Divi Thomas Aquinatis de voluntate et appetitu sensitivo doctrina

발행: 1888년

분량: 72페이지

출처: archive.org

분류: 철학

51쪽

recentiorum aures offendit, qui, ubi de affectibus loquuntur et iis quoque, quos vocant Spirituales, de facto fere semper sensibiles spectant ideoque voluntatis conatus affectuum nominibus ornandos esse negant. i Atque si id linguae nostrae ingenio defendunt, quae voluntatis actibus nomina ista raro imponat,' hoc sane concedimus, illa nomina proprie sensitivas affectiones indicare, naturali autem aflinitate etiam de voluntatis motibus, qui eandem animi inclinationem prae se ferunt, similem effectum adducunt, ipsasque sensibiles commotiones plerumque comites habent, usurpanda esse.' Ita Augustinus loco celeberrimo interrogat Quid est cupiditas et laetitia, nisi voluntas in eorum consensionem, quae volumus 3 Et quid est metus atque tristitia, nisi voluntas indissensionem ab his, quae nolumus At quamvis inter se connexae et consimiles sint utriusque appetitus affectiones, in multis tamen rationales a sensitivis differunt. Cum enim voluntas bonum et malum universale respiciat, diversitas illa, qua in inferiore appetitu pars concupiscibilis et irascibilis discernuntur, insuperiore non requirit bipartitam facultatem quod enim in bonis

singularibus inest contrarii, tollitur et exaequatur, si refertur ad bonum universale si Actus autem voluntatis diversam induunt speciem pro diversa relatione, quae inter animum et res cognitas

intercedit quo fit, ut passionibus singulis totidem voluntatis motus

quae aperte affectus designant.' Thom. In l. Sent. III dist. p. v. a. a. a. c. Amor in Utroque appetitu invenitur. Et secundum quod invenitur in appetitu Sensitivo, proprie dicitur amor, eo quod pasSionem importat . . . Nihilominus nomen amoriSetiam ad superiorem partem tranSfertUr. August. De Civ. Dei. l. d. c. b. S. theol. I. U. a. a. s. c. Potentia, quae ordinatur ad aliquod obiectum secundum communem rationem, non diversificatur per disserentias Speciales sub illa ratione contentaS.

52쪽

respondeant. i Ita amare, moerere, timere proprie pertinent ad appetitum sensitivum amat autem voluntas, cum aliquem vult bene se habere moeret, cum damno inflicto nullo spe renititur,

metuit, cum periculum impendens aversatur. ' Quare si Deus vel puri spiritus dicuntur irasci, minime illa quidem animi concitatio, qua nos iniuriam illatam turbulento quodam impetu repellimus, intellegenda est, sed simplex et clarissimus actus voluntatis, quo iniuriae auctorem ulcisci decernunt itemque gaudium, quos ruuntur, non est illa, quae verbis describi vix potest, animi permotio, quae sensibili quadam dulcedine pectus permulcet, sed quies voluntatis in bono acquisito, quae ex causis intellectu plene cognitis

a. Quodsi eiusmodi voluntatis motibus nomina affectuum denegantur, neque Christus amorem Dei postulare ab hominibus potuit, ' neque quisquam hoc amore imbutus est, nisi qui praeter bonam voluntatem etiam sensibilem quandam erga Deum affectionem habet Charitatem enim, qua Deo inhaeremus, oportet esse , super omniau atqui naturalis affectio amoris rebus creatis saepe vehementius incenditur quam Dei contemplatione, sicut matris amor erga filium sponsaeque erga sponsum sensibili ardore charitatem Dei saepe superat ex quo tamen non efficitur, illas esse vera dilectione Dei eiusque gratia vacuas, dummodo voluntas Deum omni creatae pulchritudini praeserat. Idem de contritione dicendum est ad poenitentiam, ut fides docet, verus dolor seu tristitia de peccatis commissis requiritur; quodsi voluntatis aversioi Gent. l. I. c. o. Inveniuntur in appetitu intellectivo, qui est voluntas, operationes similes, Secundum rationem Ss e si est, operationibus appetitus sensitivi, in hoc disserentes, quod in appetitu sensitivo sunt passiones propter communicationem eius ad organum corporale, in intellectivo autem sunt operationes SimpliceS.' S. theol. I. U. a. a. s. ad I. Amor, concupiscentia et huiusmodi dupliciter accipiuntur. Quandoque quidem, Secundum quod Sunt quaedam paSSione cum quadam c. concitatione animi provenientes et Sic communiter accipiuntur et hoc modo sunt solum in appetitu sensitivo. Alio modo significant simplicem assectum absque passione vel animi concitatione et sic Sunt

actus voluntatiS.' Ib. I. II. U, a. a. s. ad 3. - De Verit. U. i. a. . . OlUntaS

vindictae dicitur ira et quietatio voluntatis super aliquo diligibili dicitur amor.

S. theol. I. U. S. a. d. ad . . .

53쪽

a peccatis non est tristitia dicenda, quot confessiones essent irritae, in quibus voluntas quidem peccata infecta reddi sincerissime cupit, sensibilis autem tristitia arido cordi elici difficillime potest i Atque si gaudium a voluntate seiungitur, ipsam beatitudinem coelestem, quam veteres eo effici dicebant, quod intellectus visione Dei, fruitione voluntas plene satiarentur, intellectui quidem ser-Var POSSUmUS, Voluntati autem, quae nec desiderium explendum in se habeat nec expleto possit gaudere, concedere non OSSUIT US. Sicut etiam damnatorum voluntas, quam veteres tristitia de summo

bono perdito cruciari aiebant, ' poenam nullam sustinet, si tristitia, desperatio similesque affectus ad aliam potentiam deferuntur. Ex quo Sequeretur, eam Solam potentiam, quae in terra est boni malive eligens, in illa vita, ubi ceterae facultates omnes, prout sunt in bono aut malo versatae, aut perficientur aut cruciabuntur, nec praemii nec supplicii proprii futuram esse capacem. - Cum igitur recte istae voluntatis commotiones, etiam libere excitatae. Si non ipsae passionesu, attamen ex passionibus, quibus similes sunt, nominantur, tum hoc eo maiore sit iure, quando et ipsae non consulto, sed naturali quodam impetu eliciuntur. Potest namque, ut vidimus n. 33 ), etiam voluntas subita quadam boni aut mali significatione ad flectiones necessario rapi et inflammari.') 3. Plura ad discernendam flectuum naturam S. Doctoras eri, ubi quaerit, utrae maiores sint delectationes, sensibiles an intellegibiles , Notato enim primum an delectationem, quam ipsa cognitio rerum faciat, in intellectu maiorem esse quam in sensibus, si iam delectationes, quae sunt de rebus cognitis, inter se comparat signaque diversitatis quaedam enumerat, quae etiami S. theol. Suppl. U. s. a. I. c.' S. theol. I. u. 6 , . . c. Necesse est dicere, quod in eis daemollibus sit dolor, quia dolor, Secundum quod significat simplicem actum voluntatis, nihil est aliud quam renisus voluntatis ad id, quod est vel non est. Patet autem quod daemones multa vellent non esse, quae Sunt et Sse, quae

' SuareZ, De passion disp. I, ecl. I. . . octu voluntati , paSSionesu proprie non dicuntur; quamvis non negemus interdum Sic nominari, praecipue Si absque libertate a voluntate procedant vel ab aliqua extrinseca caUSa, quae Chementer voluntatem excitat, oriantUr. S. theol. I. II. U, I. a. S. Ib. Intellectualis cognitio et perfectior est et etiam magi cognoScitur quia intellectus magis reflectitur supra actum Statim Uam SENSUS.

54쪽

ad alios affectus transferre licet. Tria autem ait esse spectanda: bonum coniunctum, id cui coniungitur, ipsam coniunctionem.

Bona ipsa si comparantur, apparet Spiritualia multo maiora esse corporalibus. Id, cui bona illa iunguntur vel iungenda optantur, pars animi intellectiva est nobilior et altiore cognitione instructa, quam sensitiva. ij iij ccii denique boni cum animo in parte rationali est magis intima et magis perfecta et magis firma. I. si quidem est, quia sensus sistit circa exteriora accidentia rei intellectus vero penetrat usque ad rei essentiam obiectum enim intellectus est quod quid est sit, ut

affectiones sensibiles iisdem rebus modo vehementer modo remisse excitentur pro diversis earum externis condicionibus, voluntate, quae rerum essentiam spectat, nihil inde mutata. Ita locorum temporumque varietas ad illas affectiones stimulandas aut mitigandas plurimum valet velut mors amici, si ab aliis narratur, non tam vehementi nos dolore percellit, quanto adstantes moribundo commovisset, et appropinquante gravi quodam discrimine, etsi illud antea summa mentis tranquillitate ingressi sumus, magis magisque sollicitamur et metuum desideriorumque vicissitudine agitamur. Figura quoque sensibilis saepe sua venustate animos ad tenerius aliquem amandum trahit, quem si ratione ponderarent, minus forsitan, quam alios deformiores, diligendum existimarent Quare non mirum est, omnino ea bona, quae cum ad rationem pertineant, tamen etiam sensibus externa quadam iucunditate blandiantur, ut honores et splendidae dignitates, ab omnibus fere naturali illa cupiditate desiderari ea autem, quae propter Solam honestatem diligenda sunt, virtutes, scientias, etsi voluntate magni

pendantur, affectum tamen et fervorem cordis non ita accendere, nisi quis diuturna consuetudine ea adamaverit. Haec enim bona, si ingenua sublimitate animo proponuntur, nil fere sensibus praebent aestimandum; si vero perseveranter ac studiose coluntur, in

dies plura ostendunt, quibus tanquam exemplis, quanti sint pretii,

etiam sensibus commendant. i) Sed etiam perfectior est coniunctio illa bonorum superiorum , quia coniunctioni sensibilis ad sensum adiungitur motus,

i S. the Ol. Supp. u. 3. a. I. c. ire inferiore moventur vehementiuSab obiectis propriis, quam ex redundantia superiorum virium. Et ideo quanto operatio superiorum virium est propinquior obiectis inferiorum, tanto magis

sequuntur earum motUm.

55쪽

qui est actus imperfectus; unde et delectationes sensibiles non sunt totae simul, sed in eis aliquid pertransit et aliquid expectatur consummandum; sed intellegibilia sunt absque motu, unde c- lectationes tales sunt totae simul. Et non iis delectationibus tantum, quae in ipso corpore percipiuntur, sed lautioribus quoque affectibus illis, qui interiore sensu gignuntur, subtilis quaedam nervorum aliarumve partium motio adhaeret, ex qua magis tempori subiciuntur, quam simplices actus voluntatis. Praeterea cognitio sensibilis, cum non dearum amplitudine singula connectere unoque obtutu comprelaendere possit, iteratis actibus et ipsa procedit et appetitum procedere iubet. Quare hic nunquam plenum ac perfectum de quodam eventu aut gaudium aut moerorem persentit sicut voluntas, quae futura praeteritaque cum praesentibus iungens Uno momento summam et gaudii et doloris extrahit. i)

i. Est denique coniunctio illa etiam firmior, quia delectabilia corporalia sunt corruptibilia et cito deficiunt bona vero spiritualia sunt incorruptibilia. cc Deficiunt autem illa non solum in se ipsis, sed eo etiam, quod quo diutius considerantur, eo minus appetitum alliciunt; - sensitiva enim cognitio, cum immutationem quandam contineat, tanto est debilior, quanto iam in eandem partem sensus immutati sunt,' et ideo ipsa affectionum assiduitas efficit, ut appetitus quasi hebescat, immo fastidiat ea, quibus antea delectabatur. Accedit, quod cogitationes, si primo intrant mentem, magis sensibili imagine ornatae apparent, postea vero ignis verborum alligantur, quibus appetitus vix allicitur. Ex quibus facile

explicatur, cur affectiones inferiores vehementius quidem initio intumescant sed celerrime fervorem amittant, quo vero affectio

Ib. I. II. U. 33. a. a. c. Contingit rem praesentem non perfecte haberi . . . eo, quod res habita non est tota simul, unde SucceSSive recipitur . .

Et hoc modo omnes fere delectationes corporales faciunt sui ipsarum sitim.- Ib. U. a. a. s. c. Omnia enim corporalia et bona et mala, quanto magi considerantur, minora apparent et ideo sicut per diuturnitatem dolor praesenti mali mitigatur . . . ita etiam ex praemeditatione minuitur timor futuri mali.' S. theol. I. II. U. s. a. s. c. Cum enim sensus perceptio sit in quadam immutatione, ex quo aliquid iam immutatum est, non ita Sentitur, sicut quando est in ipso immutari. Ib. u. s. a. s. c. Sensibile conveniens per assiduitatem facit Superexcrescentiam naturalis habitus . . et sic redditur apprehensio sensibilis, quae prius erat delectabilis, taedioSa cf. V. s. a. a. c.

56쪽

magis ex constanti voluntate effloruit, eo firmius inhaereat et laetiora sumat incrementa. i) 6. Sed quamvis ex hac comparatione appareat, quanto sint voluntatis affectiones inferioribus illis praeferendae, tamen plurimorum et iudicia et mores hisce maiorem vim ac pulchritudinem

concedunt. Quod eodem articulo S. Doctor primum quidem eo refert, quod sensibilia sunt magis nota, quam intelligibilia;

humana enim cognitio a sensibus incipit et bona sensibilia immediate percipit superiora autem non pura et ingenua pulchritudine intuetur, sed ex delineamentis in sensibili mundo impressis cognoscit. ' Deinde sensitivae affectiones etiam corpus immutant et commovent totamque ita hominis naturam suo pondere ad bona proposita inclinant. Atque hoc non exiguUm argumentiam St, quo etiam multos rerum spiritualium amores ad sensibilem appetitum pertinere demonstratur, quod eodem modo, atque pure sensibiles, corpus excitant ita sensus tristitiae de malo spirituali, ubi vehementior evasit, tam necessario lacrymas elicit, quam dolor quilibet corporalis voluntas autem illud firmissime saepe detestatur nec ullum in facie aut externo habitu signum proditur. Nec minus quam facile illa affectiones ad rationem sese applicent, ab ipsius corporis statu pendet, quod cum doloribus gravatur, animiam quoque deprimit, cum prospera gestit valetudine, dilatat illum et exhilarat; quae tamen voluntatis et rationis constantiam

non flectunt. Et quantum ad affectus, quo communiter Vocant, instigandas aut sedandas confert, utrum corpias motu aeStiaque turbatum an temperatum et quietum habeas, quantum aetatis et

sexus diversitas, quantum cibi potusque aut inopia aut abundantial uo certe efficitur eos oriri ex fonte sensibili et, quamvis ad momentum praeclari videantur, sobriis olivitatis actibus nullo

modo esse aequandOS.' s. I. II. u. s. a. d. tibi Stendit, audaciam app. sens. mox defer-VEScere, fortitudinem app. rat. accrescere. s. Carus, Psyche p. 26' di, Veni das Gefulit, o es bios in unbe ussien Leben sein Enistehungliatte eine schinel erloschenderi Gluth gleicht, irxes a gegen in anderia Fallen und war e meli es aus dem ejussisein rulit, einer igenthumlichen Steigerula uia Ausbreitura falii Seira.' I. II. U. a. a. f. ad a. Operatione Sensuum, quia Sunt principianOStrae cognitionis sunt magis perceptibiles, unde etiam a pluribus delectationes sensibiles appetuntUr.

57쪽

T. Constat igitur, non omne Superiorum rerum appetitiones et delectationes ad superiorem appetitum pertinere nec ideo ex illarum proprietatibus contra ea, quae de voluntate diximus, argumenta fingi posse, sed appetitum etiam sensitivum eiusmodi affectuum magnam, immo maiorem, si vulgarem intellegentiam respicias, partem habere. - uare id solum restat, ut dominium, quo voluntas appetitum inferiorem regere iri et pro sua dignitate debeat, brevi exponamUS.Cap. I.

De voluntatis in appetitum sensitivum dominio

et iure. 8 Ex iis, quae priore capite de rationis in appetitum inferiorem auctoritate exposita sunt, apparet voluntatem primum quidem intercedente ratione posse eundem movere et gubernare.

Nam cum rationi traditum sit et imaginationis et aestimativae virtutis regimen naturale, illa interprete voluntas sensibili parti persuadet, ut eadem, quae ipsa Sequitur, iudicet expetenda Sed non absoluto hoc utitur dominio namque cum species imaginationi propositae appetitum Saepe rapiunt, antequam eas ratio animadvertit, tam quaevis facultas sensibilis pendet a condicione corporis, quae ut immutetur illico, ratio e cere non potest. Itae . . animia vana periculi specie obiecta subito terrore percellitur, priusquam ratione, num sit causa timendi, exploratum sit; atque ipsa iam inane illud commentum declarante timor non prorsus abicitur, quia corporis concitatio non statim sedatur i)Cum igitur hoc dominium, quod ex ratione advenit voluntati, Ut,

finibus circumscribatur, quaeritur, nonne altero modo possit appetitum sensitivum ad se perducere. Est autem iste ordo constitutus in rebus, ut duarum virium, quae inter se aptae et coni S. theol. I. II. u. T. . . c. ApprehenSi imaginationi . . . regulatur ab apprehensione rationis et ideo ex ista parte actus appetitus Sensitivi subiacet imperio rationis. Qualitas autem et dispositio corporis non subiacet imperio rationis et ideo ex hac parte impeditur, quin motus appetitu Sensitivi totaliter subdatur imperio rationis . . . Contingit autem etiam Uandoque, quod motus appetitus sensitivi subito concitatur ad apoprehensi nem imaginationis vel Sensus et tunc ille motus est praeter imperium rationis.

58쪽

iunctae sunt, altera alteram vehementi commotione quasi accendat et secum consociet, maxime si sit superior Quare si nondum

ratio imaginatione appetitum excitavit, ipse actu voluntatis singulari quodam fervore saepe illum pertrahit ad appetendum Tertio modo sed magis negativo voluntas regit appetitum inferiorem eo,

quod etiam summa huius cupiditate corporis membra non moventur nisi consentiente voluntate virtus enim, quae movet corpus, Sosius voluntatis imperio obtemperat. i) ' Ex quibus cum appareat rectissime iam ab Aristotele voluntati dominium quidem adscribi virium inferiorum, at non despoticum, sicut habetur in servos, sed politicum, sicut in liberos cives, multo magis idem probatur, Si, quomodo voluntas ipsa appetitu sensitivo moveatur, cognoscimus. Sed moveri hoc minus nescio an dicatur quam impediri Subtrahitur enim primum voluntati vigor et robur agendi vehementi qualibet affectione sensibili vel quia vigor ille utrique potentiae ex eadem animi substantia affuit et, si uni largius tribuitur, alteri necesse est minuatur: vel quia attentio animi, quae ad serio agendum requiritur, eiusmodi

perturbationibus nimis occupatur. Porro ad recte cogitandum rationi opus est sensitiva cognitione quae si admodum turbatur, ratione aut non aut non recte utimur. Iam vero, qui ira vel amore inflammatus est, eius etiam imaginatio turbata et iudicium sensibile in certam partem declinatum est, ut ratio summa tantiam

dissicultate his viribus uti possit. Immo talis appetitus sensitivi perturbatio, ubi vehementissima est, rationis usum omnino tollit aut in perpetuum, Sicut nimio amore vel maerore aliqui mente alienantur, aut ad tempus quidem, sicut ira alii abrepti paulisper insanire videntur. Quod vero rationi obest, etiam liberum voluntatis arbitrium impedit aut minuit.')

i De Verit. v. s. a. d. c. Subduntur appetitivae inferiore . . . ra

tioni tripliciter. Prina quidem ex parte ipsius rationis cum enim eadCna res sub diversis condicionibus considerari possit . . ratio opponit sensualitati mediante imaginatione rem aliquam sub ratione delectabilis vel tristabili . . . Secundo e parte voluntatis in viribus enim ordinatis ad invicem et connexis ita se habet, quod motus intensus in una earum et praecipue in Superiori redundat in aliam . . . Tertio e parte motivae eXSequentis .... nam viS motiva non movet membra nisi ad imperium eius, quod in nobis principatur,

i. e. rationis. - S. h. I. II. u. T. a. I. c. PaSSio app. SenS. non potest directe

trahere voluntatem, sed indirecte potest et hoc dupliciter no quidem modo

59쪽

so. Cum igitur dominium illud, quo voluntas regit inferiorem

appetitum, non sit ita absolutum, quin huic maneat aut sponte agendi aut etiam resistendi facultas, ab omni virium harum discordia animique turbatione vita humana naturaliter immunis esse non potest. Licet enim voluntas summam adhibeat diligentiam:

quotiens subita quadam voluptatis specie illectus appetitus esservescet inconsulta ratione, quotiens eadem renuente conceptum

fervorem tenebit et persequetur Ideo ne illa quidem vita beata et omni perversa affectione libera, quam primi parentes in paradiso degebant, ad naturalem hominis condicionem pertinebat. uod enim tunc appetitus inferior ita ad rationis gubernationem erat institutus, ut nihil appeteret nisi expectato rationis consensu, quidquid autem huic placebat, et ipse promptissime Sectaretur, id certe fecit non suapte natura, ut quae propria haberet, quibus delectaretur, sed freno quodam a Deo singulari benevolentia iniecto. ' Quae quidem originalis carnis integritas, ut cum aliis donis ad ornandum et perficiendum illum statum gratiae sanctificanti addita erat, ita gratia perdita et ipsa destructa est; immo

cum non solum gratia hominibus auferretur sed etiam natura vulneraretur, prava libido et concupiscentia si subsecuta est. Quaecum ad universum genus humanum hereditate quadam transiret, tamen, ut erat peccati poena, ita minime debuit attingere eum,

qui non solum peccato omnique humana imbecillitate vacabat sed divina praeditus erat natura Itaque in animo Christi appetitus sensitivus tam perfecte a voluntatis nutu pendebat, quam ipsa voluntas Deo adlaaerebat, neque quidquam in se patiebatur exsur-

secundum quandam abstractionem cum enim omnes potentiae animae in unaeSsentia animae radicentur, necesse est, quod quando una potentia intenditur in suo actu, altera in suo actu remittatur . . . Alio modo ex parte obiecti, quod est bonum ratione apprehensum Impeditur enim iudicium et apprehensio rationis propter vehementem et inordinatam apprehensionem imaginationis et iudicium virtutis aestimativae, ut patet in amentibus. Manifestum est autem quod pasSionem appetitus sensitivi sequitur imaginationis apprehensio et iudicium aestimativae.' S. theol. I. u. s. a. a. c. In statu innocentiae inferior appetitus erat rationi totaliter subiectus. Unde non erant in eo passiones animae, niSi ex rationis iudicio conSeqUenteS. De Verit. v. i. a. . c. auod homini in primo statu collatum fuit, ut ratio totaliter inferiores vires contineret . . non fuit ex virtute principiorum naturalium sed ex virtute originalis iustitiae ex divina liberalitate superadditae.

60쪽

gere, quod illa non probasset. Quod ergo ira interdum aut tristitia movebatur, id non ex mera appetitus inclinatione sed magis ex rationis decreto procedebat. i Atque cum illi et innocentia et dignitate proxima esset virgo beatissima, et huic tanta infusa est gratia, ut nulla unquam in eius appetitia oreretur affectio voluntati adversa quae concepto filio e usque crevit, ut ne praeverti quidem voluntas posset illius motionibus. Quare dicitur in ea fomes peccati prius esse ligatus, postea omnino exstinctus et Subtractus. Ceteri autem omnes, etsi culpa originali liberati in gratiam et amicitiam Dei restituti sunt, dona illa, quae ad ornandam istam

amicitiam primo concessa suerant, minime receperunt, Sed redempti quoque naturali illa laborant infirmitate, ut non plane vis

inferior superiori obediat. Nec ideo licet accusare redemptorem, quod vulnera peccati non prorsus sanaverit; etenim si status hic virium nostrarum non alius est, quam qui naturae hominum per se convenit, certe eo meliore iure homines de lapsu revocati in eodem relinqui potuerunt, Ut eo serius peccati malitiam perspicerent, eo humilius in angustiis ad Deum confugerent, eo ampliora pugnando et laborando merita colligerent.' Sed etiam persectam illam sanitatem licet exspectare a Christo redemptis, immo maiorem, quam peccando perdiderunt. Quando enim in

caelestem beatitudinem recepti etiam corporibus iterum vestientur, tanta ex superiore parte gloria caro quoque et omnes vires inferiores perfundentur, ut omni terrena vilitate abiecta vitam multoi S. theol. III. u. S. I. a. q. c. PaSSione frequenter in nobi praeveniunt iudicium rationis, sed in Christo omnes motus sensitivi appetitu oriebantur Secundum dispositionem rationis . . . . In nobis quandoque huiusmodi motu non istunt in appetitu sensitivo, Sed trahunt rationem, quod in Christo non fuit.

- Comp. theol. c. ad Sic igitur fuit in B. Virgine appetitus sensitivus rationi subiectus per virtutem gratiae ipSam Sanctificantis, quod nunquam

contra rationem movebatur . . poterat tamen habere aliquos motus subito non ordinato ratione. S. theol. III. U. a , . . c. POStmodum vero in ipsa conceptione

carnis Christi, in qua primo debuit refulgere immunitas peccati, credendunt est, quod ex prole redundaverit, matrem totaliter fomite Subtracto. ' De Verit. v. i. a. . ad s. Donum gratiae, quod per Christum nobis confertur quamvis Si essicaciuS, quam peccatum primi hominis, non

tamen ordinatur ad removendam corruptionem praedictam, quae St naturaC, sed ad removendam culpam personae . . . Est etiam utile ad vitandum elationis vitium, ut sensualitatis infirmita maneat.

SEARCH

MENU NAVIGATION