Divi Thomas Aquinatis de voluntate et appetitu sensitivo doctrina

발행: 1888년

분량: 72페이지

출처: archive.org

분류: 철학

61쪽

i nobiliorem et quasi spiritualem aecepturae ideoque promtissime superiorum regimini se subiecturae sint. x SI Cum vero ex iis, quae diximus, Satis appareat, quale sit voluntatis in inferiorem appetitum dominium, restat, ut quomodo illo uti debeat ad actionem humanam perficiendam, Stendamus. Possit enim quispiam interrogare, utrum assectio sensilis, si fiat

coniuncta motu voluntatis, augeat an diminuat huius meritum et dignitatem. Cui respondendum est, honestatem et turpitudinem actionis humanae primo loco positam esse in voluntate, ut quae ad bona vel mala ratione proposita libere sese ipsa moveat. Attamen et honestas et perversitas humana eo magi augentur,

De Verit. U. i. a. a. c. In Stat innocentiae . . . Ultu motuSin inferioribus viribus insurgere poterat nisi secundum dictamen rationis. Ad hanc autem rectitudinem homo in praesenti per gratiam non reducitur . . . Sed hanc rectitudinem exspectamus in Stat gloriae. Cum igitur sanae philosophiae doctrinam videamus optime conspirare cum catholica veritate, non mirum S eos, qui hanc fidei regulam respuerunt, etiam a recta ratione in diversas partes desciscere. O uorum alii, Sicut Pelagius et qui eum Sequebantur, naturae vigorem ita exaggerabant, Ut nunqUam dicerent inferiore delectatione voluntatem moveri neque ullam in sensibili appetitu manifestari depravationem naturae, sed potius virtutem et Sanitatem. uare nec primis parentibus iustitia supernaturali opus erat ad naturae statum complendum et perficiendum nec nobis gratia necessaria est ad Christi legem etiam perfectissime implendam. Qui vero post S. Thomam in alteram partem abierunt, Sicut Lutherus et, qui in hac re verbis tantum discrepant, Baius et JanSentUS, cum peccato naturam humanam penitus inquinatam et corruptam dicerent, et voluntatem negabant libertatis et bonae indolis ullam retinuisse scintillam et appetit in Sensitivum ut vitiorum omnium uberrimum fontem, immo ut ipsius peccati originalis naturam accusabant, quae non a De hU-manae naturae inseri potuisset sed a peccato originem duxisset. Quare illis liberum arbitrium in homine nonnisi ad peccandum valetu nec ulli dicitur posse reSistere tentationi sic, ut in eam non inducatur, aut ab ea non UpCretur. Propp. Baii damn a T. et O. Atque cum et ipsi primam hominum condicionem naturae superiorem fuisse cum Pelagiani negarent, peccato hanc vix credibilem tribue,ant virtutem, ut vires naturae insitas deleret novumquen eam peccandi principium induceret. Luth in Gen. c. 3. O uorum errore, aliqua ex parte hisce temporibus renovati sunt, cum etiam Hermestu et Guntherus perfectum illum inter utrumque appetitum ordinem ad plenam naturae institutionem pertinuisse, hanc vero, in qua versamur, amborum diScordiam et perturbationem continere ipsam peccati originalis rationem docerent. Quae opinione ut auctoritate ecclesiae statim damnatae sunt, ita quo magis D. Thomae doctrina animi omnium imbuebantur, eo minus et ipsi rationi se

poterant commendare.

62쪽

- Λ quo plures vel animi vel corporis facultates ad virtutes aut vitia adhibentur. a Perfectius enim servit et Deo et mundo, qui totus, quam qui ex parte se alterutri dedit. Ex quo sequitur ad

actuum moralem rationem propagandam et augendam plurimum conferre, si appetitus sensitivus eadem, quae voluntas amplectitur, etiam suo motu sectetur. Quare ii quidem perverse sentiunt, qui Stoicorum modo omnes illius commotiones neglegendas vel potius exstirpandas censent, tanquam sint morbi animi et perfectam sapientis gravitatem debilitent. Quod qui suscipiunt, non solum frustra laborant, sed ipsam naturam eiusque conditorem reprehendunt, qui homines ex animo et corpore voluit esse compositos et sensitivas rationi addidit facultates ea lege, ut regeret illas quidem et moderaretur, non vero opprimeret et exstirparet.')Id quidem illis concedendum est, quando absque rationis consenSU appetitus inferior in actum exsiliat, a recto ordine defici immo culpam committi, si ratio praeviderit. Et hoc sensu S. Doctor ait in appetitu sensitivo inveniri peccatum veniale, quotiens Sequatur aliquid vel eo delectetur, quod ratio nondum examinaverit. Cum vero passim verba, quibus illud exprimit, primo obtutu indicare videantur, sola motione inferioris appetitus sine ratione et voluntate posse peccari,' hoc minime tamen ex mente Doctoris procedit liabetur enim istud cuiusvis de moribus disputationis immobile fundamentum quod iam Augustinus docuerat, Solam

voluntatem esse, qua et peccatur et recte vivitur u neque quid-qUam SSe peccatum, quod non sit voluntarium. Peccatum

igitur illud sensualitatis in eo consistit, quod voluntate permittente appetitus sensitivus fertur in aliquid, de quo propter subitam

i S. theol. I. II. u. d. a. s. c. Cum bonum homini conSistat in ratione sicut in radice, tanto istud bonum erit perfectius, quanto ad plura quae homini conveniunt, derivari potest. Sicut igitur melius est, quod homo et velit bonum et faciat exteriori actu, ita etiam ad persectionem boni moralispertinet, quod homo ad bonum moveatur non solum secundum voluntatem, sed etiam secundum appetitum Sensitivum.' Ib. I. II. u. s. a. s. c. Non ad virtutem pertinet, quod ea, quae sunt subiecta rationi, a proprii actibus vacent, Sed quod exsequantur imperium rationis, proprio actu agendo.' Ib. I. II. u. d. a. . ad 3. Tali motus sensualitatis rationem praeveniens est peccatum veniale cf. De Verit. U. i. a. i. Omn.' De Verit. v. i. a. . ad 3. Ad peccatum requiritur quod sit vo

luntariUm.

63쪽

- Sy motus naturam ratio nondum deliberavit mortale vero peccatum ab ea excluditur, quia mortale peccatum committitur plena aversione a fine illimo, qui Spectat ad solam rationem quae cum nondum de ipsa re, quae appetitum allicit, deliberaverit, nullo modo ad peccatum grave consensit. ' Ut vero ratio ea, quibus appetitus inferior movetur, inspexit et comparavit cum ultimo sine, si consentit, id non iam dicitur actus , sensualitatis c , sed rationis qua re fieri potest, ut, quod prius erat veniale, iam evadat mortale peccatum, Si res gravis agitur, aut etiam omni culpa vacet, si nihil turpe admiscetur. Ita qui ad sensus tantum oblectandos edunt vel bibunt, venialiter peccant cum vero illud ratione cognoverunt licere immo oportere ad vitam sustentandam quae quidem cognitio non debet esse semper explicita minime peccant; sin idem lege quadam e g. ieiunii meminerunt vetari et nihilominus libidinem sequuntur, etiam letale peccatum committere possunt.' Quandoquidem autem appetitus sensitivus, ut supra vidimus, non perfecte rationi obtemperat, si omnes eius

motiones recte disponere vellemus, continua et attenta opus esset

mentis vigilantia. Quae quidem inter innumeras vitae occupationes et varias boni malique species undique libidinem allicientes perfecte servari non potest. Itaque quamvis liberi simus ad singulos pravos motu praecavendos, Scere tamen etiam summa diligentia non possumus, ut omnes vitemus. Haec igitur perfectio, qua quis diu etiam veniali culpa abstinet, eorum est, UOS

Singulari favore supra communem litimanae naturae fragilitatem cognovimus esse sublatos . i)i S. theol. II. II. u. Is d. a. s. c. Etiam primus motus sensualitati, non habet, quod Sit peccatum, nisi inquantum iudicio rationis reprimi potuit. De malo qu. . . . . Peccatum mortale est per aversionem a fine ultimo, in quem ordinat ratio, sed sensualitas ad illud attingere non potest, unde in sensualitate non potest esse peccatum mortale, Sed veniale tantiam. cf. Alphons Theol mor. l. II. n. f. De malo V. . . . . Cum motus sensualitatis imperatur a ratione, ut patet in eo, qui vult concupiscere aliquid mortalium, talis motus S peccatum mortale, Sed non attribuitur sensualitati, sed rationi imperanti. De Verit. v. i. a. f. ad T. Ipse motus concupiscentiae in coniugato ad uxorem iudicium rationis praeveniens peccatum veniale est. Sed quando per rationem determinatur quod est licitum concupisci, tametsi sensualitas in id feratur, nullum erit peccatUm. S. theol. I. II. u. d. a. s. ad a. Potest homo reprimere Singulos motu inordinatos sensualitatis, si praesentiat puta, divertendo cogitationem

64쪽

- o sa. Est ergo is quidem modus operandi a recta ratione aversus, quod appetitu sensitivus suo marte fertur in ea, quibus delectetur. Prorsus aliud est, si ambae facultates, rationalis et sensitiva, in idem tendunt coniunctae. Quod vero diximus tali coniunctione augeri et quodammodo perfici boni malive rationem, id quidem non eo impletur, quod voluntas ea, quae riti Sen Stam pepulerunt, ipsa postea quasi educta eius libidine amplectitur. Nam illae assectiones, quae antecedunt rationem et voluntatem, ut supra diximus, et rationis usum impediunt et voluntatis robur debilitant. Ut vero quidque maxime in ratione et voluntate positum est, ita plurimum habet cum virtute et vitio. Quare passione qualibet voluntatem praecedente et movente honestas et turpitudo actionis non augetur sed minuitur quin tiam si tanta est, ut omnino rationis iudicium tollatur, nihil aut virtutis aut vitii remanet. Ita qui ira vehementer incensus interfecit inimicum, non tam graviter accusatur, quam qui egit deliberato rationis consilio, neque etiam qui naturali quadam animi lenitate ductus pauperibus succurrit, ita iudibus effertur, quam qui constanti rationis iudicio movetur. i)33. Est ergo illa, quam commendavimus, utriuSque potentiae consensio ita finienda, ut deliberatum voluntatis motum affectio sensibilis non antecedat sed sequatur. Tunc enim actio voluntatis, qua bonum et malum metienda sunt, non impeditur sed iuvatur. Non impeditur; quia rationis inquisitio, quae possit turbari sensili commotione, iam perfecta est iuvatur autem, quia ad iussa rationis prompte et facile exequenda plurimum conseri fervoret inclinatio appetitus inferioris. Quae primum quidem, ut supra vidimus, Sponte sequuntur vehementiorem quamlibet voluntatis

actionem, sicut qui ingentem peccati turpitudinem perspiciens

ad alia. Sed dum homo cogitationem ad alia divertit, potest etiam circa illud aliquis inordinatu motus insurgere . . Et ideo non potest homo vitare omnes huiuSmodi motus propter corruptionem praedictam. Sed hoe solum sussicit ad rationem peccati voluntarii, quod possit vitare SinguloS. S. theol. I. II. U. q. a. s. ad . Passione animae dupliciter se possunt habere ad iudicium rationis uno modo alitecedenter; et sic cum obnubilent iudicium rationis, ex quo dependet bonita moralis actus, diminuunt actus bonitatem. Laudabilius enim est, quod ex iudicio rationis aliquis facit opus charitatis, quam e Sola passione misericordiae. Ib. I. II. U. T. . . . Si accipitur passio Secundum quod praecedit actum peccati, Sic necesse est, quod diminuat peccatum.

65쪽

- si omni voluntatis virtute abhorret, similem motum poc nitentiae

sentit in parte inferiore et qui iniuriae illatae poenas ab inimico statuit acerrimas repetere, etiam sensibili ira facile exardescit. Et istae affectiones, si non sunt ipsae voluntariae, at firmiorem voluntatis ad bonum aut malum inclinationem indicant.' Sed voluntas appetitum sensitivum, ubi sua sponte non equitur, etiam consulto iuvante cognitione sensitiva ad bonum aut malum applicare potest. Et si ille propter indomitam naturam initio minus facile obtemperat, tamen consuetudine magis magisque se rationi accommodat. - uo fit, ut et honestae et pravae inclinationes paullatim inveterascant et, sicut in ceteris animi potentiis, ita etiam in appetitu sensibili virtutum aut vitiorum habitus gignantur, sicut castitas aut luxuria in concupiscibili parte, in irascibili fortitudo aut iracundia.' Eiusmodi autem assectiones, quae incitantur iussu voluntatis et diuturna interdum exercitatione animo inseruntur, ad boni malive rationem amplificandam et propagandam certe plurimum conferunt. - Sequitur igitur affectiones appetitus sensitivi, ut praecedentes minuant meritum, ita consequentes et bonitatem et pravitatem aut maiorem fuisse indicare si sponte redundent , aut ipsas maiorem efficere si industria moveantur)

' De verit. u. 6. . . ad T. Passio amoris si equitur, ad servorem pertinet caritatis, qui in hoc consistit, quod dilectio, quae est in parte Superiori sui vehementia usque ad permutationem inferioris partis redundat. . theol. I. II. u. q. a. s. ad . Alio modo passiones se habent consequenter, et hoc dupliciter uno modo per modum redundantiae, quia scit cum superior pars animae intense movetur in aliquid, sequitur motum eius etiam par inferior, et sic passio . . est signum intensioris voluntatis et sic indicat bonitatem maiorCm. - Ib. I. II. u. s. a. s. c. Ad actum iustitiae sequitur gaudium, ad minus in voluntate, quod non est passio, et si hoc gaudium multiplicetur per iustitiae perfectionem, et gaudii redundantia usque ad appetitum Sensitivum. ' Ou disp. de Virtut in Comm. v. n. a. q. ad 2. Non ergo pro tanto dicitur esse virtus in irascibili et concupiscibili, quasi per eas totus actus virtuti vel principalior expleatur sed inquantum per virtutis habitum stimum complementum bonitatis actu virtutis confertur in hoc Sta, quod irasc. et concup. absque dissicultate sequantur ordinem rationis.' S. theol. I. II. u. d. a. s. ad . Passiones ad voluntatem Se habent conSequenter alio modo per modum electionis, quando sc homo ex iudicio rationis eligit assici aliqua passione, ut promptius operetur cooperante appetitu Sensitivo et sic passio animae addit ad bonitatem actionis

66쪽

ia Quare ex passione agere, dicitur id quidem minuere laudem et dedecus, cum passione Vero, Utrum qiae augere. )s . Cum igitur perfecta honestati ratio expOStulet, ut, Uantum possimus, etiam inferiorem animi partem ad virtutis quendam ardorem inflammenius, non mirum est hanc animi condicionem maxime inveniri in Christo, qui est praeclarissimum sanctitatis exemplar. aicebat illi divina potentia motus voluntatis in superiore parte cohibere, ne ad sensus et corporis habitum descenderent; sed ut completum humanae vitae Specimen proponeret, etiam ista voluit honeste commoveri ut mercatoribus in templo conspectis ira exarsit, de urbe ingrata moerens lacrymas fudit, Lagari mortem considerans infremuit spiritu et se ipsum turbavit c in horto pavere et taedere incepit. - - Et sicut idem ad nostri animi indigentiam tam benigne descendit, ut non solitan in reliquis sacris institutis signa praescriberet sensibus obvia, sed in augustissimo astaris sacramento singulare praesentiae suae Solatium etiam sensibus quodammodo praeberet, ' ita ecclesia quoque, quae erudiendi gentes et ad Christi effigiem conformandi munus accepit, ad omnia, quibus publice Deo in Servit, signa et caerimonias adhibet, quarum pulchritudine etiam sensus hominum ad pios motus excitentur. Annon templa ipsa magnifice exstruit et splendide ornat, ut iam aedificii sublimitate ad altiora animi extollantur, nonne sacris picturis doctrinam christianam suavius ac firmius saepe mentibus imprimit, quam verbis, nonne verba ipsa cantu Solemni circumdat, quo vehementius rapiant ad devotionem 3 Ini De Verit. v. b. a. i. ad . Ex passione agere diminuit laudem et vituperium, Sed cum paSSione poteS Utrumque augere. I S. theol. III. u. i. a. d. ad I. Propria voluntate se paSsionibus Subiciebat tam corporalibus quam animalibuS.Ib. . . c. auandoque talis appetitu (vindictae est Sine peccato, immo est laudabilis, puta cum aliquis appetit vindictam secundum ordinem iustitiae, et hoc vocatur ira per elum . . Et talis ira fuit in Christo. f. III. u. 6. a. f.' Ib. II. II. u. a. a. s. ad a. Ex debilitate mentis humanae est, quod sicut indiget mantiductione ad cognitionem divinorum, ita ad dilectionem per aliqua sensibilia nobis nota inter quae praecipuum est humanitas Christi: Secundum quod in Praefatione Nativ. et S. Corp. Chr. dicitur Ut dum visibiliter Deum cognoscimus, per hunc in invisibilium amorem rapiamur. Antiph. III. Noct in Ossic. Festi S. Corp. Chr. a S. Thoma composito : Ex aliari tuo, Domine, Christum sumimus, in quem cor et caro

nostra exultant.

67쪽

quibus profecto se exhibet sponsam illam regiam, cuius etsi omnis gloria ab intusu, tamen adstat regi , in vestitu deaurato circumdata varietate .ui Omnia enim ista si ad colendum Deum adhibentur, eum non solum auctorem totius hominis, et animi et corporis profitentur, sed ipsum affectum animi, ex quo profluxerunt, nutriunt et accendunt. Quare haeretici, qui talia coram Deo fieri vetant, et homines se esse obliviscuntur et Dei praeceptum perfecte impleri non sinunt, quo iubemur non solum ex tota mente Deum diligere, sed etiam ex toto corde et ex tota anima.')C. Gent. l. s. c. II s. Provisum est divinitus homini, ut etiam in sensibilibus rebus divinorum ei commemoratio fieret . . . Exercentur etiam ab hominibus quaedam sensibilia opera, non quibus Deum Xcitent, Sed quibus se ipsos provocent in divina, Sicut proStrationes, genuflexiones, vocales clamore et cantUS . . . Ut per haec ensibilia opera intentio nostra dirigatur in Deum et affectio accendatur. f. . theol. II. II. u. I. a. T. V. I. a. a. - C. Gent. . . c. II s. Propter hoc non est mirum, Si haeretici, qui corporis nostri Deum esse auctorem negant, huiusmodi corporalia obsequia Deo fieri reprehendunt. In quo etiam apparet, quod Se homine esse non meminerunt, dum sensibilium ibi repraesentationem necessariam non iudicant ad interiorem cognitionem et affectionem. His verbis, quae nostico Spectant errores, simul etiam Reformatorum

nantiliturgicam haeresinu et ineptas QuietiStarum opiniones cs. Propp. danan. Mich de Molinos a*-3o refellit.

69쪽

TRESES CONTROVERSAE

UAS UNA CUM

QUAE INSCRIPTA EST

DIVI TROMAE AUFIDIIS DE VOL SI TE ET APPETITU SENSITIVO DOCTRID

CONSENSU ET AUCTORITATE

AMPLISSIMI TIIEOLOGORUM ORDINIS

ALMA LITTERAR IJ ACADEMIA REGIA MONASTERIENSI

SUMMOS IN TIIEOLOGIA ONORES

PITE CAPESSE NODOS

DIE XVIII MENSIS IANUARII A. MDCCCLXXXVIII

IN PUBLICO DEFENDET

IOSEPH MAUEHACH

COLONIENSIS.

ADVERSARIORUM PARTES SUSCIPIENT:

IOSEPH RAPPENHOENER DR THEOL. JOSEPH DRAMMER DR THEOL. JOSEPH UPPENΚAMP, SACELLANUS.

MDCCCLXXXVIII.

70쪽

Libertas arbitrii cum intellectuali animi natura necessario

cohaeret.

II. Patiendi mandatum, quod Christus a patre accepit, non fuit strictum praeceptum de tali morte subeunda.

Satisfictio per Christum Deo exhibita intrinsecus condigna et Superabundans fuit. IV.Cultus Sanctissimi Cordis Iesu, si proxime refertur ad cor verum corporale, rationi theologicae est prorsus consentaneUS.

Peccatum veniale non minuit gratiam sanctificantem. VI. Honorius papa de Christi voluntate nec perverse sensit nec quidquam contra fidem ex cathedra definivit. VII. Episcopatus est ordo a presbyteratu essentialiter diverSUS. VIII. Libri Isaiae partem alteram esse genuinam argumenti Sacrae Scripturae depromptis confirmatur. IX. Signum, quod Isaias Acha regi annuntiat cap. VII. v. g.), ut fideles consolatur, ita regibus Iuda poenam minitatur.

SEARCH

MENU NAVIGATION