De consolatione ad episcopos sub analogia episcopatus, et martyrii auctore ven. fr. Josepho a S. Maria de Sebastianis ... opus nedum episcopis, sed etiam omnibus praelatis, tam saecularibus, quam regularibus utile iterum in lucem editum ..

발행: 1720년

분량: 199페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

11쪽

Imprimatur . Si videbitur Reverendisi. P. Magistro Sac. Palatii. Apostolici.

nelli Magistit Sae. Palatii Apostolici legi opus in scriptum et De consolatione ad Episcopos Iub Analogi 'Episcopatus, O Marurii et Auctore Fr. seph a Sancta Mariade Sebastianis ex ordine camelitarum Episcopo Tifernate οῦ atque eximiam Illustrissimi, ae Revereκissimi Praesulis fas ientiam,pietatem,prudentiam,& eruditionem admiratus neque solum utilissimum , sed maxime necessarium existimo omnibus illis, quos Spiritus Sanctus posuit Episcopos,& Pastores regere Ecclesiam Dei , ut possint te ipsos conlo- Iari in tot laboribus, persecutionibus, afflictionibus, & angu stiis, quas secum affert regimen Eccletarum, praesertim calamitosis his temporibus, in quibus, qui rite munere suo fungi volunt, & si gladius persecutoris eos non auferat, palamam tamen Martyrii non amittuat. st

Imprimatur . . Fr. Dominicus Maria Puteobonellus Sacri Palatii

12쪽

BREVIS ENARRATIO

IN VITAM AUTHORIS.

EM. Fr. Ioseph a S. Maria de Sebastianis , in seculo Hieronymus , piis, honestisque Parentibus ortus

est Caprarolae apud Ciminos, triginta circiter ab Urbe milliariis, die a I. Februarii 1623. Hus pueritia non omnino caruit suturae pietatis indiciis . Etenim cum aliquando una cum Patre Carolo ad campum exisset , dormientis pueri collum eximiae magnitudinis anguis adeo circumdedit, ut jam ejus vita deploraretur. At B. Virgo a Caroli precibus invitata, ab illis vinculis puerum liberavit, serpens enim sponte recessit . Adolescentior factus;

Viterbium primum, postea Romam , studiorunia causa missus , apud Collegium Societatis Iesu ,

multum humanis litteris , ac Christiana pietate profecit. Vocatus deinde ad Sac. Genitricis Dei Vexillum , inter Carmelitas Discalceatos humillime postulavit annumerari. Sed bis , ad experimentum vocationis reiectus, tertio demum, ut Superioribus ordinis , suae constantiae normam exhiberet, capitis comas ex- templo recidit; Quo

b facto

13쪽

facto commotus Prior ad sacrum adini sit habitum, quem die 3. Martii I 6qo. aetatis suae decimoseptimo, magna cum spiritus alacritate suscepit. Inter filios Virginis cooptatus, mirum, quantum in religiosis profecit virtutibus ; quadere, emissa vix solemni professione anno 166o., eo petente , misius est in Germaniam a P. Praeposito Cenerali, dc

longe a domesticis suis, quos Ioco inimicorum spiritualis profectus habebat) Deo, ac consuetis

religionis studiis liberius vacaret . Collocatus itaque in Conventu Graecii, Philosophiae, ac Theologiae operam dedit. Sed non adhuc consuetunia studiorum cursum impleverat, cum a Superioribus ordinis missus fuit in Hungariam expediendi gratia quoddam Congregationis negotium , quod Deliciter implevit . Sed defuncto jam Carolo ejus germano fratre, non nisi coactus obedienti θ , reversus est ad Pro-Vinciam Romanam, & Praelectoris Philosophiae ossicio decoratus, Caprarolae, deinde Interamnae

collocatus est, & denique Romam accersitus anno

1 634. , ut Sae. Theologiam legeret, suum ibi m nus , nulli secundus gessit. Oborta interim quθdam schismatica seditione apud Serram Malabarium, ob nefariam Archidiaconi Thomae de Campo intrusionem in Archie-

14쪽

Vi TAM AUT HORIS.

piscopatu Angamalensi, Alexander Septimus, qui

in locum se.me Innoc.X. nuper successerat,Fratrem

Iosephum Commissarium Apostolicum designavit

ad Indias Orientales anno ut Schismaticorum, & Haereticorum audaciam compesceret. Eo itaque cum pervenerit,opus injunctum summil vigilantia , ac religionis Zelo peregit ; adeo ut plures, ac plures Ecclesias, quae jampridem ab unitate defecerant, etsi adversantibus saeculi Principibus, ad Romanae Ecclesiae obedientiam reduxerit. Romam reversus , placuit Summo Pontifici, ut iterum ad Malabarium Serram remearet; quamobrὸm eum creavit Episcopum , M lic Et ob duplex , quod emiserat votum humilitatis, alterum commune ; de solemne, alterum proprium, S: smplex toto conatu reluctaret, jussus tamen est privatim in Cappella Pontificia, dispensante Pontifice chnsuetos ritus, in Episcopum Hierapolitanum consecrari, die Iq. Decembris I 6 9. Hoc caracthere, qua par est reverentia insignitus, iterum peragravit ad Indos, ibique e plum opus, Domino specialiter favente , mira sedulitate perficit ; Ecclesias omnes illius numerosae Christi nitatis ad Ecclesiae unitatem reduxit; Intrusinia Pseudo-episcopum, ejusque fautores, & asseclas anathemate condemnavit. At quia a Batavis, Cab a thoin

15쪽

tholici nominis hostibus, Cochino olim potitis, a Malabarium Serra expulsus est, creditam sibi Provinciam diutius administrare non valuit, sed illi Vicarium , S: Praesidem reliquit Alexandrum de

Campo, quem Apostolica, qua sultus erat , authoritate , Episcopum Megarensem consecravit. Hac de re loquens Cursus Salmanticensis moralis tradi. 8. cap.q. num. 8., 3c agitans eam quaestionem, an Praesentia trium Episcoporum in consecratione Episcopi sit de essentia hujus ordinationis , dc partem negativam defendens subdidit, ibi requamvis aliqui,baec, aut semilia in dubium vocare,

aut negare non mereantur : nihilominus plus quam

certum nobis est , novissime id factum fuisse sub Alexandro Septimo 3 I. Januarii, siquidem Illustrissimus D.Josephus a S. Maria ex ordine no-srorum Carmelitarum Discalceatorum , Episcopus quondam Hierapolitanus, modo Calabriae Delegatus I 66o. in Regna Malabrica Indiarum Orientalium, ut maximam Cleri, γ Christianitatis Serranae partem ad Ecclesiae Catholicae unionem reduceret, tandem laboribus emensis innumeris, autboritate Apostolica deposito , in excommunicato

Intruso schismatico Episcopo: se solo, a flentibus

dumtaxat duobus Presbteris Lusitanis, sed tam brisianorum , quam Sobi malicorum multitudine insi-

16쪽

1NVITAM AUT HORIS,

in ita, in Cilitare Carturii consecravit in Episcopum de Megara Paroebum quemdam D. Ale an- drum de Campo: sicque ope, gratia, in secun i

admirabili Illustrissmi D. Τυ*bi, in aliquorum

ex nostris,mirtute,in doctrinsi praeflantium, quam- plurima hominum millia ad Ecclesiae Romanae gremium gloriose reducta fuerunt, Serra iraque exul,Goam se contulit Uen. Episcopus, ubi per plures menses permanens, multa operatus est in Fidei Catholicae propagationem,S. Romanae Sedis obsequium, & proximorum salutem , sed & inde ob Statistarum, ac Politicorum suspiciones dimissus , per Regiones Persidis , R mam iterum se contulit. Benigne ab Alexandro VII. exceptus, parvo interjecto temporis intervallo , iterum ab eodem designatus, & missus est anno I 66 6.Visitator Apostolicus Insularum Maris AEgei, ac Ionii ; cui muneri, aequali semper vigilantia, pastorali sortitudine, ac zelo per annum incubuit, S: sequenti demum , qui fuit rep. sal. Sede vacante per obitum memorati Pontificis; Ro

mam repetiit.

Clemens IX. cui apprime charus fuit, eum Ecclesie Bisinianens in Calabria presecit, suasitque, ut Ecclesiae redditibus se substentans,Romae maneret.

At ille vix Ecclesiae possessionem satis reluctans

nactus

17쪽

BR avis E NARRATIO

nactus,maluit se sponsi conjungere,& statim,Roma discessit. Laudabili prorsus vigilantia commissam Diaecesim , quae ob decrepitam Praedecetaris aeta- 'tem, se ipsam corruperat, resermavit ; Clerum, ac Populum humilitate simul, ac paterno zelo adeo sibi adstrinxit, ut numquam jucundiores, quas . sub tanto Praesule, sibimetipsis viderentur. Paupe- . rum, praesertim Viduarum, Pupillorum, ac Virginum inopiam semper levavit; Paterque proindὸ omnium juremerito dictus,a divitum extorsionibus Apostolica sertitudine protexit. Episcopalem mensam redditibus auxit, Sc longe plus auxisset, nisi post quinquennium, deiuncto iam D.me. Clemente IX. ejusque in locutri suffecto Papa Clemente X. ad eximendum ejus Zelum a periculis, quae ei imminebant, translatus fuisset semper tamen invitus ad Ecclesiam Typhernaten. in Umbria anno

Hujus ergo Cathedralis curam suscipiens dieis. Octobris iub auspiciis Seraphicae Uirginis Matris suae Theresiae; istam quoque Diqcesim non sinὸ

maximis labore,. incommodis resermavit. Plures

contra ipsum, sivὸ a Capitulo Cathedralis , si ve a

Magistratibus obortas lites, heroica substinuit constantia, ac felici thr stiperavit. Haud semel, ne justitiae leges violarentur, ob executorum penuriam

18쪽

1N Vi TAM AUT HORIS.

cursoris niunus gerere non dubitavit. Gregenia. suuin evangelicae doctrinae pabulo frequenter reficiebat, solemnibus praesertim diebus. Singulis quibusque annis, editiis, epistolis, ac monitionibus tepidos roborabat, servabat calidos, ac frigidos s

vebat . Pluries Diaece sanam Synodum convocavit; bis, aut ter, earum decreta imprimi secit. Pauperum, ac Orphanorum patrimonia Locis piis addicta, tota integritate custodiri jussit, ne quid minimum in eorum damnum periret. Potentium violentiis sortiter restitit ; Clerum sardulo dilexit, ae Populum et sepe nosocomia, ac infirmorum domos invissit, ac in agone constitutis praesto aderat . Templorum munditiem , ac reverentiam rigide exegit. Plura aedificia sacra, vel instauravit, vel a fundamentis extruxit, plerumque propriis sumptibus, adeout prodigium videretur, quomodo depauperata nimis Episcopalis mensa, tot eleemosynarum, ac expensarum incommodis, nedum non succuni beret, sed contra magis in dies redditibus augeretur.

Nulli proinde Pauperum denegavit eleemosynam, quinimmo, dc in notabili quantitate pecunias in

eorum insumebat levamen.

Institit sepius, quantum potuit, apud summos Pontifices pro licentia redeundi ad Claustrum praesertim ad Sac. Montis Virginei Eraemum ,

19쪽

BREvis E NARRATIO

malens ibi latitare, cluam super candelabrum posi tus omnibus praelucere . Numquam voti compos effectus, suae, ac meae Religionis quantum sibi fas erat, observantiis studuit consermari. Quamvis aegra semper, ac infirma valetudine, a carnibus abstinuit, vilibus, & quibus nos vescimur, cibis contentus . Quotidiano jqunio , ciliciis, ac catenulis ψnedum lanea tunica, carnem continuo domuit, etsi cutis, elephantiasis crustulis cruentaretur. Singulis pene noctibus,flagellis corpus affligebat. Ad matutinas horas, media nocte surgebat, quas recitabat genu flexus: de has humanitatis afflictiones numquam interini sit, nisi a Consessario, de Medico jussus. Plures scripsit libros inter quos hunc de Con- 'solatione ad Episcopos,quem se.me. Innocentio XI. sacravit. Fertur, istum Pontificem dixisse P. Ludovico Maraccio Ord. Cler. Regul. Theat. olim suo Consessario, de Ven. Episcopo Habemus sanctum

suum ue utinam omnes Episcopi essent ejusmodii

Anno denique rep. sal. I 687. cum scripsisset librum cui titulus Philolete, elephantiasi convalescens vigilia morbosa correptus est; qua per annum circiter, & dimidium diu vexatus ; mirum, quanta patientia, & qquanimitate toleravit ejusdem morbi molestias. Postquam irreparabilem novit morbi acerbitatem,Sacramentis Ecclesiae voluit roborari. Dum

20쪽

INVITAM AUT HORIS.

Dum Sacram Eucharistiam per viaticum sumpsit, advocari secit Capitulum Cathedralis, Clerum , ac Magistratum, pro hora certa . Genuflex us in sua Cappella veniam ab omnibus illis petiit, preces imploravit ; & actu inaudito humilitatis, omnia,

quae forsan dixerit, aut fecerit contra proximorum famam, alacriter retractavit; non sine uberibus circumstantium lacrymis, qui ad tantum humilitatis argumentum obstupuere. Ex indulto sa.me. Innocentii XI. testatus est de certa portione ad favorem

nostri Seminarii S. Pancratii, de specialiter in subsidium Missionis Malabarium; & omnia, quae habuit consignavit duobus Canonicis Cathedralis, quos ab onere redditionis rationis per speciale chyrogra-phum absolvit ; seque veluti mendicum ab iis alipostulavit, ut dicere verius posset egressus fumine. Mandavitque, ut ejus Cadaver, vel insepulchro publici Hospitalis tamquam pauper tumularetur, vel ad portam Cathedralis, ut ab intro-

. euntibus, exeuntibus conculcaretur. Concinnata ad hoc opportuna epigraphe sepulchrali in hunc modum. Folium De Reformati Carmeli bisa

Per orbem a vento raptum

otiumque pabulo ubique noxium, Et sub boe tandem lapide clausum,

pedes hominum conculcate.

SEARCH

MENU NAVIGATION