Opuscula theologicomoralia ad usum Tyronum elucubrata, et in quotidianis prælectionibus a p. Dominico Viva ... suis auditoribus tradita in palæstra collegii Neapolitani ejusdem societatis, cupientibus, atque instantibus Theologiæ candidatis in lucem

발행: 1721년

분량: 137페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

11쪽

esse mortuum , & duo alii ejusdem auctoritatis teflantur esse seperstitem. An autem tale dubium , utpote fucti , dici etiam possit positivum, ita ut ex imperio voluntatis possit intellectus alterutri parti probabiliter assentiri .examinabimus in calce hujus auaesti

nis, annuentibus communiter Doct ribus contra Gara. . IOau. Sanctum ι& alios. Conscientia speculative dubia , &practice dubia cst, quam articulo si qeriore explicavimus; videlicet. quod speculativa contingit, cum quis abstracte a circumstantus dubitat, sit ne , liqua operatio licita , nee ne λ V. g. An res , quam possidet sit aliena, ac restituenda 8 Practica vero, quando in ipso exercitio operis dubitatur . liciatum ne sit hic, & nunc operari λ v. g. Num licite retineri possit res, quae possidetur cum dubio. an sit aliena pDemum conscientia dubia dubietate juris habetur , quando dubitatur , num detur aliqua lex, seu obligatio λv. g. si dubitetur, an votum cum 1C-miplena deliberatione obliget λ an re servatio casuum extendatur ad impuberes Nec non quando dubitatur de Valore actus, v. g. A n valeat Baptismus

in nomine 1esii Christi collatus p An

matrimonium cum talibus circim stantiis sit validum p Αn tale bellum sit justum Sc. p Quare dubium juris , liud est speculativum, quo non ambigitur , num sit licita aliqua operatio, sed num sit legitima, & valida, V. g.

an hoc bellum sit justum p Aliud eis

practicum , quando scilicet quaeritur. num aliqua operatio sit licita ita ta-mcn. ut si quaeratur in communi, V. g. num liceat pingere die klto p tale clubium juris practicum contundatur cum speculativo , eo quod remotum

sit a prini; Si vero in particulari respiciat praxim. quaerena , V. g. numinalia laceat hic, S nunc pingere die sesto p tale dubium juris, utpote Pr Articulus II.ctiee practicum, potest absolute dici

practicum .

Dubium facti habetur, si de aliquo

facto dubitetur, v. g. An tempore dclicti excesseris pubertatem p An vot umsit emistum p Sit ne Cericus, quem percussilli &c. λ Sicut enim datur igninrantia juris, & facti, ita pariter datur de utroque dubium . Ex dubio autem facti saepe nascitur dubium juris . v. g. dubitans , an votum emi

serit, mox dubitat, an illo teneatur pSicut etiam ex dubio speculativo st tim oritur practicum, V. g. dubitans. an Baptis us, vel matrimonium sue rit validum p mox dubitat, An possit Llerare Baptismumὸ An sit sibi licitu usus matrimonii pV. Ubi notandum, quaestionem facti potius este in rigore speculativam, quam practicam . quia per eam non tam quaeritur , an aliqua operatio liaceat 3 sed an facta sit P circa quod rogula generalis est . quod factum inaubio non praesumitur , sed demo lirari debet, ex leg. v. de probatιon bus, ubi dicitur, Et incumbit probatio, qui dicit aliquod odium , non qui negat. Quae tamen regula limitanda est . ubdelicet, nili praesemptio potius sit pro allicinante factum aliquod futile ; ut constat ex alia regula . quam habet Glossa in praedictam regulam, videliiscet , Faelum an dubio prasumi, quoties illud de iure faciendum erat; v. s. in dubio, an habueris animum obligam di te, dum matrimonium contraxilio praesumitur, quod habueris, quia adia tenebaris; aequitur enim est praestimere unumquemque obligationi sitae fatisseclise . prout oportebat; quia scilicci delictum . & desectus non prae sumitur, sed demonstrari debet, juxta illud : Nemo praesumitur malus, sed probanias. Quare si constat, v. g. a lienationem factam esse, in dubio praesumendum, omnem solemnitatem n cellariam adtruuc: Similiter si consteti

votum

12쪽

uia, ct quotuplex sit Conscientia dubia

votum esse emissum, praesemitur deli ratio sufficiens , si de ea negative dubitetur; quia naturae consionum est, ni homo deliberate agat; Secus vero, si dubium sit positivum, seu sit ratio Probabilis , quod non adfuerit deliberatio susticiens. VI. Explicandum superest, quom do conscientia dicatur bona, vel ma Ia ; quae sunt proprietates voluntatis; in mis universiin sit actus intellectius, vel suspensio iudicii, ut cst conscientia Drmaliter dubiar Ad quod dico, conis scientiam stricte sumptam non posse dici bonam, vel malam; sed rectatri, vel erroneam: dici tamen porest bona , vel mala in latiore significatione

per denominationem ab actu voluntatis . qui dirigitur a constientia. unde fit, ut qui dicitur esse in mala comscientia , tunc maxime habeat conscie tiam rectam; ideo enim est in mala Conscientia, quia contra confluentiam

rectam operatur.

An cum Conscientia dubia liceat operari λδ. Licitum est sape eum eonficientia spoetilatise dubia verari. LI. Non tamen eum consciantia practice dabia .m Per se loquendo peccat, qui cum dubio speculatiso sequitur partem

minus tutam.

IV. Num possit petere, aut reddere deabitum , qui fecundas nuptias comtraxit, dubitans de morte prioris confugis νV. uibus da causis deponi practice potes dubium specxlativum

m. Quale peceatum committat, qui cum conscientia prantiee dubia operatur, non advertens , num operatis sit graviter, an leviter mala

I. Ico primo cum communil licere saepe operari cum conscientia speculative dubia. Probatur , quia regula proxima nostrarum operationum non est nisi dictamen pi acticum, ut diximus ; Cognitio vero speculativa non est regula, quam de beamus operando sequi; ergo licebit nullam hujus rationem habere in mperando, & contra illam agere: Quod confirmatur . & explicatur variis e

emplis: nam dubitans v. m. num res,

quam possidet bona fide sit sua . non tenetur restituere; Dubius, an lex Iaata sit , non tenetur illam servare ; Et

ex Ausust. licitum est militibus dubiis de justitia belli pugnare ad Principis

imperium . Mulier item dubia de v, lore matrimonii tenetur reddere deis bitum, ex Cap. Dominus desec nae nupt.,& probabilius potest etiam petere . si post diligentiam maneat dubia, ut d

Cet Bress. lib. q. c. I a. & Sanchez mox laudandus.

II. Dico secundo, illicitum est cum conscientia practice dubia operari .

Ita etiam communiter apud eundem Bresserum cap. a. cum Suar. P. a. disp.

Ia. Ratio est . quia qui operatur cum huiusmodi dubio practice practico manifeste se exponit periculo peccandi, atque adeo peccat. Eccli. enim 3. d, citur. , Qui amat periculum, peribit inuisa

Confirmatur, quia ex Apostolo ad Rom. I 4. Quod non est ex flde h. e. ex conscientia dictante operationem esse licitam) peceatum est. Non Elum igitur quod est contra fidem, hoc est contra conscientiam, sed etiam quod non est ex fide , hoc est ex consciemtia, di credulitate quod res sit licita. est peccatum. Ratio radicalis est, quia

cum dubitatur de honestate operati nis . statim consergit conscientia reflexa dictans , non esse cum tali dubio operandum , ne exponamur periculo peccandi. Sicut econtra, quando da

13쪽

bitatur positive , hoe est cum probabili opinione , quod operatio liceat,

non peccat operans cum tali dubio,

quia posita oeinione probabili statim

consurgit conscientia certa reflexa, diactans . licitam este operationem prudenter , & probabiliter existimatam honestam ; qui autem prudenter operatur, licite operatur: grave enim csset cum Iansenistis velle obligare adsequendam solum conscientiam certam; Et propterea damnata filii ab Alex. VIII. prop. 3. δ on licet sequi opinionem vel inter probabiles probabilissimam, relicta scilicet tutiore. Qui enim operatur juxta probabilissimam opinionem,

operatur cum periculo solum remoto, non proximo, peccandi dumtaxat m, terialiter .

Confirmatur secundo , quia eodem Praecepto , quo quis aliquid omittere obligatur , indivisim obligatur illud mmittere. etiamsi dubitet, an tali Princepto illud prohibeatur . Sicut cium rationabiliter lex Amicitiae humanae scri , ut ab1huleas non solum ab iis, quibus certo , sed etiam quibus d hie . & Qrtassis Amicus offenditur ;ita idem potiori jure exigit lex Ambestiae divinae , quoties scilicet urgens

causa, vel incommodum non excusat,

unde dubium practicum practice de

ponatur .

III. Dico III. Dubitans speculative

de malitia materiali alicujus actuS, V.g. an aliquis contractus sit usurariuS, an

res possessa sit aliuna, debet etiam dubitare practice per se loquendo , an tibi liceat talis contractus , an liceat rem cum tali dubio possessam retine re ; atque adeo peccat , si cum tali dubio partem minus tutam sequatur,msi probabilis aliqua ratio sit biit deinponendi practice dubium speculativum,1eu formandi judicium practicum certum de honestate operationis, Probatur, quia sicut advertens, ali quem actum tae materialiter malum.

Articulus III.& displicere Deo, advertit etiam , sirpeccare Qrmalitet illum ponendo ;ita etiam dubitans 'eculative , an a liquis actus sit materialiter mesus, debet per se loquendo dubitare practice. an formaliter peccet illum ponendo ἔEtenim re exiliente dubia non e si danda sententia certa, ex cap. Grave D. quaest. 3. , atqui operans cum dubio praehico citra controversiam peccat et

ergo dubitans speculative , per se lo quendo , peccat non sequendo par tem tutiorem . nisi illud dubium exprobabili ratione practice deponat. IV. Confirmatur, quia ex dubio spe culativo per se oritur practicum ; ergo non est licitum, per se loquendo, unum ab altero discordare. sed solum discordare potest per accidens; si sic licet rationabilis causa sitblit tbrmandi conscientiam praetico ceream , si ib ea dubitatione speculativa . Quare dubia

tanS v. g. speculative, an aliquis actus sit materialiter fornicarius, debet practice dubitare. an liceat ; unde, Purse loquendo . non potest illum ponere sine formali peccato. Hinc in caP. Dominus de secundis nurus dicitur , quod dubitans de vita prioris conjugis, adeoque de nullitate secundi m trimonii non possit debitum petere a

conjuge polleriore I quia copula illa

sone est illicitat Poterit xamen reddere non dubitanti de valore matrimonii ; quia scilicet cum dubio speculatiVO. an talis redditio debiti sit seria, caria, sermatur judicium practicum ce tum, quod sit Iicita, ct debita ex xxtionc hac efficaci , videlicet quod qui bona fide contraxit, possidet conju gem tanquam Quiri; unde non est iI.lo spoliandus propter dubium alteri

superveniens. Imo Sanch. lib. a. disb. I. docet , quod conjux dubitans aevaliditate matrimonii, ii bona fide conistraxit , & poli adhibitam diligentiam non possit dubium deponere, non solum possit reddere, sed etiam petere debb

14쪽

- eum conscientia

debitum, propter eandem rationem, qua practa ce deponi potest dubium speculativum, videlicet quia possidet matrimonium bona fide contractuin, nec est a sua possessione deturbandus ob dubium speculativum superveniens, quod depelli non potest et Sicut enim Possidens rem bona fide , si praemic1o diligenti examine , non potest dubium vincere, non solum potest rem retinere, sed etiam potest ea uti; ita possidens bona fide matrimonium, si non possit vincere dubium supervenuens , non solum potest debitum res dere, sed etiam petere. Hinc Textus eitatus debet intelligi de eo, qui in ta fide contraxit, vel contraxit dubia fide , quia scilicet non adhibuit dilugentiam debitam ad veritatem asse-uendam , & ad dubium deponen

um, antequam matrimonium contraheret .

V. Rogabis . quaenam sint univer sim stillicientia motiva practica , seu caus, emcaces deponendi practice d hium speculativum Respondeo, ante omnia praemittendam esse diligentem inquisitionem veritatis ; quia non facienti quod in se

est , imputatur temeritas , error , de culpa, quae contingit. aut contingere

potest, dum se exponit tali periculo. Adhibita autem sussicienti inquisitione critatis, prout exigit, juxta judicium prudentum, materia , tempus, & l cus, Prima causia deponendi practuce dubium speculativum est Auctoriatas Doctorum , aut alicujus periti ,

quia posita opinione probabili quil,

bet prudenter operatur, Secunda causa est urgens necessitas operandi ad vitandum non leve detrImentum , aut incommodum . Ita Salas . Suar. , Sanche E contra Becan.

di Garaiain. Ratio est, quia i cx, seu praeceptum , quod sine gravi incomis modo servari non potcst , non obligat, nisi ccrto constet de illo. Nam

diata liceat operari 3 o

ut loquitur Salas non debemus deis bito incerio fatisfacere solutione cerista . Unde Corduba, Gordoniis. &idem Salas inferunt , licitum esse ei,

qui post diligentem inquisitioncm v

ritatis dubitat, an sit excommunica tus . celebrare , & actus ordinis e ercere , ad grave damnum evitandumsSimiliter dubitans de irregularitate se gerit tanquain non irregularem nisi Irregularitas imposita sit etiam in d bio delicti, ut incurritur in dubio h micidii ex Cap. Simi asti & Beneficiarius in dubio luris , utrum sciliiscet ob tenuitatem beneficii teneatur Horas recitare ad illas non tenetur;

quia sine certitudine legis obligantis subire non debet hoc magnum incommodum; Secus vero si dubium sit facti, an scilicet hoc Beneficium sit tenue Quia in tali dubio stat in pocsessione Beneficium, & in dubio melior est conditio possidentis, ut insta explicabimus. An autem dubium speculativum d poni practice possit, praecise ne pruvemur libertate operandi, quando o ligatio non est certa λ Amrmant Suar. k Sanch. apud Bresserum cap. 6. Ne gant verius UasqueΣ. de alii, quia lex dubia videtur obligare , quando sine notabili incommodo servari potest . ne exponamur periculo materialis peccati ; non est autem notabile incommodum privari ea libertate operandi; nisi tamen id passim contingat, ut in Scriipulosis Tertia causa aliquando est Desectus alterius medii , quo possit dubitans certificari ; Quod contingit in dubio facti. Sic ex cap. Laudabilem De st odis , triennii tempus conceditur , ut alibitans de valore matrimonii propter naturam stigidam possit experumento de hoc certificati s cum non sit aliud suisiciens medium ad dubium depellendum.

intima, di potissima justa cauta dea

15쪽

ro I. ponendi practice dubium speculativum est Possessio , praesertim in materia justitiae ; quamvis enim in dubio practico tutior pars eligenda sit ; at in dubio speculativo melior est conditio Possidentis r Etenim ratione dubii aequale est jus 1n utroque , rationc V xo posiὸssionis jus bona fide rem po sidentis fit majus . & ideo hic alteri Praeserendus : Unde habetur justa camia deponendi practice dubium specu

lativum a. VI. Quaeri potest hic , mortaliter

necne peccet, qui cum conscientia practice dubia operatur . advertens quidem esse peccatum sic operari , sed non advertenS, num operatio sit graviter mala, an leviter λ VasqueE. SancheZ, AZOr., Bonac. disP. I. q. q. Putant hunc peccare mortaliter, quia se exponit periculo peccandi graviter . Negant id Navarr. . Ualen. . Regin. , quia cum in Objecto non reluceat in teria gravis, non videtur graviter Pe

Equidem probabilius puto cum uintroque Sancti. , Palao, Laym. , docti res facilius peccare mortaliter prae r dioribus, ob majorem illorum adve tentiam ad obligationem examinandi gravitatem culpae : Rudes vero, &pueros facilius peccare leviter , quia non facile iis relucet talis obligatio examinandi culpae gravitatem , ne se exponant periculo peccandi graviter.

ARTICULUS IV.

An peccet, qui eum Conscientia per plexa operatur

I. Quid sit. re num dari posse conscia

entia perplexa tu. Operans eum Conscientia perplexa vincibus , or es abili peccat , quamcumque partem coniradictioin

nis ponat.

III. Seeus vero . si talis Gnsciantia sis

Artisalus IV.

invincibilis. O putetur eque nr ve esse peccarum in uiraque parte. IV. uuia A A ratus perplexe putaret

ese gravius peccatum elicere actum amoris Dei, suxta praceptum Superioris , quam silum omιttere in articulo mortis νV. Peccati gravi as unde mensuranda

Lx perplexa , utpote quae reducitur ad dubiam, quatenus utraqu haec conscientia de neutra parte contradictionis certitudinem habet . quod licita sit, & honesta: Perplexa tamen non suspendit judicium , sed positive judicat . utramque partem contradietionis esse inhonestam , & illicitam ;ut si excommunicarus putet , tam Pe eare die sesto audiendo Missam, quam non audiendo; vel si quis putet . tam peccare omittendo Sacrum ad assistendum aegroto, quam relinqvcndo aegrintum ad audiendum Sacrum. Nonnulli cum Granado putant , pertinere ad suavem Dei providentiam non relinquere hominem cum tali perplexitate: Sed communiter id negant e Sicut Enim potest aliquis in carcere detentus existimare, quod peccet non audiendo Sacrum; cum re vera nou peccet; quia peccatum non consistit in actu intellectus judicantis se peccare , sed in actu libero voluntatis nolentis au dire Sacrum praeceptum t ita potest a Deo relinqui homo in ea perplexit te. ut putet se peccare, sequendo alterutram partem , ad quam potest lis here se determinare ; cum re vera non peccet; quod sepe aecidit scrupulosis. Notandum praeterea, conisentiam alexam, sicut etiam quamcumque

uentiam erroneam, aliam esse vincibilem , aliam invincibilem, & incutipabilem . Dicitur vincibilis, & siepe culpabilis , illud judicium erroneum imprudens, ac falsum, quod vinci ac Diuitiam L Coral

16쪽

An peccet, qui cum Conscientia perplexa operstar risuperari commode potest adhibendo diligentiam debitam ad indagandam

veritatem et v. g. si quis dubitans de aliqua lege, aut obligatione audiendi v. g. hodie sacrum interroget imperutum, qui respondeat, hujulmodi obligationem non dari; Conscientia haec erronea est vincibilis: Quod si adve latur ad obligationem , quam homo

habet adhibendi majorem diligentiam

ad indagandam veritatem, erit vincubilis simul, & culpabilis; Si vero ad

id non advertitur, vincibilis erit, sed inculpabilis: Contra vero, si interr get peritos, qui dicant falso, non dari talem obligationem, conscientia haec eli invincibilis, & inculpabilis. II. His explicatis dico primo . Ο-perans cum conscientia perplexa vii cibili orta ex ignorantia culpabili pec-Cat , quamcumque partem contradictionis sequatur , v. g. qui Putat, se Peccare, tam mentiendo ad servandam vitam innocentis, quam non mentiendo, ex quo sequitur homicidium, pe cat, sive mentiatur, sive non menti,tur. Ratio est, quia tenetur, ut sirpponimus, errorem, S ignorantiam hanc

depellere, & applicare intellectum ad rem certius intelligendam; ergo si a re hanc debitam diligentiam Operatur. peccat, sive mentiatur, sive non ; ita tamen, ut si putet, gravius esse peccatum mentirI. quam non mentiri, duplex peccatum committat, alterum.

quia non adhibet debitam diligentiam

ad deponendum errorem, antequam operetur , alterum , quia ex duobus malis cligit majus : Si vero putet aeque peccare mentiendo, ac non mentici do , solum peccaT, quia non adhubet debitam diligentiam , non vero quia mentitur, aut non mentitur, cum non habeat libertatem ad utramque Partem Omittendam; Peccatum enim

debet esse liberum, tum quia implicat aliquem absolute necessitari ad peccandum et Tum etiam quia secundum rudens judicium repusnat, ut quisic, & nunc peccet . si faciat hie &nunc quantum potest, ne peccet: Lex enim divina , & jugum Christi esset intolerabile, si miser aliquis ad eas amgustias redigi pos et, ut necessario pec cet quicquid agat, vel omittat. Quare esto satis esset ad meritum libertas ista physica ad hanc potius partem se determinandi , quam ad alteram utramque honestam , ut nonnulli docent cum de Merito Christi ; quibus equidem non subscribo r non est tMmen satis ad demeritum, & ad pe

candum, uuia ad peccandum requi. ritur libertas moralis , ita ut non sinium possit creatura rationalis non peccare hoc, vel illo peccato in specie, sed ita ut possit simpliciter non pecca re ; aliter divina lex esset iniqua. III. Dico secundo . Qui operatur cum conscientia perplexa invincibili .

non peccat, qualemcumque Partem contradictionis ponat, v. F. sive memtiatur , sive non ; dummodo tamen pi tet, aeque grave esse peccatum contra veracitatem mentiri, ac peccatum comtra charitatem fateri veritatem, ex qua

sequatur e. g. homicidium. Ratio est, uia neque peccat contra obligationem e ponendi perplexitatem , cum sirp- ponamus Perplexitatem hanc esse inis vincibilem ; Neque peccat mentiendo, aut non mentiendo, quia non potest alterutram partem etagere; Peccatum autem debet esse operatio libera si pliciter, ut ostendimus; ergo nullaterinus peccat, sive mentiatur, sive non . Si vero putet . gravius esse peccatum mentiri, v. g. quam fateri veritatem. ex qua sequeretur homicidium, tunc mentiendo peccaret ea gravitate Pe cati , quantus reputatur excessus gravitatis peccati in mentiendo , quam

in suga mendacii trahente homicidium . Ratio est, quia ex duobus maliS, qu rum alterum est inevitabile, debet minus eligi , ex cap. Duo mala dist. 3. ria

17쪽

Et ita communiter docent eum Suar. de Poenit. disp. 3. sere L . IV. Oppones : Hinc sequeretur. quod aegrotuS v. g. PerplexuS Putans. esse gravius peccatum elicere actum Dei

amoris intensissimum contra Praec

pruin superioris praecipientis illi ut

quiescat , ne sibi mortem acceleret. quam amittere hujusmodi amorem , ad quem putat obligari in articulo moristis, peccaret in eliciendo amorem Dei intensissimum super omnia, & volem do servare legem omnem divinam a Sicut etiam peccaret non odio habe

do Deum, quando invincibiliter put, ret, se ad id teneri . Sequela est a, surda, ergo & id unde sequitur. Respondeo cum Breisero, & Α - co apud Bard. , si sermo sit de amore Dei minus persecto , certe Pe caturum , qui sic amaret Deum cum conscientia dictante, esse graviuS PC catum elicere hujusmodi acium contra praeceptum superioris, quam illum inittere in periculo mortis Hujusmodi autem amor non ei operiectus per hoc praecisse, quia componeretur cum peccato , hoc est cum transgressione praecepti supcrioris, atque adeo cum

odio Dei virtuali. Si vero serino sit de amore Dei perscctissimo super omnia, dicendum, hujusmodi casum, & perplexitatem esse impossibilem, quia i possibilis est ignorantia invincibilis , qua homo putet esse malum diligere

Deum super omnia, & velle legem omnem divinam servare ; necnon esse bonum Deum odisse. Ratio radicalis

est , quia darentur in intellectu duo judicia incompossibilia, & apcrte Orpolita, videlicet ex una parte daretur

dictamen, seu judicium evidens, quod

amare Deum persectissime, & super omnia sit bonum ; ex altera parte da rutur aliud dictamen o positum, quod ponere amorem Dei lit peccatum, &malum. Praeterea darentur in volum

late duo actus oppositi ; natu quia νmaret Deum super omnia, vellet seris vare totam legem divinam i quia vero contra praeceptum superioris obligans in conscientia vellet ponere amorem Dei, nollet servare totam legem divinam; qui duo actus in voluntate sentpariter incompossibiles. Unde nec est

possibilis ista perplexitas, nec est poD

sibilis conscientia erronea dictans esse Peccatum ponero amorem Dei persectilsimum , aut non odisse Deum et Contra vero potest dari conscientiatam recta, quam erronea dictans, non

esse ponendum hic, & nunc amorem Dei minus persectum contra obedientiam superiori debitam, quia hujusi modi conscientia non involveret duo judicia incompossibilia ; quandoqui dem alterum dictarct lcgi Dei per tala dictamen intimatae obediendum e L se; alterum vero, quod non sit et ciendus vi talis legis amor Dei positivus , & imperfectus ἱ quae duo non

opponuntur.

V. Notanda denique hic duo sunt. Primum est, quod licet peccati gravitas mensuranda sit a praestantia prae-ccpti, aut virtutis, cui opponitur, &caeteris paribus praeceptum divinum piaestet humano . Naturale positivo . Negativum aifirmativo ; aliquando tamen potest peccatum aliquod cile minus grave, quamvis sit contra praecopium , seu virtutem praestanciorem .

Ratio est , quia peccati gravitas non

solum mensuranda est a virtute . cui opponitur, scd ctiam a circumstantiis. videlicet a commodo, vel incommodo , quod trahitur a certitudine majori, vel minori mali, quod timetur.& a probabilitate majore, vel minoin

re obligationis, ut notant Palaus . &Becan. Hinc in casti extremae necessi tatis praestat Sacerdotem ministrare S, cramentum Poenitentiae in mortali . si non vacat conices , quam relinquere moribundum sime absolutione; quamvis, ut notat VasqucE , illud oppo -

18쪽

α uale peccatum sit eam Conscientia dubia opeνarist ' sa

tur virtuti praestantiori Religionis, hoe Nero virtuti misericordiae erga prox, mum, quae est virtus minus praelia e Sic praerertur praeceptum servandi vi. eam , honorem, divitias proprias, vel alienas praecepto divino adimplendi votum, confitendi integre, communia candi in Pasthate: & Christus D. non repellendo a sacra Coena Proditorem Iudam exemplo sim docuit. licere no- his potius Eucharistiam ministrare peccatori occulto publice illam pete ii , quam illum infamare repellendo a Sacra Synari. Alterum notandum est . quod volantas eligens minus malum prae majore . quando alterutrum vitari non potest, peccare ectam possit. si non eligat minus in quantum minus est . sed in quantum malum est ι tunc enim voluntas serretur tu objectuin

quate S malum ,. non quatenus ex

.cludens majus malum , oc sic peccaret et Sicut communiter docent Se consulente minus malam ; quia si quis det consilium Petro, ut potius alapam im fidat suo inimico , quam vulnus te thale ; certe hic peccaret, si intenderet minus malum ut malum est ; secus vero si illud intenderet praecise ad avertendum malum majus, quod alia aer averti nota posset.

ARTICU L U S U. Quale peccatum sit cum Constientia . practice dubia operari

L. Qui eum Conscientia practice dulia OAeratur, ejus Decio peccatum comis mittit ,. cujus est id de o dubia

contra conscientiam rectam, ct contra - , em eam circa idem obiectum. m. Nun es ta ex peccatum , vis ais ver m prace um, oe contra Censcie Dam. erraneam circa idem veraro . . IV. Poena tamen lata contra pracepturis violantas non incurruatur αδ eo , qu. contra Consciemiam mactice dubiam. aut erroneam circa illud operatur.

V. Quanam ignorantia υλίψαι β θμciale peccatu, I- π Icendum cum communi apud L Sancheκ lib. I. cap. I . . ad eam peccati speciem reduci operatimnem elicitam contra dubium practi- cum . in qua eii peccatum , ae quis dubitatur, v. gr. qui dubitans, an Operatio ponenda sit istum , vel νdulterium . illam ponit . peccat Pe cato Κrti , vel Adulterat . Sicuti .. si dubitans . an verbum otiosem sit --niale, illud proserat, peccabit venialiter ; mortaliter autem , si dubitet is an sit mortale . Ratio est, quia Operans cum dubio practico ideo peccat,

ut sepra ostendimus, quia exponit se Periculo peccandi ; atqui exponit se periculo cjus peccati , de quo dubitat; ergo ea specie peccati peccat. Confirmatur ex Sanchez , quia e dem praecepto , quo tenemur vitareatiquid , tenemur vitare A. de quo practice dubitamus , an eo praecepto prohibeatur: ergo ejusdeni speciei pe catum eth operari cum constientia prohibente certa , ac cum practi dubia . H. Idemque communiter docent Do pes de constientia erronea Dpud Dian, pare. 3. tract. rec IAI. contra Adrian. , & Medis., videli dejusile a speciei esse peccatum coni

Conscientiam rectam, & contra con 'scientiam erroneam, quae versatur cv -- idein objectum ς v. gr. ejusdem spe

elei est violatio jejunii praecepti , de

jejunii, quod ex constientia erronem putatur praeceptum- Unde in Consessione bene explicat peccatum suum . qui dicit, Fregi jejunium praeceptum, si pluries comederit eo die, quo Δ is Putabat, Praecisi jejunium,. ut corn-

19쪽

muniter docent contra Nav. , & Ua-Ient. apud Merollam cap. q. dub. 3. Ratio est . tum quia vere praecipitur jejunium a lege naturali et . qui P tat . illud praecipi praecepto Ecclesiastico; cum lex naturalis praecipiat nobis juxta ultimum conscientiae dictamen Operari; tum etiam quia eodem praecepto, quo tenemur vitare aliquid, tenemur pariter vitare id , quod pin

iamus etiam si falso prohiberi .

Objectum enim non movet volunt

rem . nisi prout proponitur ab intellectu, ita ut si ab intellectu propon tur aliquod objectum ut malum , &Prohibuum , v. gr. eleemosynam inrogare quamvis re vera non sit tale, voluntas illud amplectens eo ipso convincatur velle malum illud, & pe care ; unde procul dubio peccat, qui stipem erogat. putans illam prohiberi r Sicut ex opposito , si intellectus

repraesentet ut bonum moraliter , di Mnestium , v. gn mendacium ad sau aridam Vitam innocentis. v IuniaS i

lud amplectens dicitur velle bonum ,& elicere actum meritorium mentie do . Ratio a priori est . quia regula immediata humanarum Oeerationum est ultimum dictamen rationis , seu conscientia: Unde fit, ut voluntas ab illa deflectens peccet , etiamsi cum lege Divina sibi per conscientiam non

repraesentata concordet.

1 II. Oppones cum Angesto apud Meross. cap. I. dub. 3. Qui salso putans hodie praecipi jejunium comedit

carneS , tantum peccat contra con

scientiam erroneam ; qui vero violat verum praeceptum jejunii, peccat tum contra Praeceptum , tum contra CO scientiam crroneame ergo ille unum, hic duplex peccatum committit ἔ a que adeo peccare contra conscientiam

est speciale peccatum aperiendum in Contes ne 1 cum tale peccatum sit contra speciale praecePtum. Rc spondeo, unicum ab utroque Pe Articulus Reatum committi contra praeceptum te junii , & contra virtutem abstinentiae a quia, ut diximus, vere praecipitur j

junium et , qui falso putat jejunium

praecipi , unde virtus abstinentiae e dem modo obligat utrumque sub gravi ; cum non obliget virtus , nisi in dio dictamine conscientiae, quod in introque est idem. Hinc fit, quod ag re contra conscientiam non sit peccarem speciale contra speciale praec pium, aut virtutem, sed contineat misneralem quandam rationem peccati. quae determinatur ad talem rationem peccati ex tali materia praecepta, quae per conscientiam proponitur ; quia conscientia , sive recta , sive erronea non seri aliam obligationem Praeter obligationem praecepti , aut virtutis. quam Proponit. IV. Notandum tamen, quod quamis vis eadem specla peccati peccet, qui transgreditur legem veram, ac qui putatam, sive operetur contra consciemtiam erroneam , sive cum conscientia

practice dubia ; nihilominus non imcnrrit easdem poenas humanas 3 eo quod Legislator humanus non imp nat poenas, nisi pro transgressione legis verae. Unde qui celebrat, V. g. aut Putans cum conscientia errone a. stes,le excommunicatum , aut practice duo bitans, num celebrare p ossit cum e communicatione putata , eodem mo do peccat . ac si celebraret cum e

communicatione vera ; & in utroque cassi satis exponet in Consessione peccatum suum, dicendo, celebravi eum excommunicatione e Non incurrit tamen irregularitatem , si vere non sit excommunicatus ; Sicut non incurrite communicationem, qui percutit la, eum existimatum Clericum , quamvis ratione affectus interni committat Sa

crilegium . Ai autem incurrat excom municationem , qui volens percutere

Titium Clericum percutit Carum e iam Geticum putatum Titium p v riant

20쪽

d uale peccatum sis eam conscientia disia operari e

tiant Doctores apud Dian. Part. s. tr. q. re l. 3I. V. Dubium est, an habens consciemtiam erroneam . aut dubiam vincibi. Iem . si adversus illam operetur , d Plex peccatum committat , alterum . quod omittat inquirere veritatem . prout debet . ne se exponat periculo peccati ; alterum vero ejus speciei. In qua est peccatum , de ovo cub, Lat , v. gr. qui putat, aut dubitat ex ignorantia vincibili, an mentiri sit grave peccatum, si mentitur, unum ne , an duplex peccatum committit ΘRespondco cum Maidero , & Tam nero apud Dian. pari. 3. trin. q. recIAI., ignorantiam vincibilem non esse meciale peccatum; atque adeo .in casu adducto unum dumtaxat peccatum committitur , fatisque in Consessione exponit, dicendo, Mentitus sum credens, aut dubitans , me graviter in eo peccare. Ratio est, quia eodem prae cepto , quo quis Obligatur non expinnere se periculo peccandi graviter , obligatur adhibere diligentiam ad imquirendam veritatem in dubio pxactuco, num peccet; ergo non deponere ignorantiam illam vincibilem non est speciale peccatum . sed adversatur ebdem virtuti, ac praecepto , quo obligamur V. g. ad non mentiendum .

Neque obstat , quod mendacium de se sit peccatum leve. & in casu adduis to mentiri ex ignorantia vincibili sit Peccatum grave . Nam per accidens mendacium potest esse mendacium grave ; sicut est v. gr. mendacium graviter damnificativum. Itaque tunc s him ignorantia vincibilis est distimetiim dc speciale peccatum , quando ignorat quis , quae.caeteroqui scire te netur, etiamsi non exponat se hic, &nunc periculo proximo peccandi. ΤωIis est ignorantia Mysteriorum Fidei, ignorantia praeceptorum Decalogi , &Corum, quae ad proprium munus rite

obeundum quilibet scire debet ἱ ut si Consessarius ignoret, quae ad Conse siones rite excipiendas discere debuit .

ARΤICULUS ULTIMUS

Utrum dubium dicatur positivum , an negativum, quando utrinque simiaequales rationes circa factum . . I. Videntur rationes aquatra circa s, ctum se elidere, ac parere diarum

negaιivum. II. Non tamen rationes aquales circasus, utpote asparata . O' ideo in hoc easu dubium esse postivum. III. Sed probabiliter etiam rationes aquais Ies circa factum pariam δε,-- positis , ut dicitur de duobus h rologiis dantibus media noctis se gnum disersum. IV. Post contraι - bona fde matrim

nium , A aque D probabile . pri

rem Coniugem esse mortuum, ac es

praera, ct reddere debiιum, ut o .es Doctores docent.

vatus vero, veι Confessarius possis uni parta re vera probabili se a

commodare .

n. Num in dubio proprietatis licito p sit hareditas p occupari VH. Cum prostabile desiniatur esse , quod

plerumque ςontingit . quomodo poterat uir me pars contrarim nisesse aque probabilis p . I. IN calce hujus quaestionis ad muti 1 ta decidenda in materia de coruscientia dubia, qmerimus, Utrum quando circa factum aliquod utrinque sunt rationes, resultet dubium proprie ductum, scilicet negativum , & suspensionis, an vero Pintariun proprium opinionis. Dissilirco by COOste

SEARCH

MENU NAVIGATION