De consolatione ad episcopos sub analogia episcopatus, et martyrii auctore ven. fr. Josepho a S. Maria de Sebastianis ... opus nedum episcopis, sed etiam omnibus praelatis, tam saecularibus, quam regularibus utile iterum in lucem editum ..

발행: 1720년

분량: 199페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

31쪽

nitus juxta multorum sententiam ) ab ea liberetur; inflictosam mortali vulnere, vel illata per fidei hostes

ea Vi, ex qua naturaliter mors sequi deberet. Non tamen opus est ad Martyrii coronam , ut quis directe in odium fidei supernaturalis occidatur; sed sufficit iuxta commune Theologorum placitum quod id patiatur pro quacumque virtute tuenda ; vel pro quocumque peccato vitando, propter Christum; cum totum hoc ad ejusdem fidei protestationem pertineat; quae bonum imperat; vel consulit ; & malum vetat: nec minus confitentur fidem illius monita facto exequentes; quam ejus documenta diserte docentes . Licet autem ad verum, rigorosum Martyrii genus mors corporis ut dictum est omnino pertineat; non tamen a ratione spiritualis, & metaphorici Martyrii excludi debent illae poenae , quae absque corporis nece mentem , animumque dirissime lancinant . Hic namque gladius Beatissimae Virginis Animam pertran .mit: & non modo Martyrem; sed,& Martyrum Reginam effecit. Hinc est etiam , quod Mater Ecclesia in Divi Martini Festo proclamat: O Sanctissima Anima , quam,

etsi gladius Persecutoris non ab ulit ; palmam tamen Mart3rii non amisit. Utrum vero metaphorico nostro martyrio debeatur specialis illa corona, quae aureola dicitur , & corporali martyrio tribuitur: certum est cinon deberit sed in dubium revocari non potest, quin ei essentialis gloriae gradus non mediocris correspondeat. Hoc unum firmissime tenendum est : utrumque Martyrium suo modo ab eisdem virtutibus nasci; a charitate, scilicet, imperante ; & a fortitudine quodammodo eliciente; cum utrobique oporteat, & durissima pati; quod

32쪽

AD EPISCOPO S. s

quod sine aliqua fortitudine fieri non potest : & propter

Dei,proximique amorem ea pati; quod absque charitate, nec esse, nec meritum habet. Hinc est , quod in lEvangelio dicitur: Ma3orem charitatem nemo habet, quam,ut animam suam ponat quis pro amicisDis: Qui au- tem hoc dixit,hoc etiam asseruit: Bonus Pasor animam . 'suam dat pro ovibus fuis . Utrumque idem est , & animam ponere, & dare; sed majus est, eam ponere ,& dare pro ovibus ; quam pro amicis et non enim qui amici, oves necessario existunt ; sed oves esse non possunt, nisi amici habeantur: & plus est dare, ac ponere animam pro amicis , & ovibus ; quam pro amicis non ovibus ; cum alterum sit Iustitiae opus, &charitatis ; alterum vero tantummodo charitatis . En ergo animarum Pastores , optimi Praesules , quam verum est , Episcopatum esse Martyrium ; exigente Pastorali munere , ut detur pro ovibus anima ; & si non semper cum morte corporis ; semper tamen cum mortificatione spiritus ; quae fit per curas, afflictiones, & mentis angustias i Ideo Paulus Apostolus, audacter ad Timotheum scribit: Fidelis fermo ; Si quis Episcopatum desiderat, bonum opus desiderat. Hoc enim sc cxplicat Divus Thomas : ' Si quis Episcopatum desiderat, bonum opus ; hoc est, Mart3rium desiderat. Equidem censeo, id ipsum intellexisse Apostolum ; interpretationcmquc Doctoris Angelici , non tam allegoricam esse, quam literalem, de vero , & corporali Martyrio : eo, namque tempore Apostolus id scripsit Timotheo , quo idem erat, Episcopum, & hostiam consecrari: Persecutores enim Ecclesiae Dei, qui Christi Fidem penitus - extinguere moliebantur; satis intelligebant, Pastoribus

is de

33쪽

de medio sublatis , oves facile interituras : Ideoque , illos diligentissime conquirebant, inventosque sevissime trucidabant: qui vero in eorum locum sussiciebantur , optime notant, se statim perquirendos ad necem eideoque quis eo tempore Episcopatum desiderabat, bonum opus, hoc est, Martyrium desiderabat; & niab M u. consequebatur. Tunc enim resper sunt oυiliae i ut ait Rupertus Abb. sanguine Polorum ; maduerunt: Σιοῦ eampi caedibus Pasorum; cruentata sunt pascua vulneribus Pasiorum ; Sacrata es terra corporibus Pasiorum ἔditatum est Coelum animabus , quas Polores pro ovibus suis posuerunt. Cessavit postmodum Tyrannoru immanitas ; sed non ideo cessavit Episcoporum Martyrium ;qui sine ferro, & sanguine tanto crudelitis Martyre S fiunt ; quanto diutius , profunditisque torquentur . Nil crus sentit in nervo inquit Tertullianus cum Animus in Coelo est . animus , curis , anxietatibuS , Zeloque impetitus, dire vexatur; licet crus, & nervi, totumque corpus in deliciis esse videantur. Corporis vita est ab anima ; non item animae a corpore; quod propterea laedi potest ; at dolere non potest sine anima . Extra corpus angitur anima peccatis obnoxia , diri usque torquetur poena damni , quam sensus : ideoque plane fatendum ; Spiritale Martyrium per quam longissime corporis cruciatus excedere ; ut statim videbimus . Qui

ergo Episcopatum desiderat, serio perpendat, quid

ipse desideret. Videt insulas , famulos , currus , thrOnum, palatia; audit plausus, titulos, en comia, laudes . Haec plane circumstant, ambiunt, decorant, alliciunt; sed forinsecus tantum: Intus vero ingens Martyrium; imo verius , omne Martyrium latet, & lacerat animae

34쪽

viscera. Sit bonus Episcopus, sive malus ; Martyr existit. Bonum, Pastorales curae, solicitudinesque contorquent; Malum, conscientiae stimuli seriunt. Illuna Daemones , mundusque jugiter persequuntur . Hunc autem ultor Deus perpetim , minaciterque flagellat. Alter Christi Martyr est ; alter vero Antichristi. Ad vos , optimi Praesules jam infulati, nunc meus sermo convertitur; & cum vos spirituales Martyres demonstraverim; pro vestra gloria, & consolatione dirum Martyrii genus in vos expleri probabo ; ut spiritualium nobilissimorum Martyrum Triumphale proemium ibi speretis , quo commissas oves tanto labore, per invia,& aspera, per feras, per fures, per ingenita pericula ducitis ; easque praeceditis, intus in animo dirissime caesi Dolorem vulnerum mitiget spes coronae .

CAPUT II.

a d excedat corporis poenas Auima Tormentum. DIxi quidem , Spiritale Martyrium per quam Ion- gissime nudos corporis cruciatus excedere ; sed non satis probavi: quod facile mox demonstrabo. Mar- Uremfacit,non poena; sed causa in liuit Augustinus Noti

se autem causas , est animae; non corporis munus .

Mulctatur grassator poena Martyris, sed non ideo Martyr existit ; cum desit causa Martyrii. Necatur in somno Fidelis, paratus mori pro Christo; & id a Tyranno patitur in odium fidei ; & licet Martyrii poenam dormiendo non sentiat ; eum tamen causa Martyremia

facit: adeoque certissimum est; Martyrium plus ani

mam a

35쪽

mam , quam corpus assicere ; illamque magis dilani re, quam istud. Denique, tormenta omnia, quibus Neron ,Decii, Diocletiani, aliaque Crudelitatis monstra Martyres affecerunt; Belluas quoque torquere possunt; sed non tamen essicere Martyres ; ex defectu rationis , quae causas poenarum noscat, & velit. Plus erisgd mentem, quam membra Martyrium sauciat; nec ullus negabit, passiones animi crudelius sevire, quam corporis . Rex Martyrium Christus , Dei Filius , uno , eodemque tempore dum oraret in Horto, cuncta simul tormenta sustinuit; quae pertulit subinde divisa : tantonue acrius ibi passius in animo est . ut iactus in agonia ,

Ianguine undequaque manarit P . Nec tantum dixerim , spirituale Martyrium excedere materiale purum intensione, & extensione poenarum ; quas licet contrarias , simul non raro patitur ut infra dicctur sed etiam duratione . Martyrium etenim tunc est,cum vita per vim aufertur; nec potest quis esse . verE Martyr antequam moriatur, ut cum Angelico Doctore Cajetanus affirmat; & clare patet ex ipsa defini- tione Martyrii, quod es maximam Fidei testιmonium per ejus reiprofusionem, quaeium vi diligitur ε, qua data, nihil sit ultra, quod dari queat i donec autem quis vivit , dici non potest, amplius non habere, quod ponat pro Reli

gione tuenda; cum adhuc vita supersit; quam pro ea dare tenetur. Quod adeo verum est ; ut dissicile TheoIogi explicent, quando Martyrium meritum habeat; cum non antea existat, quam vita Martyrem privet, cumque .lae via eum ponat in termino, ubi non est amplius me- rendi locus; videtur prius promereri, quam sit. Realis ergo Martirii duratio, si non momentanea, ut plurim , mum

36쪽

mum brevissima est: spiritualis vero ad annos protrahitur , & tamdiu torquet, & vexat Episcopos, quamdiu ipsorum vita perdurat, & sola morte finitur; ut in Divi S i Athanasio, Martino, Ambrosio , Chrysostomo, Carolo, & fere in omnibus aliis magnis Praesulibus accidit .assi que igitur verum est; & Episcopum eme Martyrem ,& ejus Martyrium Episcopatum metiri, unaque ad mor- tem usque durare . Hoc itaque spirituale Martyrium , quo semper Episcopi assiciuntur, corporale Martyrium, caeteris paribus, tam duratione, quam intensione longissime superat . Majus es vivere cum casitate inquit , Tertullianus ) quam mori pro casitater, Quod si pro sola fortassis diuturnitate certaminis hoc dicere licuit Tertulliano; liceat etiam hoc mihi dicere: es caeteris

paribus diu cum mentis Mart3rio vivere ; quam cum Marurio corporis cito mori. Duo tamen sunt, quae divexatos Episcopos maxime solari poterunt. Alterum est ; quod hoc habet boni assidua calamitas r quos saepe vexat, novi me indurat. Alterum vero, futurae gloriar majus proemium, saltem extensive; quod utique, spirituali, diuturniorique Martyrio jure debetur .

37쪽

a diseri

a d Episcopatus omnium genera Martyriorum

suo modo complectatur.

EGregius Pater Vincentius Contenson , ordinis Praedicatorum , in sua Theologia mentis , &cordis , ita de Episcopis loquitur . ' Marores sunt Episcopi, Ecclesiae , cujus sponsi sunt, amore flagrantes , O forma gregis i , vitam suam , juxta Tridentini, Oconc. Carthaginensis IV. decreta, componentes , modes supellectili, O mensa, ae frugali vita contenti : humilitatis,misericordiae,eleemosnarum, caeterarumque virtutum qua sunt veluti quoddam perpetuum praedicandi genus,im signibus, o se Divino muneri ita conformes Mendunt,eaque vivendi disciplina fulgent; qua merito omnium infesculos convertat. Martyres sunt Sacri Antisites, qui nu lis illecebris emolliuntur,nullis Curiae favoribus insectum-tur , nullis adversis perturbantur , nullis extolluntur δε- eundis quasivento quodam nulla variarum rerum mutatione circumferuntur. Mart3res sunt pro veritate biconcredita tutanda,nullos defugiunt labores, nullos timent persequentium furores . Nam, ut bene dixit Augusinus , Marur resis interpretatur: βω cumque ergo pro veritatetesimonium dederit, quidquid pro tesimonio veritatis pertulerit, totum ei Dominus pro Mars io computabit. En, quot Martyria Episcopus, si suas partes adimpleat , uno, eodemque tempore perfert i Desunt modo Ecclesiae persecutores; non tamen desunt Episcoporum tortores, quorum nequitia, & feritate carceribus man- cipan

38쪽

cipantur, spoliantur bonis, aguntur in exilium, infamiae notis uruntur, damnantur ad metalla, ad naufragia, ad bestias, ad praecipitia, ad crucem,ad ignem,ad gladium,

adque caeteras poenas quibus olim antiqui Martyres assiciebantur ; ita ut nullum fuerit genus tormenti, quocorum corpora vexabantur, quod Episcoporum animas spiritualiter dire non torqueat. Nec unum tantum, aut

alterum tormcnti genus Episcopi uno tempore sustinent, sed quandoque plura, & non raro fere omnia simul patiuntur . Hoc Divo Paulo Apostolo, Episςoporum nobilissimo exemplari, ante martyrium corporis in animo saepissime contigit, coactus aliquando exclamare: Foris pugna,intus timores: quis me liberabit de cor

pore mortis hujus λ Quibus, quantisque poenis credimus ejus animam fui me dilaniatam, quando fassus cst, se tot,

tantisque angustiis aristari, ut taederet eum etiam vivere

Si hoc non semel accidit Apostolorum fortissimo , qui anxie cupiebat ditatui, & esse cum Christo i quid caeteris Apostolis non raro contigisse putamus λ Eja, Illustrissimi Praesules , locum Apostolorum tenemus , eo 'rum quoque sortem subire opus est . Hanc ipsi haereditatem nobis reliquerunt, si respuimus, haeredes non erimus. Plane indisnum , Apostolorum ossicium habere nos velle,& recusare martyrium. Ipsorum passiones, pastoralis muneris sunt documenta: boni Pastoris debitum est , pro ovibus animam darer qui non dat, non est bonus Pastor . Non lassicit, velle dare, non satis est hoc animi praeparatione complerer dare opus est , vel per sanguinis effusionem, vel per animae passionem ,quandiu alterutrum abest ; Pastor bonus non est , qui, ut semper bonus existat, semper animam dare tenetur, hoc pacto

39쪽

saltem, ut numquam animam suam sinat ovium intensissima cura oblivisci, qua peramanter urgeatur si- mul, & torqueatur. inam bene Divus Carolus Bor-

romaeus Episcoporuin speculum , Episcopum illum, & Iitcris , & nuncio , & coram, acriter repraehendit; qui se quietissime degere in sua Dioecesi, & nulla perturbatione sollicitari jactabat, indignissimum putans, eum quam maximis curis non angi, cui de animabus Christi sanguine redemptis , custodia sibi concredita , judi-icium plane durissimum imminet. Quid, si una tantum illarum,quid si plures ejus culpa dispereant ξ Certe,pro auri,gemmarumque deposito valde solicitus esset: quidni ergo pro animarum thesauro longe plus anxietur, quum non satis est a furibus custodire, sed,& quam ma-Xime excolere, quin imo,& augere, opus esti Episcopatus , non persum torie, non segniter cst pertractandus , sed tota prorsus ranimi intentione gerendus , Sanctus. Malachias electus in Hiberniae Primatem , dum consecrandus ad Ecclesiam raperetur : Ad mortem me ducitis

ait sed obediose mart3rii: putans , Episcopatum sibi

fore martyrium, nec ullatenus geri posse . eloquentissimo

dictus fuit: citra sanguinem Martyr . Quidam Coloniensis Archiepiscopus, & Sacri Ele-

ctor imperii, cum quadam die venatum iret, magna equitum , famulorum , canumque stipatus caterva , in argutum senem offendit, eumque agricolam, qui , cum genuflexus; sti ae innixus, ab eo benedici expectaret,quasi ino, ndus caput movebat.Interrogavit eum, Praesul, cur sic obstupesceret Ze Cui Rusticus: Miror inquit nostrarum Episcopum animarum tanto appara'.

40쪽

tu, relictis ovibus , feras venari l Erras Fli subjunxit ille non modo Episcopus ego sum, sed etiam ,' Princeps,

magnus Princeps Imperii. Hanc ergo venationem, non

ut Episcopus,sed ut Princeps indixi. time quidem subjunxit Agricola sed υeniam da ,-Rusico , ct curioisio , dubiumque mihi)olvere ne dedigneris. Dic audacter respondit Antistes & ille : Si Arcbiepiscopus ait J Coloniensis in Infernum ex Dei Iudicio trudatur; quonam ibit Princeps Imperii λ Tunc amare subrisit, Praesul, & Princeps , admotisque calcaribus equo, suo abscessit plane docuit, eo iturum Principem,quo iret Episcopus; falla-ce sque hujusmodi praeciliones in Ecclesiae Praelatis minime valere; vel saltem in eis praevalere debitum Praesulatus , cuicumque gradui, seu muneri longe minori . Non oportet martirii poenas , aut fugere, aut profanis occupationibus delinire. Videte, quid umquam fecerint,boni Episcopi, quos imitari stimmopere decet , non alios intueamini, quos forte vanitas, aut levitas dementavit: haud enim movere nos debet, quod ab

aliquibus pcrperam fit, sed quod ab omnibus jure, meritoque faciendum est . Quid praestitit Christus, Episcoporum, Praesulumque omnium Pastor, & Protho typon λ Non deerant in ipso plurium, maximarumque dignitatum jura, & tituli ;.semper tamen Crucem ferendo , martyrium pertulit; & nos quoque illud quotidie perferre docuit, dc jussit. Hoc profecto magnum

solatium est , Dei Filium , & praecepisse, di pertulisse

SEARCH

MENU NAVIGATION