulisperquiescere, citra copiosum sudorem aut defatigationem, quae musculos, et sane totum
corpus, adeo debilitat 3 4.). Haec praecep-
135쪽
ta incipientibus maxime observanda sunt; nam festinando lente, homineS, utcunque infirmi et valetudinarii, saepe eo usque Pervenire possunt, ut ad vehementissimas exercitationes probe Valeant, et in palaestra, et sub sole fervido se exerceant et sudent, nec quicquam mali a tanto labore sentiant; quod tamen non omnibus esse tentandum, satis perspicuum est. III 7 Denique omni exercitatio atque
gestatio, sub pleno Jove et in aere puro, et sicco, et frigidulo fieri debet. Bonus enim aer so37. et q. ipse te essicacissima roborantia remedia jure habetur. Siccus quoque et frigidulus aer corporis
vire auget atque conservat, et sudorem inter exercendum reprimit. Nihil vero obstat, quo minus, secundum aegrotantis vires et constitutionem, et morbi quo tentatur naturam, Xercitatio sub sole quamvis fervido, et multo cum sudore, aut Permittatur aut etiam imperetur.
136쪽
tioni locus est neque gestationi, tum ad frictionem confugiendum est, quae aut sicca, nimirum strigili, aut panno laneo, aut manu calida, aut demum cum oleis, Ut vaporibus medicatis, ad satisfaciendum segrotantium animig), remedium roboranS haud contemnendum siet. Viribus mus culorum opitulari videtur; et certe sanguinis cursum juvat 43 I. a.), et actionem vasorum resbrbentium multum promovet 442.), et exhalationi per cutem favet, et generalem ideo vigorem corpori conciliat. III 9. Frigus quoque inter praestantimina remedia roborantia optimo jure recensetUr,
quippe cujus effectus satis certi et manifesti
sunt, quamVi ratio eorUm admodum obscura It. II et O. Irn promi S, Ut videtur, tanquam a
stringens remedium nonnihil proficit; sed magis adhuc ex effectibus suis in genere
nervosio. Parum certe conveniret, argummentum
137쪽
mentum inire de re adeo obscura atque dissicili, ut actio caloris aut frigoris est, et modus quo tot miros et graves effectus in corpore humano praestent. Neque profecto illiusmodi arcana tantum ad usum medicum spectant, quantum scientia rei factae et verre de ipsis mutationibus qua in corpore humano essiciunt. II 2I. Hoc autem certum atque idoneum calorem in se habet, quem plerum que parum mutatum conservat, quamVis temperies aeris externi ambientis quod ad calorem aut frigus admodum varia fuerit 377.). Sunt tamen certi fines quos ultra neque calorem neque frigus facile aut sine damno toleremus, neque ita quin corpora nostra praeter solitum vel caleant vel frigescant. Erit igitur gradus seu punctum quoddam caloris externi, internae nostrae
caloris gignendi 376. facultati ita respondens et accommodatum, ut illo existente, haec ad calori corpori jacturann Teparandam quam accuratissime suffciat, neque
138쪽
neque hoc ideo aut calidius aut frigidius fiat. Perspicuum quoque est, gradum istum
non ita certum aut fixum fore, quin variet aliquantum secundum hominis vestitum, aut exercitationem qua utitur; nam haec facultatem gignendi caloris plane intendit et auget, et ille, licet nullam gignat calorem, tamen illum qui genitus est conservat et retinet, neqUe eum per aera, tam facile ut aliter fieret, dissipari sinit. Porro verisimile est consuetudinem, cujus in aliis rebus tanta vis est, in hac etiam nonnihil valere; hominesque sic variis caloris gradibus ita
assuescere, et quasi accommodari, ut alii alios facile tolerent, qui minus assuetos aut nimis calefacerent aut refrigerarent. IIII. Quicunque vero gradus ille caloris fuerit qui hominibus leviter vestitis et quiescentibus ita accommodatus est, ut suus corpori Calor constet, augmentum vel imminutio ejus hoc variis et fere contrariis modis afficit. Major enim calor sensum
et mobilitatem auget, sed vigorem simul minuit
139쪽
minuit 37s et seqq.); ita ut tandem exercitatio omnis, vel lenissima, dissicilis et laboriosa fiat, et labores graves quamvis subfrigido Iove tolerandi fere impossibiles, vel si tentati fuerint, in summam debilitatem, et animi defectionem, Vel forsan subitam
mortem, desituri. Neque tanta infirmitas musculis voluntarii motus solis incumbit, sed omnes fibras musculosa Plane perVadit. Frigus vero, hoc est calor minor, corpori admotum, intra certos, eosque satis arctos limites, contrarium effectum habet nimirum quod sensum et mobilitatem aliquatenus minuit, et simul vigorem auget, et musculo roborat, et exercitationem omnem facilem reddit, et labores tolerabiles. Neque hoc in magni tantum Voluntarii motus musculis fit, sed in omnibus quodammodo accidit.
ii 23. Minc facile intelligetur frigus
fatis modicum, puta frigidulum aera reme dium roborans haud levis momenti inter dum fore, in variis morbis, cum Vetus