장음표시 사용
121쪽
rem duceret, nomenque in hoc, sicut in aliis exempliS, remedii imponere, ex effectibus eorum certi et manifestis. Io98. Primum inter roborantia locum remedia astringentia io I et seqq. merito sibi vindicant. Omnia enim medicamenta
aliaque remedia quae corpora nostra firmant, OrUmqUe carne quodammodo indurant, vires fibrarum musculosarum intendere, et sic debilitati occurrere possunt. Io99. Primo statim aspectu, inutile videbitur, distinctionem ullam facere astringentia inter et roborantia remedia, 1versaque iis nomina dare, diversasque vires diversaque loca in Conspe in Medicinae Theoretice iis assignare praesertim quum pleraque remedia quae alteri proposito inserviunt, alteri quoque haud male accommodata existunt. ΙΙOO. Verum enimvero differentia satis certa, meque Profecto exigua inter illa videtur
122쪽
videtur intercedere. Vire enim musculorum deficiunt, et magna aliquando debilitas urget, cum nulla praeter solitum carnium mollities adest, neque ideo astringentibus remediis opus est; immo etiam cum nimia potius rigiditas universae compagi nis adest, ingens debilitas accidere potest. Praeterea, quamVi omnia astringentia re- rnedia roborantia interdum fieri omni, non omnia Pariter roborantia vim astringentem habent; quin et quaedam ex iis sunt, quae partes solida mortua nullo modo viciunt. Neque demum in ipsis verimmis remediis astringentibus, vis robo-Tan pro rata Parte cum altera viget, sed saepe magna observatur Cum haec exigua est, et Contra, parva interdum, saltem minime notabilis reperitur, cum Vi astringens maxima existit.-Minime ergo absurda est
distinctio illa medicorum inter roborantia
et astringentia remedia. I IOI. Vi roboranS, quam Pleraque medicamenta astringentia habent, facile intelligetur,
123쪽
telligetur, ex nexu illo insigni qui dotes mechanicas inter et dotes vitales solidarum partium humani corporis intercedit, et de quo jam sat superque dictum est. Nam si mollities nimia debilitatem facit, manifestum et certum est, medicamenta quae
illam corrigant, huic simul opem esse la
II Oa E medicamentis autem Vere astringentibus, quaedam prae caeteris insigni vi roborante in fibris musculosis, vel fortasse in toto genere nervo , Ollere Videntur. Sic cortex Peruvianus, quamVi non validissimum astringens remedium, inter efficacissima roborantium merito habetur, et siqua scriptis medicis fides, multo magis roborat corpus quam medicamenta astringentia haud parum fortiora. Idem quoque de ferro, variisque medicaminibus egeo praeparati S IOSa. 6. 9.), Verum est, quae saepe pro roborantibus remediis usurpata egregie prosunt, quamvis etiam copia tameXigua devorata, ut vix credibile sit per
124쪽
mixturam aut appositionem Particularum ex quibus constant, solida partes humani corporis densari et firmari, ut ab astringentibus remediis solent. - Observandum
tamen est, parum adhuc inter medico constare num mera hac vi roborante, num alia prorsus et minu intellecta ratione, cortex ille Peruvianus, per multo jam annos adeo laudatus, inque tot morbi praescriptus, tam salutare effectus edat. Et facile Patebit, quocunque modo remedium illud morbolae cuiquam Corpori conditioni occurrat, Vim aliquam roborantem simul esse habiturum; quoniam omne fere morbi, utcunqUematUra, et Origine, et effectibus. inter se diversi, hoc saltem commune et constans habent, ut corpUS, Vel totum, vel partes ejus quasdam prae reliquiS, tu minus infirmant.11o3. Cuncta demum fere amara, praesertim quae ex frugibu deriVantur, Uorum vis astringen exigua saepe, et extra corpus fere nulla Videtur, vim aliquam roborantem
125쪽
horantem possidere videntur, et hoc consilio, multum, et saepe nimiS, usurpantur. Multa enim ex iis, forsitan omnia, large assumpta, corpori nocent, neque suspicione vis alicujus venenatae omnino carent. Nonnullis saltem animalibus plane veneno sunt. Actio eorum in corpore Vivo et moduSquo fibras musculosas, Praeterquam vi sua astringente, roborant, parum intellecta sunt. II O4. Vina quaedam, Praesertim rubra et astringentia Io47.), inter optima et D ficacissima remedia roborantia jure habentur; et profecto omnia bona vina, aliique liquores validi, sive astringentia existent sive non vim aliquam roborantem plane habent quae forsan stimulo eorum maxima e parte tribuenda est. Iios. Alia enim stimulantia remedia varii generis pro roborantibus saepe praescribuntur, et nonnunquam egregie prosunt; neque obscura ratio, qua remedium quodvis stimulans, excitato uniVerso genere ner-
126쪽
Novi, fibras musculosas ad validiorem contractionem cieat, et sic totum corpu quodammodo roboret.
II O6. Quaedam vero ex remediis inter astringentia jam enumerata, multo majore vi roborante pollent quam ulla medicamenta astringentia, aut sane ulla medicamenta quae aegri devoranda dantur. Cujusmodi exempla sunt, idonea corporis Xercitatio, frigus rite adhibitum, apta diaeta, et demum, nonnulli animi affectus.1 Io7. Quod idoneam corporis Xercitationem attinet, pro remedio roborante miti laude major est, cum ad tuendam sanitatem, si haec natura bona est, tum ad reficiendas aut renovanda vires, si hae vel morbo, Vel pravo vitae genere, vel aliis fortasse minus manifestis causis, fracta et exhaustae fuerint, tum quoque ad sanandos
plurimos morbos qui a debilitate, vel generali vel speciali, suam originem ducunt, vel quorum saltem debilitas pars magna est,
127쪽
i to8. Plurimi quoque et admodum variis modis prodesse videtur, et effectum suum roborantem praestarea et imprimis ut astringens remedium nonnihil valet, firmatis scilicet atque densatis partibus mus culosis, unde hae audium vigorem adipis cuntur. Magis vero proficere videtur cor poris exercitatio, robore illo quod omnes musculi, justa, et crebra, et modica actione
acquirunt 34a.), et auxilio quod sanguinis motui 43Ι. 2.), et quotquot e eo Pendent functionibus, impertit, et stimulo illo saluberrimo quem cerebro, et nerviS, et mus culis dat, et bono appetitu quem solet etiam infirmissimis conciliare, et sana ali mentorum concoctione quam efficit, et idoneo corporis nutrimento, cui multum favet, et libera per cutem exhalatione quam adeo promovet, et omnibus fere secretionibus et excretionibus expediti atque pro motiS, et animo demum ipso forti, et e quo, et hilari, facto. Neque obscura ratio, qua dum istis functionibus aut singulis aut universis adeo efficaciter opitu-Vo L. II. H laturi
128쪽
latur, reliquas simul juvet, totumque ideo corpus roboret Neque dubium est, utcunque obscurum Videatur, Omne TarteS musculos a vigorem quem aliqua, earum
sibimet nactae sint, quodammodo participare, et sic, dum quidam musculi voluntarii motus. idonea eXercitatione, multo validiores fiunt quam antea fuissent, reli- QUOS, quamVi Parum exercitos, simul cum iis roborari. Neque demum dubium est, exercitationem corpoTis, et prosperam ejus valetudinem quam essicit, animo prodesse, et firmitatem, et vim, et hilaritatem, huic conciliare; et vicissim animum laetum et hilarem multi corporis functionibus plurimum favere, ad que eiu generalem Vigorem tantum tamque manifeste conducere, ut optimo jure egregium remedium roborans habeatur. 11 O9. Inter Varia autem Xercitationum
genera, optima fere sunt dummodo corpus ad ea valeat quae maxime generalia
sunt, et in quibus plurimi musculi exercentur,
129쪽
centur. Sic omnium eXercitationum, ambulatio et maXime naturalis est, et sanis saluberrima, et, in quibus clam morbis, aegrotantibus etiam haud male accommodata. Plerisque vero aegri minu convenit, cum propter suam vehementiam, qu92Vire musculorum cito X haurit corpusque infirmat, tum quoque Propter impetum sanguinis, crebra et valida tot musculorum contractione 432.), nimi auctum unde incommodum, et Repe Periculum non leve,
oriri potest in variis morbis, veluti in plerisque sanguinis profluviis, et in omnibus malis in quibus pulmone laborant, aut respiratio, quacunque de causa 393. et seqq.), impeditur. Per ambulationem enim, similesve exercitationes, plus brevi sanguinis in pulmones congeritur quana hi, sic impediti, transmittere queant; unde cito anhelatio, palpitatio, suffocatio, e. IIIo. Ob easdem causas IIo9. omnes
vehementiores corporis exercitationeS, Veluti gladiatoria, aut cursus, aut saltatio H a vi Glenta,
130쪽
violenta, et similia, utcunque sani et validis conveniant, aegroti raro praescribenda sunt, et vi quidem permittenda, et Un- quam sine maXima prudentia et circumspectione, ut aegri iis paulatim assuescant; qua sane cura, infirmissimi aliquando athleticam vim et robur sibimet compararunt, et ad exercitationes facile valuerunt, qualeSprimo ne quidem tentare ausi essent, quaeque, si tentaverant, primo fere conatu OS
IIII. Hoc vehementiorum corporis exercitationum incommodo bene perspeeto, medici solent mitiores aegrotis suadere, et saepe pro exercitatione gestationem praescribere; quas inter hoc interest, quod haec alienis atque XterniS illa vero Propriis atque interni corpori viribus, perficitur. Facile igitur patebit, quantum idonea gestatio exercitationi actuosae saepe praestet, in iis praesertim exemplis, in quibus maxima infirrnitas actionem musculorum