- 아카이브

Opuscula theologicomoralia ad usum Tyronum elucubrata, et in quotidianis prælectionibus a p. Dominico Viva ... suis auditoribus tradita in palæstra collegii Neapolitani ejusdem societatis, cupientibus, atque instantibus Theologiæ candidatis in lucem

발행: 1721년

분량: 137페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

21쪽

lionis; ut liceat utramque partem conintradictionis sequi, tanquan probabilem p V. gr. si tres fide digni testem

tur , aliquam legen esse abrogatam . tres vero alii ejusdem auctoritatis db Cant, non esse abrogatam , debet ne

dici, quod sit probabile . legem illam

esse abrogatam , & consecruenter non obligare I an vero dicencium est, legem obligare . quia in dubio de ejus abrogatione melior esse debet condbtio legis possidentis

Garetias, & Io: Sanc. disp. 43. d eent, hujusmodi dubium esse mere neogativum unde putant in casu adducto legem obligare e Sicut etiam , si quatuor v. gr. fide digni testentur , Testatorem reliquisse tibi haereditatem. quatuor vero aeque fide digni testcntur, reliquisse haereditate in Caio, non poteris it m tibi usurpare, ductus pinione probabili, sed debes ad sumismum dividere , si neuter possideat : Et eodem modo, si quatuor testenturinori, maritum in bello obiisse, quatuor vero alii esse funerstitem, non potet ' uxor ad secundas nuptias transire . ut constat ex cap. Inqu sit. De sent. excomm. Et ratio a priori est ,

quia opinio debet esse astensus prudens nixus motivo inclinanti suo pondere in assensum ; atqui quando utrinque rationes sunt aequales circa factum , assensus non potest inclinari in alteram pariem Pondere motivorum; Sicimti Lanx inclinari nequit si utrinque pondera sint aequalia r ergo in casu nothro assensus non erit prudens , &probabilis e & consequenter dubium non erit positivum, sed negativum. II. Neque dicas, quod idem continis gere debcrct, si utrinque essent aequales rationes circa jus . Nam contra est, quia circa ius possimi esse utrimque rationes diversi generis , quae ii vicem non se elidant. & sic. potet utraque Opinio circa jus esse aeque pro

babilia et V. gr. potest esse proba lia

opinio, quod Sacramentum Poenitemtiae possit esse validum, di intorine ex hac ratione, quia ex Tridentino satis est ad validitatem hujus Sacramenti dolor de peccato ex motivo turpit

dinis ipsius ; & simul potest esse probabilis opinio opposita, quod non sic

possibile hujusmodi Sacramentum validum , & informe, ex hac alia ratio. ne, sula ex eodem Tridentino dolor conititutivus hujus Sacramenti debet esse dispositio ad gratiam a quae duae rationes, cum sint diversi generis, &veluti disparatae, non se instingunt, nec minuunt utramque erobabilitatem et Contra vero in quaeuione circa factum, cum sint ejusdem generis rationes. O conjecturae, se mutuo elidunt.& ideo, quamvis probabile sit, C. PTitium vivere . si quatuor fide digni id testentur non est tamen probab, te, sed dubium, an vivat . si quatuor alii testentur mortuum esse ; imo erit simpliciter improbabile , quod vivat, si in contrarium mille Mirment, mom

tuum esse. 3

III. His tamen non obstantibus . Fagund. . BOnac. . Visalobos . Trael Pal. . aliique apud Boss. de consciemesa dubia n. a 28. putant. in adducto casu dubium esse positivum, quamvis sit circa factum, & utramque partem esse probabilem: Non secus ac dive sitas Horologiorum circa signum mediae noctis reddit utramque partem

probabilem; ita ut probabile si aduxta

signum unius horologii esse elapsam mediam noctem , v. gr. post Sabbatum, atque adeo Iicitum esse comedere carnes ; & simul probabile sit iuvia signum alterius horologii, mediam noctem non esse elapsam; unde liceat ulterius comedere , ac deinde mane Eucharistiam semcre, ut docent Sancti. Palaus, Fagunc, Iovi Lug., Trulleis., Bonac. Quidquid contradicant Mercita, & Salas apud Dian. pari. q. trin. 3. Iss Is., putantea, civersitatem lim

22쪽

uando dubium dicatur posuiυκm, quando negativum 3 r

tologiorum reddere utramque Oper tionem tantum speculative probabilem,

sed practice , non secus ac in dubio negativo, flandum este pro parte possidente, sive sit libertas , sive praeceptum ; quia in pari causia melior est conditio possidentis.

Bresserus, & alii docent, Conjugem habentem utrinque judicium probabu

le de valore , aut nullitatu matrim

nil posse licite petere, ac reddere debitum post contractum bona fide matrimonium , & tamen hujusnodi dubium est circa factuin i cino dubium

circa factum est politivum , non negativum , quando utrjnque sunt rati nes aequales . Hinc tamen non sequitur, quod possit ad secundas nuptias transire . qui habet opinionem utrinque probabilcm de vita . aut mori primi Conjugis ; etcnim cum stet in ossessione prius matrimonium , nonatis est probabilitas . sed requiritur ceriitudo moralis de morte primi Conjugis , ut licite ad secundas nuptias neri transitus possit. Nemo enim spoliare potest alterum re quam possidet bona fide ductus opinione probubili, quod sit sua ; cum ad id requiratur certitudo moralis; Quare si liciatum est sequi opinionem probabilem circa jus, quando utrinque sent rati nes, & Doctores aequales quod non vacat hic examinare negantibus id probabilioristis contra proDabilistas in, licebit pariter sequi opinionem prinhabilem circa factum , si utrinque sit aequa probabilitas ; non enim appa

ret, cur auctoritates Doctorum se mu

tuo elidant, quando quaestio esh circa jus . & non pariter quando quaestio ei circa factum.

trium adjudicare rem alteri parit . quando utrinque sunt rationes aeque probabiles circa jus, non tamen quando sunt aequales rationes circa factum:

Tom. II.

ergo signum est, quod in primo casia diibium sit positivum, in secundo ii

gativum .

I espondeo antecedens a multis doceri cum Salas . Sancti. , apud Bossium. n. 2o . Equidem cum communiori nego antecedens ; Erillimo enim in utroque casti Iudicem debere rem dividere e Contra vero Privatum posse juxta opinionem probabilem, vel cir ca jus, vel circa factum rem a nemine possessam sibi integre usurpare, ut notat idem Bossius n. I 8 4. contra Coninh. : Sicut communius docent , Iudicem in foro externo teneri rem dividere, quando rationes sunt pro utraque parte aequales , Confestarium vero pro foro interno posse in favorem Poenitentis sequi opinionem probabilem, relicta opposita aeque prob, bili . imo etiam probabiliori favente alteri ; Et ratio disparitatis est, quia Iudex in foro externo debet judicare

inter partes juxta merita cauis; at in foro interno Consessarius, utpote Iu dex inter hominem, & Deum , satis est, ut sequatur opinionem probabilem , ut non peccet. Unde nil mirum.

quod in his casibus aliud esse possit judicium in foro interno, ac in e

contendcntium praeoccupare res in dubio positivo proprietatis; Et ratio uuterior et , quia quilibet sequi potest

opinionem communiter reputatam

robabilem , etiamsi opposita siuam abeat probabilitatem: ergo qui pro babiliter credit haereditatem v. g. ad se pertinere . potest illam licite prae

occupare , ac reth.cre, donec mor

liter constet esse alienam; Neque hic dicitur esse possessor dubiae, sed bonet fidei, posito quod probabiliter credat rem esse suam: Et quamvis probabialiter etiam credat rem esse alienam .

potest suae potius, quam alienae inde mnitati consulere, nec dιbet cogi ad B vi. Dipitigod by Coral

23쪽

18 suaestio II.

vitandum damnum alienum, cum Periculo damni proprii. Quod autem quilibet possit unive simoicite sequi opinionem communiis ter reputatam probabilem , ctiam inconcursu probabilioris , nedum aeque probabilis, ex eo docunt Probabilium

quia licite quilibet submittit se judicio

Doctoris probi, ac viri periti, etiam in cons ictu aliorum aliter sentientium, dummodo non reddatur illa prior opinio omnino improbabilis ex excessu probabilitatis conrrariae ; aliter homines cssent perplexissimi in suis operationibus, si majorem probabilitatem deberent semper inctuirere. VII. Dices ex Pallav Probabile definitur a Philosopho, Quod pie rumque contingit; implicat autem. quod ple

rumque vera sit utraque ParS contra

dictionis: ergo implicat, ut utraque pars sit aeque probabilis, S conlcquenister, quando aequales sunt utrinque rvtiones, dubium non erit politivum , sed negativum.

Articulus I. Argumentum probat, quod neque circa jus , neque: circa factum possit dari aeuualis probabilitas in utraque

arte contradictionis; Quare Pro ilistae respondent , utramque contradictionis partem esse probabilem , si plerumque contingat ex suo motivo esse veram et v. s. si plerumque coim tingat, tam Ticium, quam Paulum dicero verum, S Titius dicat, Caesarem esse mortuum, Paulus vero dicat, non esse mortuum , erit probabile . quod Casar sit mortuus ex co motivo, quod

Titius id asserens plerumque sit veridicus; S simul erit probabile, quod

Caesar non sit mortuus ex illo alio nam livo, quod Paulus id asserens plerumque sit ucridicus ; Quia tamen voluntas pote si licite inclinare intellectum ad credendum, quod a viro veridico affirmatur , ideo potest intellectus ad arbitrium voluntatis uni potius parti dare assensii m. quam alicri. Sicut potaeli voluntas eligere bonum A relicto bono B aequali, imo etiam meliorc.

QUAESTIO II.

An in dubio praevaleat Possessio in materia

Iustitiae '

DIximus articulo 3. quaestionis primae , deponi posse practice dubium speculativum ratione possessionis , videlicet si posito dubio speculativo, num res, quam bona fide possides, sit tua, an aliena, consurgat dubium pructicum, an tenearis illam restituere, poteris hoc dubium practicum deponere, ex illo principio juris , quod in dubio melior 'sit conditio Possidentis , & sic rem illam poteris licite retinere . Quaeritur nunc, an hoc principium juris sit universim verum in materia jultitia: Dcinde in sequenti quaestione , An etiam verum sit in materia aliarum virtutum a justitia λ Primo itaque hic inquirem dum , an sit melior conditio Possidentis rem bona fide in dubio seperveniente, an sit aliena λ Secundo, An etiam id verum sit, si quis incipiat rem dubia fide possideret Tertio, An praevaleat possessio in coopcrante ad damnum, in dubio, an ex propria cooperatione damnum sit sequutum ρAR Diqitir Orale

24쪽

Did in dubio, an res poselsa fit aliena 3 19

ARTICULUS I.

Num sit melior Conditio Possidentis rem bona fide in dubio superveniente, an sit aliena pI. Trifariam res possideri potest, bona. mala, ac dubia fide. II. In quonam ista posessiones diseranιλ

III. Num ad aliquam restitutionem te

neatur possidens rem bona sis , A superveniat dubium , quod ea sit aliena , quin pusit dubium avoni ρI V. Alii volunt integre restituendam esse t Alii pro ratione dubii partialiter : Sed dicendum posse adaequa-

te retineri.

V. Sic deciditur in foro externo ; unde

etiam is interno.

VI. Dubium si superveniat bona fidei

Posse fori . bonam suem non in eris rumpit, se deponi non potest.

VII. Non dettur tamen obligatio inquia

rendi verum dominum . nis adsents μνei , O probabilei rationes duia

uandi .

selsam ese alienam p aut si probabile sit ese alienam , non detur

probabilitas, quod si Possidentis .

aliquam possideri , videlicethona , mala , ac dubia fide. Dicitur Posse sibr malae fidui , qui retinet rem alienam , credens se nullum justum titulum habere illam retinendi, vel quia illam furatus est, vel quia a sure acce- Pit, vel quia quod bona fide accepit

advertens postea esse rem alienam, potens restituere illam adhuc retinet, vel quia ignorat rem illam esst alienam , sed ignorantia crassa , aut affectata, quae non excusat a culpa gravi.

Contra vero Posse iser bonae fidei dicitur, qui bonam fidcm , seu credulitatem habet, quod rco , quam pos det, non sit aliena . Demum dicitur posset Ior dubiae sidci, cui nec constat, rem esse suam , nec constat este alie

nam.

I l. Differt Posses r malae a Posse sere bonae fidei, quod ille , cum teneatur ad restitutionem , non solum ratione rei acccptae , sed etiam ratione injustae acceptionis , nullo unquam tempore potcst in rebus mobilibus secapere , aut in immobilibus praescribere . ex cap. Posseror De rex. jur. in LPossessor vero bonae fidei potest usi, capere in rebus mobilibus poli triet nium , & praescribere in immobilibus post spatium decem , vel viginti, aut

triginta &c. annorum , juxta varium genus rerum praescriptibilium , ita utu post tale tempus compareat verus dominus, ille non teneatur restituere.

Demum postestor dubiae fidei, si cum dubia fide rem accepit, comparatur possessori malae fidei ; Si vero postquam rem alienam bona fide posscdc-rit, incipiat dubitare , an sit aliena.& post debitam diligentiam non possit dubium deponere, comparatur possessbri bonae fidei, itarit dubium supe veniens bonae fidei possessionem non

interrumpat ; ut docet Medi n. de restitui. quaest. II., Covaruv. & alii con- tra Adrian. & Sotum: Etenim in cap.

Si virgo 34. q. I. dicitur: In jure Praediorum tamdiu unusquisque posses rhonae fidei dicitur . quamdiu possidere se ignorat alienum; qui autem dubitat, jam ignorat, rem esse alienam; ergo non interrumpit possessionem bonae fidei. III. His explicatis, Quaerendum, an ad aliquam restitutionem teneatur , qui bona fide rem possidet , si superinveniat dubium , quod sit aliena Iix sequenti examinabimus, quid si dubia fide rem coeperit pollideret ut sic ap- Pareat , quomodo in materia justitiae melior sit conditio possidentis in dubio B a Finis Diuitiaco by Corale

25쪽

Fingamus itaque Sortem bona fide

possidere agrum vel titulo gratuito, nempe donatione, legato, hὰreditate,

Vel titulo onerosio , nempe emptione, Permutatione Sc. ac deinde supervenire dubium, an ager sit alienus. Ce

tum est in hoc casu teneri ex justitia

Sortem inquirere vcritatem, ne se e X-Ponat periculo committendi injustitiam , S retincndi agrum alienum ; si tamen facta morali diligentia adhuc

dubium perseveret , quaeritur. an ra

tione pos Messionis possit integre azrum sibi retinere pIV. Prima sententia cum Adriano

docet, agrum nullatenus retineri posae, atque adeo in materia justitiae non esse meliorem in dubio conditionem possidentis. Ratio hujus sententiae est, tum quia In dubiis tutior pars eligenda cst, ex cap. Ad audientiam De homicidio ; tum etiam quia dubitans speculative , an ager sit alienus , dubitare debet etiam practice , an iurium committatur illum retinendo ; Uperans autem cum dubio practico . ansertum committat, vere peccatum H ti committit , ut supra ostendimus rcrgo restituere agrum debet aut d mino, aut si hic ignoretur , pauΠerb

dunt

Secunda sententia cum Soto , Ara gon. , Corduba docet, Agrum pro ratione dubii dividendum cum eo, de quo dubitatur, an sit verus dominus, vel si hic ignoretur, cum pauperibus, quia posito aequali dubio videtur aequa te esse jus utriusque partis . Tertia communissima , & probabilissima sententia, quam nos sequimur, docet, posse integre agrum a Sorte retineri. Ratio est, tum quia possessio censetur sulficiens titulus deponendi practice conscientiam dubiam, & h ne standi retentionem agri; tum etiam quia licet in tali dubio sit aequalis conditio, seu aequese jus utriusque , quo Articulus Lad dominium , seu proprietatem rei.

non est tamen aequalitas quoad postessionem ; nam possidens praeter jus d

bium proprietatis commune utrique ,

habet jus certum possesilonis legitimae

inchoatae; unde retinere potest agrum, tanquam situm, quia nemo absque in-jullitia spoliari potest re bona fide

oslcssa, donec contiet, rem illam e e alterius ; ut patet cx Rcu. 6v in SIn pari delicto, ct causa melior est eomditio Possidentis , & Reg. Ia8. In pari causa posesir potior haberi debet . Et

Reg. II. Cum sunt partium iura obscura, Reo potius favendum est, quam furi ; Posiiden s autem cst reus, alterest Actor . Ex quibus desumptum est axioma illud, In dubio melior est comditio postidentis, nempe relate ad retinendam rcm, de qua dubitatur. V. Confirmatur , quia in ro cuterno Sortes non esset a Iudice spoli. andus agro bona fide possesso propter dubium superveniens, ut conitit tinnex citatis juribus , tum quia postessio facit praesemptionem dominii, re transfert in adversariuin onus probandi ,

quod res sit sua, quin possessor debeat probare esse suam ; Unde spoliari ea

non debet a Iudice . donec rtior,bus rationibus, ac pisuniptionibus constet, reni possessam este alienam: ergo idem servandum in Qro internor

Etenim idem judicium debet esse pro

foro externo, ac pro intcrno, quoties externum non nititur falsa praesumptione , ut communiter docent cum Sanacheχ lib. I. disp. s. Palao t. I. disp. 3. p. 6. Salas tract. 8. n. I S F. de aliis.

Ex quibus apparet, nihil obstare sendamenta primae sententiae ; quia Sories ossidens bona fide agrum , cum duato illo speculativo, habet etiain judicium practicum verum , ac certum,

quod retinere sibi possit agrum Axioma autem illud, In dubio tutior pars eligenda , intelligendum cst , quoties dubium est practicum , non speculati

26쪽

aid in dubio, an

uum, ut est in casu noliro. Neque obstat fundamentum secundae sententiae . . quia possidens praeterjus dubium dominii habet jus cc tum possessionis, Quatenus jura, & r,tio ipsa naturalis dictat , propter bonum quietis , & pacis publicae concedendum este dominium rei possidenti illam bona fide, donec conitet este alienam .

VI. Dices: Quamvis possessio bonae fidei tribuat jus retinendi rem possetisam, at dubium superveniens interrumpit bonae fidei possessionem; nam binna fides requirit , ut possidens exili, mel, rem esse suam; quod exillimare non potcst, qui dubitat, an sit aliena; cessante autem possessione bonae fidei.& cellante jure certo , quod tribuit hujusmodi possessio, non rem et nisi jus dubium , quod est aequale utri que parti: Ergo res est dividenda. Respondeo , dubium impedire quidem bonae fidei possessionem, quando poste ssio incipit cum tali dubio , quia injuste rem tibi usurpas , quam non magis existimasad te, quam ad alium pertinere; quod si dubium possessioni bonae fidei sup rveniat , illam non interrumpit, quia ad continuationem talis posiassionis solum requiritur, quod

ignoretur , rem esse alienam , ut era

reste deciditur in cap. Si virgo supra

audato : Et ratio est, quia, dum non conitat , rem esse alienam , praesum,tur, quod sit possidentis. VII. Confirmatur , quia dubitans, an res sit aliena . non dubitat , quod

legitime illam possideat, posito quod caeperit sine ullo dubio possidere: E fo non dubitat, quod possit rem iuam retinere . tanquam suain ob meliorem in dubio conditionem possidentis: Ergo adhuc perseverat bona fides, di praescriptio incnoata . Debet tamen interim possidens moralem, & hum, nam diligentiam adhibere ad inveniendum verum dominum; si tamen gra-

m. II.

rei possessa sit aliena 3 si

ves, & probabiles sint rationes dubitandi, an res sit aliena ; aliter ad nia hil tenetur , ut notat Tamburi lib. I. cap. 3. T. Verbo Restitutio a quia sicut Supelior non debet , & forte non poteli ex levibus conjecturis moveri ad inquirendum contra subditum; ita a fortiori nemo tenetur ex levibus conjecturis moveri ad inquirendum contra se ipsum. VIII. Dubium tamen est , An sautem aliquid restituere teneatur SorteS. si magis inclinet in eam partem, quod ager, quem bona fide possidet, sit , lienus, quam quod sit situs . SancheE lib. a. de Matrina. disp. 4r. apud Bonacinaln q. I. punct. a. ammmat; additque, quod juxta majorem. vel minorem hujulinodi inclinationem teneatur plus . vel minus restituerer Nam quamvis in pari causa melior sit conditio Possidentis ; Αt quando Pol-sidens magis inclinat in eam partem, quod res sit aliena , non est par ca sa , adeoque ratione illius inaequalit iis, & majoris inclinationis tenetur liquod restituere illi , cujus rem esse putat . VasqueZ tamen, Salas, & alii apud eundem Sanchea lib. I. Summae cap. Io. ; ubi , ut notat Bonacina, priorem illam sententiam retractat j negant restitutionem' ullam faciendam esse , tum quia posscssio certa praevaal et rationibus in contrarium probabulibus non fundantibus assensum certum; etenim jus possessionis est certum. &rationes illae non fundant jus Proprietatis certum, sed dubium; tum etiam quia , ut notat VasqueE , in soro e terno hic non obligaretur ad restituationem ullam: Ergo neque in Qro interno . cum idem debeat esse judicium utriusque seri, quando externum noui nititur in falsa praesumptione .

ne deducit Diana pari. a. tract. I. resel. 9., dubitantem , an voverit , et

iamsi magis inclinet in partem assi uracium, ad nullam voti partem teneri

27쪽

Ex quo etiam in seriur contra SameheΣ, & Bardi , idem dicendum , si possidens bona fide ita dubitet, an ressit aliena , ut sine morali cortitudine aliquatenus probabiliter judicet, esse alienam , & nullum probabile judicium habeat , quod sit siua ; videtur enim posse in hoc casu adhuc integre

rem retinere tanquam suam. Ratio est,

quia adhuc stante hac levi probabilitate quae non pariat moralem certitudinem aliquam, prout solet parere ignoratur, an res sit aliena 3 qui autem caret scientia. & notitia moraliter certa , dicitur ignorare , etiamsi habeat notitiam aliquam probabilem, ut declarat Bariolus in leg. Admonenda st . de iurejώrando: Ergo non deinbet per solam hanc probabilitatem. quod res sit aliena, illa spoliari; quai

doquidem possessio bonae fidei parit

jus certum, quod praevalere debet juri probabili . & non moraliter certo alterius. Quia tamen regulariter, quando probabile eth reni csse alienam, &nulla relucet ratio' quod sit tua, tunc habetur moralis certitudo quae solet in rebus humanis haberi quod res illa ad alium spectet, idcirco rcgui, riter in tali casii juxta sententiain ta datam SancheZ, & Bardi videtur ea res restitvcnda . Hinc in tractatu de Pomnitentia disp 4. q. 3. n. cum C muniori sultinemus, subjiciendum esse clavibus peccatum positive dubium .iumptum pro peccato, quod probabuliter est commisium , quin detur ulla probabilitas in oppositum : Ad cum modum quo si probabile est legem ecse latam, votum este emisitim, Petrum esse tuum parentem, quin detur Pr habilitas ulla in oppositum, adhuc ea lego , dc voto obligamur , ct Petro tanquam parenti debetur obsequium iuia hujusmodi solida probabilit , e udens omnem probabilitatem in oppositum, est quaedam evidentia mora iis respectiva , seu respectu operantis

Articulus II. sumescns ad illum obligandum et Non

stcria a Parocho proposita ob similem evidentiam respectivam.

Plurima inseruntur. I. Hinc D, Iudicem in pari probabili

late debere rem aa udicare possia denti silam bona fide. IL. Si a neurro res posideatur, dividemda pro ratione dubii. LII. Non potes rem a possidense tollere per hoc,quod probabititer ilia siu tua;

Nec licito es in hoc casu occultam compensationem facere . At in nonnullis casibus videtur ιd licere ;quando sciticet datur titulus certus.

Propter quem probabiliter es debiara res ab alio pofessa . IV. Potes licite emι , aut dono accipi res a possidente illam bona fide, qua-vis superveniat dubιum . quia iis

aluna a in e

Ι. NX praejacto principio, quod

in materia justitiae melior sit in dubio conditio possidentis, sequitur primo , Iudicem in pari dubio proprietatis debere rem adjudicare Possidenti illam bona fide, praevalente j rc possessionis , ut notat Sancheae lib. 4. disp. I. Nec solum in dubio negativo, sed etiam maeositivo, seu cum adeli aequa probab latas pro utraque parte , quia possidenti assistit praeterius probabile proprietatis jus certum posscasionas , atque adeo fortius jus aergo huie res acijudicanda; cum damnata sit ab Innoc. XI. prop. I. dicens. Probabiliter exsimo, postfe iudiacem iudicare iuxta opinionem mιnus probabilem .

28쪽

Plurima Individua, vel sortibus applicanda estiani parti ; vel uni danda est res, &alteri portio aettimationis rei. Privatus vero, si dubium sit postivum, potest juxta opinioncm probabilem , quod res sit sua, illam sibi ustirpare, ut duximus articulo ultimo quaestionis praecedentis i si vero dubium sit negativum,

debet etiam pro foro interno, ut I dex in externo, rem dividere pioratione dubii, quia, cum possessio neutri faveat, aequale est jus, oe conditio miriusique , ut notant Lemus, Sanchezlib. a. dis . 4 I. VasqueZ , Arriag. Mpud Bos . n. I 8 I.

Non est itaque audiendus Ledesma. quod si res sit individua, possit a Iud ce applicari, cui maluerit; sicut potest Episcopus eligere ad Beneficium, quem

maluerit ex duobus aeque dignis. Resellitur enim a Sancheχ loco citato,

quia justitia postulat, ut, si aeque jus

assistit utrique Parti, aeque res divid, tur inter utramque, Vel uni res, alteri dimidium aestimationis rei conseratur:

ergo ad id tenetur Iudex, qui est muniiter Iustitiae. Neque obstat paritas de beneficio; nam nemo habet jus ad beneficium: & justitia distributiva hoe

dictat, ut integrum uni ex duobus a que dignis conferatur; cum non possint fructus beneficii dividi absque Pontificis consense . nee possit dividi os.ficium , propter quod datur jus ad fructus, seu beneficium. III. Sequitur III., non posse te tollere , & tibi usurpare rem bona fide possessam a Titio per hoc, quod probabiliter sit tua , Ita communiter cum S1nchea lib. a. disputat. 4r. & qq. contra nonnullos apud Dian parti Itract. Io. rusoL 3q. & pari. p. tract.

s. res M. Ratio eth, quia sine injustitia non potest quis spoliare alium re bona fide, & juste possessa, nisi certo confici. quod res illa sit sua; quandoquidem jus certum , quod habet possidens rem bona fide, non potest inseruntur. 23 tolli nisi ab habente jus certum proprietatis ; qui autem opinatur, quod res sit sua, non habet jus certum, sed probabile proprictatis r ergo Peccat contra justitiam . rem illam accipiendo. Hinc est, quod opinans , mathimonium esse invalidum, tenetur redde re debitum conjugi bona fide petenti. Hinc etiam est, quod non possit fieri

compensatio occulta, ut communiter

Doctores docent, per solam probab, litatem crediti, sed requiratur certit. do moralis , quia est commune axio. ma , quod a non liquido ad liquidum non detur compensatio. Non negaverim in pluribus casibus Doctores primae notae permittere ,

quod ex probabili ratione liceat sp Iiare possidentem re bona fide polleς se Ita ut a Cardinali de Lugo disp.

16. de Ius . sere f. redarguatur incinhaerentiae communis sententia, dum ne

gat in genere id licitum esse ; Et pol

ea hoc idem concedit in pluribus casibus particularibus: concedunt quippe Doctores , infamatum, cui fama non restituitur, posse facere occultam compensationem in pecunia, propter

probabilem opinionem, quod ad id

teneatur infamans: concedunt 1., quod

si alicui relinquatur Iegatum in tei Mmento minus selemni, licet non possit in sero sori legatum repetere. possit tamen occultam facere compensationem ; quia probabile est, tale legatum esse validum de jure naturae quamviSprobabile etiam sit, non esse validum, ut propterea in foro sori haeres non astringatur ad solutionem : Concedunt pariter tertio, quod haeres ab intest,to possit uti occulta compensatione

contra eum, qui bona defuncti possidet ex simili testamento minus QIemni; quia hoc probabiliter cli Invaliadum et Concedunt quarto, quod qui sponsalia contraxit possit ea dissolvere. si probabiliter detur causaliticienS,quamvis agatur de molianda sponsa jure sito.

29쪽

Equidem eum Puente Hurtado in propositionem 37. damnatam ab Innoc. XI. . admitto in his casibus suam prinbabilitatem ; quia sicilicet datur titulus Certus , Propter quem probabiliter est debita res ab alio possessa: e. g. ce ta est obligatio restitutionis famae in infamante , S solum probabile est, quod debeat illa compensari pecunia, si non possit aliter restitui: Certum mmiliter est lcgatum relictum in teli mento minus sblcmni. & solum Pr habile est , hujusinodi Legatum jure naturae essu validum. Et idem dicas in similibus cassibus, in quibus probabiliter Doctores docent posse fieri occultam compensationem debiti probabilis. Neque obitat; quod debitum incertum compeia tur solutione certa; quia satis eli probabilitas ad licite operandum: Sicuti quando Iudex ex ratione non evidenti . sed probabiliori adjudicatrem Titio, poterit hic certe cxigererem sibi ad judicatam . Nego tamen eum communi apud eundem Huri, dum, polle propter rationem probabilem universim alium spoliari re , quam possidet bona fide . Ratio est ;quia daretur ansa films, turbaretur pax publica; ac demum quia cum tenuis Probabilitas non satis sit ad licite GPerandiim, ex Prop. 3. damnata ab I aioc. XI., in his casibus daretur solum probabilitas tenuis quod possis alium spoliare re . quam possidet per hoc quod res illa probabiliter sit tua, ut

communiter l9Octores docent. I ii co casii hoc permitterem, quando scilicet Titius v. g. possessor agri illum praeoccupavit in dubio, an sibi. vel tibi deberetur. Ratio est, quia in hoc cassi possessio, cum non sit bonae fidei, non debet Titio sustragari; qua

re poteris per occultam compensati Nem agrum pro ratione dubii inter te.

de Titium dividere , pc raide ac si a nemine possideretur, si non facile poteris id per Iudicem obtinere . Articulus II. Confirmatur ex Spinula, & Franc, sco Lugo, quia in soro externo in hoc casu Iudex deberet rem dividere pro ratione dubii, quamvis Titius illam poDsideat : ergo etiam in foro interno . Hinc etiam deduci pote st , quare in iis casibus particularibus liceat spoliare

aliquem re, , quam possidet, ex Pr babili ratione , quod debeatur: V. g. infamatus, cui fama non rcstituitur . potest illam sibi compensare in Pec nia ex probabili ratione, quod in f mans ad id teneatur . Nam sicut po est Iudex in foro cxterno juxta Probabilem hanc opinionem damnare Ins mantem ad compensandam in pecunia famam, quam restituere non potes . ita licitum idem erit hujusinodi sciatemtiam sequi in kro interno. IV. Sequitur quarto. quod si noveris, rem aliquam possideri bona fide a Titio, dubites tamen, an res illa sit alterius, possS illam einere, aut dono accipere a Titio . Ratio est, quia si ut Titius bona fide possidens poteri rem illam retinere, ac vendere, itRoteris tu illam emere, quamvis duites speculative, an sit alterius; dummodo diligentiam prius adhibueris in inquirendo ucro domino . Etenim ratione possessionis bonae fidei res illa iv cta est Titii, & dubium superveniens sicut non interrumpit polsessionem bonae fidei, sic nec tollit clominium a Titio. Hinc Sanchez lib. a. disp. 6 s. nex Molina docci , quod si quis sibi

Persuadeat, mancipia Guincae comminniter iniuste ad servitutein redigi, non possit iuste illa emere, aut dono accipere ab asportantibus . Verum si a Paulo, qui id ignorans bona fide emit ab asportantibus, possideantur. αpraemisia diligentia non constet, injuste elle captum lese mancipium, P teris juste illud a Paulo cinere, quia succedis in jure , quod Paulus habebat ; hic autem juste possidebat, quia coepit bona fide poIsidere, dc in dubio

30쪽

Am difficultates hae in re enodantur ste

bio melior est conditio Possidentis . Ncque dicas , post monem esse pro mancipii libertate. Nam licet hoc verum sit respectu asportantium, non tamen respectu P.uli. qui emit bona G

Nonnullat aliae di ilicultates hae in

re enodantur.

II. An, s vendatur res bona side empta a ore , quin possit de3οni dubium

superveniens, quod sit alιena, com starente Domino , qui nequeat ab Emptore recuperare rem suam , sisendum ilii se pretium acceptum rIII. In quibus ea mi pretium dicitur succedere loco rei rm. Dispar est ratio inter venditionem res furtiva bona se empta, or

inter permutationem cum alia re;

Vendιιιο quippe claudicare potest,

Permutatio non irem.

m. Dispar euam est ratio, si res hae 6rtiva bona fide empta si ι. O si bona side Luo sit accepta.

G. Si deprehendatur . rem hanc esse furtivam . O Domιnus non possit reperim, num possit ea retineri, an vero dari debeat pauperibus 'VII. Verius ad resitusionem tenetur.

qui suborto dubio , an res possessa

VIII. Quia inurist inter restitutionem faciendam a Pobsessore bona silet, ct mala p. m. Num res furtiva bona fide empta, deprehenso Domino, posm reddi s ri ad pretium recuperand- lx Cur pro foro externo restitui debeas Domino , ct non eιiam pro intem

no l

I. Τὸ X eodem piaeiacto principio.

C. quod in dubio melior sit comditio Possidentis in materia justitiae. sequitur pariter deciso illius quaestionis; An, permanente dubio, quod ressit aliena, possit bonae fidei Possessor

non solum rem illam retinere, sede iam distrahere, ac uti. Negat Corduisba, tum quia exponitur periculo disi trahendi rem alienam, tum etiam , quia in lege Alienationis de verboriflo. dicitur, quod dubitans praesertibere non possit; ergo nec alieliare. Sed communiter cum Les . cap. I 4. Sancti. lib. a. disp. 6 I. & , docent, ante praemissam diligentiam ad verum Dominum inquirenuum alienari non poste; aliter stustra verus Dominus i quireretur, imo nec polcris ea uti, si ulli deterior reddatur οῦ Quod si usi

non consimatur, ut equus . servus Scc.

poteris interim uti . paratus stavere Domino pretium illius usus deductis alimentorum expensis ; nam in hoc Dominus non esset rationabiliter invulus. At si post adhibitam siunctentein diligentiam adhuc dubium persevercu

poteris rem alienare , & consumere .

Ratio est, quia ius possessionis certum. utpote favorabile , ad omnia haec se extendit ; aliter inutilis esset possessio,& onerosa potius , quam favorabilis Possessori, qui non esset Dominus, sed custos, & depositarius, si deberet rem

intactam conservare . Nota tamen . quod si vendas rem, quam tali dubio possides . monere debes emetoremue dubio. quando probabile est. D minum compariturum . vendis enim rem vitiosam expositam periculo. ut comparenti Domino reddenda sit ;Unde, vel emptor non emet . vel inmet minoris . Quod si non moneas.

tenebeiis ad damnum secutum . quia Diqitigod by Corale

SEARCH

MENU NAVIGATION