Conspectus medicinae theoreticae : ad usum academicum

발행: 1790년

분량: 561페이지

출처: archive.org

분류: 생리 & 의학

321쪽

I 332. Nonnullae denique exinanitiones, ratione valde obscura vel prorsus ignota, in quibusdam morbis utiles fiunt; quod

profecto eo minu mirum est, quod naturae et causae proximae multorum morborum

nondum explorata sint: Sic verbi gratia, multae febres, cum intermittenteS tum continuae, variis exinanitionibus, sive natura accidentibus, sive arte factis, quam optime solvuntur, et interdum adeo subito ut vix credibile videretur, nisi frequens et manifestum esset Hanc rem diversi auctores diversis hodis, Magna industria torquere solent, ut ad varias de natura se brium opiniones quadret quas ipsi tuentur Praestat vero argumentum adeo Obscurum atque incertum in medio relinquere, ' quam ullam opinionem amplecti nondum penitus exploratam et stabilitam. Verisimile quidem est corpus febricitans Per tale exinanitiones variis modis suble-Vari, Viresque ejus conservatrice et salutare multum juvari, detracto quod nitanium esset humorum, expulso fortasse quod plurimum

322쪽

so, CONSPECTUS Cap. XXXIII.

plurimum noceret, multisque fune ionibus, prius languentibUs, et pene obstructis, denuo expeditis, et rite in posterum Procedentibus. Male vero expulsae cuivis materiae morbosae, qualem tot in omni aevo medici pro causa febrium habuerunt, tribuitur beneficium istud insigne quod ab illis exinanitionibus obtineri solet scilicet

quia materia Xcreta PlerUmque neque morbosa apparet, nec quicquam morbosi Continere Videtur, cum maXimo auxilio est; et saepe contra, cum valde morbosa est, ne minimum quidem prodest, et po- tius nocere videtur. Utcunque vero haec

se res habuerit, sapientis et solertis est medici, experientia freti, hujusmodi auxilia, quamvis Parum intellecta, experiri in iis morbis in quibus toties et tam manifeste

profuerunt.1333. Observandum est plurima medi- Camenta evacuantia, non modo per Xinanitiones quas essiciunt, sed per alias etiam quibus pollent vires, corpus multum

323쪽

tum incere, inque Variis igitur morbis prodesse. Sic multa eorum stimulantia sunt, et quidem ali lirum istius generis

remedia alia vero emollientia, aut sedantia, aut refrigerantia, aut demulcentia. Hinc facile constabit, non omnia medicamenta quae ad idem genu evacuantium, veluti

Vomitoria, aut purgantia, aut urinam Vel sudorem moventia, referuntur, in omni

morbo ubi talibus exinanitionibus opu est, pariter convenire; et idoneam igitur eorum seleetionem esse semper utilem, et aliquando prorsus necessariam saepe enim eidem aegro, e duobus medicamenti Purgantibus, alterum nugni auxilio, alterum fere exitio foret. I 334. Ipsa Vero exinanitiones quod attinet, qua Varia medicamenta evacuantia faciunt, de omnibus, et praesertim de mag- nis aut diuturnis, certi malum est, ea vires vitale minuere, corpusque plurimum

infirmare, eo magis et certius quo pG

copiosiores fuerint. Quod si contrarium aliquando

324쪽

5o CONSPECTUS Cap. XXXIII.

aliquando effectum habere videantur, id sine dubio tribuendum est aliis earum viribus, quibus Varii morbis, aliisque debilitatis causis, obviam eant nam omneS fere morbi, utcunque caetera diversi, hoc

commune habent 384.), quod debilitatem aliquam essiciant: cujusmodi eximium X emplum isse potest nimia sanguinis abundantia 3 18.). Nil mirum igitur, emedia

quae illam adeo emcaciter minuant, alios. que morbos sublevent vel summoveant, debilitati cujus non alia esset origo, optime Occurrere, quamvis corpus alioquin multum infirmatura.

I 333. Hinc porro sequitii exinanitiones, Propter effectus suos debilitantes, forsan etiam et alios vix minoris momenti qui ab iis pendeant, nisi necessariae fuerint, fere semper perniciosas fore, ita ut quod olim de Uno genere earum esus optime monuit, de omnibus verissime praedicari possit, Non semper aegris prodesse, semper sanis nocere. Memoria igitur semper tenere oportet, re mediis

325쪽

MEDICINAE THEO RETICH. Ios

mediis adeo validis non temere esse Ridendum. Remedia, qualiacunque fuerint, ubi nullis opus est, adhibere, prava est, et ple-

rumque perniciosa, consuetudo Multa vero e medicamentis jam sub variis capitibus enumeratis, adeo mitia et pene inertia sunt, ut diu saepe in magno incommodo aut periculo, vel aegris dari, vel a sanis usurpari possint, quamVis etiam minime necessaria fuissent. Exinanitiones vero graviu et praesentius periculum secum asserunt, et majorem in administrando prudentiam requirunt aegroti caute

praescribendae, et sanis semper prohibendae: scilicet quae in variis morbis intempestive factae, multis aegri tantum quasi puncto temporis inferre possint detrimentum,

quantum neque medicorum Peritia, neque medicamentorum vires, postea compensare

potuerinta et in sanis institutae aliquid semper viribus salutaribus corpori insitis detrahant, hujusque functiones intendant, impediant, perturbent, ipsumque deficientibus viribus suis conservatricibus, in-

326쪽

so, CONSPECTU, Cap. XXXIII.

numeris morbis opportunius reddant. Ne-RUC mim Um earum incommodum est, quod frequente Usu aut longa consuetudine, ipsa vitia ad quae praecavenda fuissent praescriptae haud raro inducant vel augeant, et Uod saepe, quamvis revera perniciosae, quodammodo necessariae fiant, vel ad arcendam pejorem perniciem I 33o. , vel ad promovenda functiones, quae tali auxilio diu assuetae, sine eo perfici neque

ant.

1336. Hae quicunque bene consideraverit, is facile perspiciet quam gravis et perniciosus illorum error fuisIet, qui credebant non alio magi modo sanitatem esse tuendam morbosque arcendos, quam idoneis exinanitionibu certi temporibus factis. Talis Utem apud Vetere opinio communis et passim recepta fuit, ita et nonnullis exinanitionibus, omitionibus praesertim, et alvi purgationibuS, multo magis Uterentur pro praesidiis bonae valetudinis quam pro remediis morborum Prae omnibus

327쪽

nibus autem, doctrina Stabliana, . quae plerosque morbos nimiae sanguinis abundantiae imputabat, isti opinioni favebat non mirum igitur errorem, antiquitate sua

quasi consecratum, et magnorum nominum auctoritate ornatum et stabilitum,

apud populum in mustis gentibus adhuc

valere, et nondum sane apud medicos uosdam penitu obsolevisse. Neque profecto negandum est, talem quarundam exinanitionum usum, quamvi plerUmqUe perni

ciosum, interdum non inutilem essen scilicet in iis qui perpetuo luxu et ignavia vitam degunt, quippe quorum corpora lauto

et copioso victu nimis implentur, nec 1nquam per idoneam exercitationem rite exinaniuntur dum partes Uaedam, Ventri culus praecipue et intestina, nimio et noci- Ο Onere graVatae atqUe oppressae, et Vitae

genere parum idoneo amplius debilitatae, Deque Onia quod acceperint Concoquere, neque ut debent excernere possint. In hoc igitur statu variae exinanitiones, sanis inutile atque nocivae, ratione haud obscu-U a za.

328쪽

368 CONSPECTU Cap. XXXIII.

Ta, perutiles vel necessariae prorsus fieri possunt hominibus qui vix sani haberi debeant nimirum qui, si nondum aegrotarent, altem mo essent aegrotaturi. Et profecto satis aequum est, et minime misTUm, eo qui adeo contra naturam vivunt, auxiliis Don minus praeter naturam saepe egere. Qui vero secundum naturam i-VUnt, ii vires ejus conservatrices nisi Causa aliqua gravior morbi accesserit sani tatem satis tuebuntur : nulli enim remediis sana Natura potest egerea Cujus quidem admini ratio si verba Ciceronis mutuari liceat nihil habet in se quod reprehendi potes ex iis enim naturis quae erant, quod efici potuit optimum, Uectum es doceat ergo aliquis potuis melius D ed nemo unquam δε-cebat e re si is corragere laquid volet, aut

deterius faciet, aut a quod seri non potes, desiderabit. I 337. xinanitiones demum, quamvis tot salutares effectus I 34 . 364 in corpore

Praestent, et in multis morbis non utiles modo,

329쪽

modo, sed prorsus necessariae sint, tamen non semper conveniunt, neque sane periculo carent, etiam cum variis de causis maxime requiri videantur : variae scilicet sunt corpori conditiones, quibus existentibus, hoc omne fere genu remediorum eVacuantium male tolerat. Hinc saepe magna difficultas, cum vitium aliquod gravius hujusmodi remedium plane et vehementer requirit, et corpus simul hoc tole-Tare nequit. De hujusmodi vero dissicultatibus, iisque expediendis, alibi. 971.)jam satis dictum est. Hic igitur a fuerit

memorasse quaenam corpori conditiones ab usu exinanitionum alienissimae sint. Neque omne sane ejus conditione quae unicuique exinanitioni specialiter videntur aliente hic sunt enumerandae, nimirum quae cum de singulis earum generibus sermo siet, fusius erunt recensendae), sed illaetantum quae omne generatim male ferunt.1338. Has inter imprimis recensere oportet debilitatemn cujus rei ratio satis in Ula aprico

330쪽

sto CONSPECTU Cap. XXXIII.

aprico est: neque profecto mirum remedia quae corpus adeo debilitant huic jam multum clebilitato non convenire. Notandum quoque debilitatem adeo multiplex esse vitium, et a tot causis et in tot morbis accidere, ut ob illam solam ab exinanitionibus saepissime abstinendum sit. 1339. Morbossi quoque proclivitas ad

putredinem, vel putredo jam in corpore existen S, evacuantia remedia minus idonea reddit. Hujus rei ratio aliquanto obscurior videtur ipsa autem certa est; et fatis constat debilitatem atque putredinem conjunctissima esse vitia, ita ut alterum alteri semper faveat, et quasi viam sternat. I 36O. Magna etiam corporis mobilita. ab exinanitionibus fere semper aliena est: non modo Propter neXum illum et conjunctionem vix non perpetuam mobilitatem inter et debilitatem; sed quia remedia adeo valida corpora delicata atque mo

bilia

SEARCH

MENU NAVIGATION