Fontes iuris ecclesiastici antiqui et hodierni

발행: 1862년

분량: 620페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

541쪽

LXXXIII. CONSTITUTIO DE APPELLATIONIBUS A. 1742. 525 g. 33. Item a Decretis compellentibus Notarios, etiam Apostolica, Imperiali, aut Regia auctoritate creatos, et Scribentes in Causis Ecclesiasticis, vel Spiritualibus, ad se subjiciendum examini : Eorumque remotione, Vel suspensione in casu delicti, vel imperitiae; juxta praescriptum Sacri Concilii dicta sess. 22. cap. 10. g. 34. Item ab erectione Seminarii, et taxatione quarumcumque Dignitatum, Pers0natuum, ossiciorum, Praebendarum, Portionum, Abbatiarum, et Prioratuum cujuscumque ordinis, etiam Regularis, Hospitalium, quae dantur in titulum, vel administrationem, et Beneficiorum quorumcumque, etiam Regularium, etiam Jurispatronatus, etiam exemptorum, etiam nullius Dioecesis, vel aliis Ecclesiis, Monasteriis, Hospitalibus, et aliis quibusvis Locis piis, etiam eXemptis, anneXOTUm, ae quorumcUm que aliorum Ecclesiasticorum reddituum , Seu proventuum ad Fabricas Ecclesiarum, Confraternitates, et Monasteria Omnia, non tamen Mendicantium, pertinentium, necnon Decimarum quaCUmque ratione ad Laicos, atque etiam Milites cujuscumque Militiae, aut ordinis, Hierosolymitano excepto, Spectantium, pro HUSdem Seminarii manulentione: Prout etiam ab unione, et applicatione aliquot Beneficiorum simplicium; necnon a Decretis cogentibus eos, qui Scholasterias obtinent, vel quibus lectionis, Vel Doctrinae mUnus est annexum, ad docendum per se ipsos, Vel idoneos Substitutos; et generaliter a Mandatis, et proVisionibus, quae quoquo modo respiciunt Curam, directionem, et administrationem Seminarii, plenamque exequutionem Decreti editi a Sacro Concilio super Collegio Puerorum in singulis Cathedralibus in tituendo, Sess. 13. de Re rin. cap. 18. g. 35. Item a Mandatis , seu Decretis cogentibus OeeOnOm0s, Vicari0s Capitulares, ad reddendam rationem Administrati0nis per e0s gestae Sede Episcopali Vacante, juxta praeScriptum Sacri Concilii sess. 24. de Reform. cap. 16.

g. 36. Item a comminatione excommunicationis a Jure latae, et a Sententia excommunicationis latae ab homine, SuSpensionis, et interdicti, nisi appellatio fuerit interposita ex capite

nullitatis : Et e converso a Sententia absolutionis ab eisdem Censuris Ecclesiasticis. g. 37. Et generaliter ab exequutione aliorum quorumcumque Decretorum dicti Sacri Concilii Tridentini, Episcopis, atque ordinariis locorum demandata ab ipso Concilio, et in Constitutione fel . reo. Pii Papae IV. quae incipit: Benedictus Deus. g. 38. Volumus, praecipimus, et mandamus, quod ab Ar-

542쪽

526 LXXXIII. CONSTITUTIO DE AΡPELLATIONIBUS A. 1742. chiepiscopis, Patriarchis, seu Primatibus, aliisque Judicibus Ecclesiasticis, etiam Nostris et Sedis Apostolicae Nunciis, vel dolatore Legatis, etiam Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinalibus, atque etiam Camerae nostrae generali Auditore, Signaturae Justitiae Praefecto, caeterisque Judicibus Romanae Curiae, eorumque Vicariis, et officialibus, Citationes generales, Vel speciales cum Commissione inserta, Monitoria, et alia hujusmodicum Inhibiti0ne, per quam exequutio Decretorum, Mandatoriam,ot Provisionum hujusmodi retardetur, suspendatur, aut impediatur, minime concedantur, et quatenus nunc, aut imposterum concessa fuerint, nullatenus inhibeant, atque ab Episcopis, aliisque Locorum ordinariis impune sperni possint; quacumque Consuetudine etiam immemorabili, Vel quovis Privilegio, aut stylo concedendi Inhibitiones in Causis praedictis, tametsi temporarias, penitus exclusis. Nos enim Citationes, et Monitoria, aliter quam ut praefertur, concessa, Vel impOSterum concedenda, nulla, atque irrita declaramus, et pro nullis, atque irritis haberi volumia S, et mandamus: Decernentes, quod adversus Decreta, Mandata, et ProVisiones ejusmodi, quas, Vel quae ab Episcopis, aliisque Loc0rum ordinariis fieri, vel capi contigerit in Causis, et ne-g0tiis praedictis, Vel simplex dumtaxat, et extra judicialis Recursus per Viam supplicis libelli, ad Nos, et Successores nostros Romanos Pontifices, Vel respective, et juxta CauSarum naturam, et qualitatem, Appellatio ad quos de Jure , in solo deVolutivo, et sine retardatione, Vel praejudicio legitimae exequutionis, recipi, et admitti possit. g. 39. Quoniam vero in hisce ipsis negotiis, et Causis, in

quibus Inhibitiones Canonicam exequutionem impedientes, aut Suspendentes, concedi non debent, dari possunt casus, qui per ipsum Sacrum Concilium Tridentinum, Vel juxta ejus Mentem, per Apostolicas Constitutiones, et Sacrarum Congregationum declarationes, aut communem Doctorum Sententiam, a praefata generali regula de non concedendis Inhibitionibus, eisque posthabendis, excipiuntur, quique ut plurimum non aliter, quam prudenti Judicis arbitrio secundum particulares Facti circumstantias aestimari possunt: Hinc Nos, ne Sub ejusmodi praetextu, Inhibiti0nes, ut supra prohibitae , vulgo, et sine ullo delectu etiam in Casibus non exceptis concedantur: StatuimVS, et mandamus, quod in dictis Causis, et negotiis superius eXpreSSis, Metrop0litani, Patriarchae, Primates, aliique Judices praedicti, et praesertim Camerae nostrae generalis Auditor, HuSque Locum-

543쪽

LXXXIII. CONSTITUTIO DE APPELLATIONIBUS A. 1742. 527 tenentes, et Signaturae Justitiae Praefectus, ejusque Auditor, ad quos in contingenti casu pro obtinenda Inhibitione recursum haberi contigerit, etiamsi afferatur, casum illum a Sacro Concilio, Vel Apostolicis Constitutionibus, quacumque de Causa exceptum esse : Nihilominus literas Citatorias, vel Monitorias cum Inhibitione hujusmodi non concedant, nisi prius et facti circumstantiis, in supplici libello a Parte recurrente claro ac dilucide exponendis, et cum aliquo documento semiplene saltem Verificandis, eisdem summario apparuerit, casum illum esse de exceptis, et propterea Episcopo, vel ordinario Loci inhibendum esse, ne ad ulteriora procedat; Tunc enim, et non alias, et postquam ipsi Judices, quorum conscientiam hac in parte oneramus, super dicto supplici libello manu

sua rescripserint, quod Inhibitio concedi potest, libellusque cum rescripto ejusmodi in Actis productus fuerit, diligenter ibidem

custodiendus, et asservandus, liceat eorum Notariis, sive Aetuariis literas Citatorias cum dicta Inhibitione expedire, et Parti

recurrenti tradere, ita tamen, ut in earum calce expresse aliciatur Sequens clausula : Nos enim, attentis Iuribus, et suppliοι

libello Nobis praesentatis, atque in Actis exhibitis, sis, ut praefertur, inhibendum esse, speciali Jἰescripto mandavimus: Alias literae ejusmodi sine tali clausula nullam vim inhibendi habeant in casibus praedictis. g. 40. Et nihilominus si Notarii, sine dicto speciali Re- Scripto super Supplici libello, aut sino productione illius in Actis, aut Sine praedicta clausula, Citationes ullas, aut Monitoria cum inhibitione, sub quocumque praetextu, seu colore, eXpedire, ac tradere praesumpserint, etiamsi illae, aut illa a Judice subscripta fuerint, poenam infamiae, et perpetuae inhabilitatis, ad officium Notarii in Causis Ecclesiasticis exercendum, et quoad ill0S Camerae N0Strae generalis Auditoris, aut aliorum Romanae Curiae JUdicum Superius expressorum, etiam quinquaginta ducatorum auri de Camera, pro una medietate Camerae Nostrae Apo Stolicae, et pro alia ipsi Parti recurrenti, ot in causa interesse habenti, sin minus alicui ex Locis Piis, arbitrio Nostro, NostrorUmqu0 Successorum destinando, applicandam, ipso tacto incurrant. g. 41. Ad haec, similitor inhaerentes dispositioni ejusdem Sacri Concilii sess. I. de Resorm. cap. 14., et SeSS. 14. cap. b. necn0n etiam decreto Piao moni. Benedicti XIII. hac in re pr0mulgato inter ejus additiones ad deerota Urbani Papae VIII. in appendice ad Concilium Romanum, volumus, et mandamus, quod Clerici Saeculares, aut Regulares extra Monasterium degentes,

544쪽

528 LXXXIII CONSTITUTIO DE APPELLATIONIBUS A. 1742. quomodolibet exempti, in Civilibus Causis Mercedum, et miserabilium Personarum, etiamsi certum Judicem a Sede Apostolica deputatum in partibus habeant: In aliis Vero, si ipsum Judicem non habuerint, coram Locorum ordinariis, tanquam ab ipsa Sede delegatis, conveniri in prima instantia, et Jure medio ad solvendum debitum cogi possint. g. 42. Quo Vero ad Ρersonas non exemptas, inhaerendo similiter dispositioni ejusdem Sacri Concilii sess. 13. de Reform.

dictis Decretis generalibus Congregationis Episcoporum editis anno MDC. cum novissimis additionibus, seu declarationibus

Piae mem. Benedicti XIII. in Appendico Concilii Romani; Vο-lUIDUS, Statuimus, et mandamus, quod Causae omnes, tam Civiles, quam Criminales, ad Forum Ecclesiasticum pertinentes, eX-ceptis Ρrivilegiatis, quae ex eodem Concilio, Vel alias juxta Canonicas Sanctiones apud Nos, et Sedem Apostolicam tractari p08sunt, aut debent, coram ordinariis Locorum dumtaxat, in prima Instantia cognoscantur, neque a Metropolitanis, Patriarchis, aut Primatibus, aliisque Judicibus Ecclesiasticis, etiam Nostris et Sedis Apostolicae Nuntiis, vel de latere Legatis, aut Camerae Nostrae generali Auditore, et caeteris quibuslibet Curiae nostrae Judicibus ad se avocari, Vel aliis committi p0ssint; nisi per viam legitimae appellationis, et in casibus ut Supra non prohibitis, ad ipsornm Tribunalia deferantur. . 43. Appellationes autem non recipiantur, neque inhibitiones Vigore illarum concedantur, nisi prius constiterit, quod nedum per legitimam Personam, et intra legitima tempora Vere appellatum fuerit; Sed etiam, quod appellatum fuerit a Sententia definitiva, vel habento vim definitivae, aut a graVamine, quod per definitivam Sententiam reparari non possit: Idque per pu'blica Documenta, quae realitor in Actis exhibeantur; Tunc enim et n0n antea, Judici, ad quem appellatum fuerit, in Causa se intromittere, citationes, et inhibitiones concedere liceat; dummodo tamen concedantur cum inscriptione tenoris Sententiae,

aut Decreti definitivi, seu vim definitivae habentis, vel damnum per definitivam irreparabile inserentes; Alias citationes, Proce88u8, et inde sequuta quaecumque, sint ipso Jure nulla, atque impune sperni p088int.'. 44. Quod si appellans asserat, Sententiae, aut Decreti EXemplum authenticum, culpa Judicis a quo, Vel Notarii, siVe Actuarii, habere non posse, tunc saltem copiam simplicem Sen'

545쪽

LXXXIII. CONSTITUTIO DE APPELLATIONIBUS A. 1742. 529tentiae, seu Decreti, in Actis producere teneatur, ejusque tenori, in litoris Inhibitorialibus inserto adjicienda erit, prout adjici volu-mUS, et mandamUS, in earum corpore e X pressa conditio: Quatenus tamen tenor insertus vere, et in substantialibus cum Or g ali concordet, eodemque Originali praesentes literae s hi in tempore posteriores, alioquin nullae, et irritae censeantur: Et si secus factum fuerit, inhibitiones aliter concessae nullatenus

afficiant, et Notarii, sive Actuarii, qui illas expediverint, incidant in poenas SuperiUS expreSSRS.

g. 45. Cum Vero a gravamine, quod per desinitivam reparari nequit, appellatum fuerit, Si quidem res sit de carceratione jam sequuta cum Mandato Verbali, non aliter expediri poterunt Inhibitiones vigore Appellationis, quam constito prius de ipsa carceratione per depositionem saltem duorum Tostium. Interim tamen Appellans in eodem , quo reperitur, carcere permanebit, donec aliter Ser. Ser. judicatum fuerit. Ubi vero agatur de censuris jam prolatis, Vel de comminatione Carcerationis, Torturae, aut Censurarum, observetur omnino dispositio dictorum Decretorum Congregationis Episcoporum sub re c. mem. Clemente VIII., juxta additiones, et declarationes piae me. Benedicti XIII. g. 46. Ulterius in praedictis Causis in prima Instantia pendentibus, vel aliis superius expressis, in quibus non admittitur appellatio in suspensivo, Citationes, quae expediri solent coram Cardinali Signaturae Justitiae Praofecto, Vel effectum comparendi, Vel pro adeundo eamdem Signaturam, tametsi ab ejus Auditore subscriptas, vim inhibendi nullatenus sortiri posse Volumia S, easque ad praedictos alios dumtaxat effectus, comparendi scilicet, vel adeundi Signaturam, expeditas cenSeri, non autem

ad retardandam exsequutionem, Vel Suspendendum pr0ceSSum adulteriora.

g. 47. Denique quoad Causas priVilegiatas, quae, ut praesertur, in prima etiam Instantia apud Nos, et Sedem Apostolicam tractari possunt, nihil ex antiquo mutandum eSSe VolumUS, sed Monitoria in illis coram Camerae nostrae generali Auditore, Vel ejus Lo cum tenenti bus, prout hactenus laudabiliter observatum est, eXpedienda esse, juxta praescriptum Ap 0stolicarum Constitutionum, et praesertim fel . reo. Pauli V. Praedecessoris Nostri in Constitutione, quae incipit: Universi, necnon praedictarum additionum, et declarationum Benedicti XIII., exceptis tamen Monitoriis intimandis ultra Montes, in quibus ad evitanda scandala, et litigantium incommoda , Volumus omnino renOVari,

Walter Fontes iuris ecclesiastici. 34

546쪽

530 LXXXIII. CONSTITUTIO DE APPELLATIONIBUS A. 1742.

et observari stylum, qui olim in eo Tribunali vigebat, idost, quod ad ejusmodi Monitoriorum eXpeditionem non aliter procedatur, quam oblato prius ipsi Auditori, Vel aliter, alteri ex ejus Locumtenentibus, coram quo Monitorium expediendum erit, supplici Libello universam Facti speciem clare, et dilucide continente , et praevio etiam ejusdem Judicis rescripto, quod Monitorium expediri possit, penes Causae Notarium, vel Actuarium, diligenter custodiendo. Et si aliter, quam praefertur, et absque dicto supplici libello, ac speciali Judicis rescripto, dicta Monitoria ultra Montes intimanda expedita fuerint, Notarius, sive Actuarius, et Substitutus, qui illa expediverit, ipso facto incidat

g. 48. Omnia, et singula hactenus a Nobis disposita ad

rectam Judiciorum methodum restituendam, eo impensius ab omnibus exacto custodiri, et Ob SerVari mandamus, quo clarius constat, hac nostra Constitutione non n0Vas ferri, sed antiquas instaurari leges, pr0Vide, Sapienterque inStitutas, et temporum injuria, ac hominum fraude obsoletas, et noVo ΡOntificiae auctoritatis praesidio communiri ordinem procedendi in Causis, jamdiu praescriptum Superioribus , et Inferioribus Tribunalibus a Sacra Tridentina Synodo, Congregationum Decretis, et Praedecess0rum Nostrorum Romanorum Pontificum Constitutionibus, aliisque ordinationibus Apost0licis. Ideoque si ipsi Judices, omni

semoto, ut par est, humanae cupiditatis allectu, prae oculis solum habuerint, quae tam maturo, tamque Saluberrimo sunt constituta et ordinata consilio, facile eorum quilibet agnoscet, quae sui, et quae alieni Ministerii partes esse debeant in admittendis , ac respective rejiciendis Causarum Appellati0nibus , et Inhibitionibus: Atque ita fiet, ut non solum unicuique in Suo Ordino debita Jurisdictionis, et auctoritatis, praerogativa SerVetur; Sed etiam ut, extinctis prorsus, ac radicitus avulSis omnium contentionum, et discordiarum seminibus, mutuo charitatis vinculo Tribunalia socientur, et inter illa recte agendi disciplina Christiano Populo utilis, et neceSSaria restituatur. g. 49. Demum ut, eXemplo Nostro, Omnes praemi SSOrum executioni caute, et pro Viribus incumbant, et ut praesertim

Notariis, Tabellionibus, et eorum Actuariis, et Substitutis omnis

contraVeniendi ansa praecidatur, Volumus, et expreSSe manda-mUS, Pr0cessus, et Acta Causarum in Nostra Romana Curia coram quovis Judice pendentium, ac Inhibitiones, Appellationes, Ionitoria, aliasque Citatoriales, ot Inhibitoriales literas, quas ab

547쪽

LXXXIII. CONSTITUTIO DE APPELLATIONIBUS A. 1742. 531

iisdem Notariis, eorumque Substitutis, scientibus, vel insciis Judicibus, Vel alias quomodolibet in p0sterum expediri contigerit, sedulo cognosci, et examinari per fide dignas Personas a Nobis opportune deputandas, quae Si deprehenderint, easdem Inhibitiones contra hujus Constitutionis formam , et ad subterfugienda ordinariorum, et Episcoporum judicia, quae Sito graVa- minis colore, fuisse perperam conce88as, et expeditas, in eosdem Notarios, et Substitutos Canonicis poenis, aliisque a Nobis su

g. 50. Decernentes has praesentes literas Semper firmas, validas, et efficaces existere, et fore, Suosque plenarios, et integros effectus sortiri, et obtinere, ac ab illis, ad quos spectat, et pro tempore quandocumque Spectabit, inViolabiliter, et inconcusse observari; Sicque, et n0n aliter in praemisSis per quoscumque Judices ordinarios, et Delegatos, etiam Causarum Palatii Apostolici Auditores, et Sanctae Romanae Ecclesiae praefatae Cardinales, etiam de latere Legatos, et ejusdem Sedis Nuncios, aliosve quoslibet quacumque praeminentia, et potestate fungentes , et functuros , Sublata eis, et eorum cuilibet quavis aliter judicandi, et interpretandi facultate, et auctoritate, judicari, et definiri debere, ac irritum, et inane, Si secus super his

a quoquam qua Vis auctoritate scienter, vel ignoranter contigerit attentari.

g. 51. Non obstantibus praemiSSis, ac quatenuS OpuS Sit, nostra, et Cancellariae Apostolicae regula de jure quaesito non tollendo, aliisque Constitutionibus, et ordinationibus Apostolicis, necnon quibusVis, etiam juramento, confirmatione Apostolica, vel quavis firmitate alia roboratis, statutis, et consuetudinibus, ac usibus, et stylis, etiam immemorabilibus, priVilegiis quoque, indultis, et literis A postolicis, praefatis, aliisque quibuslibet Judicibus, Curiis, Tribunalibus, et Personi S, etiam quantumvis sublimibus, et specialissima mentione dignis, Sub quibuscumque tenoribus, et formis, ac cum quibusvis etiam derogatoriarum derogatoriis, aliisque efficacioribus, efficacissimis, et insolitis clausulis, irritantibusque decretis, etiam motu, scientia, et potestatis plenitudine paribus, ac consistorialiter, et alias quomodolibet in contrarium praemissorum conceSSis, editis, factis, ac pluries iteratis, et quantiscumque Vicibus approbatis, confirmatis, et innovatis: Quibus omnibus, et singulis, etiam si pro illorum sufficienti derogatione de illis, eorumque totis tenoribus specialis, Specifica, expressa, et individua , ae de Verbo ad Vor-

548쪽

532 LXXXIV. ERZBI SCHOEL. COLX. VERORI NUN G VΟΝ 1848. bum, non autem per clausulas generaleS idem importantes, mentio, seu quaeVis alia expressio habenda, aut aliqua alia exquisita forma ad hoc serVanda foret, tenores hujusmodi, ac si do verbo ad Verbum, nihil penitus omisso, et forma in illis tradita observata eXprimerentur, et inSererentur, praesentibus pro plene, et sufficienter expressis, et insertis habentes, illis alias in suo

robore permanSuris, ad praemisSorum effectum hac vice dumtaxat specialiter, et expreSSe derogamVS, ae derogatum eSSe VO lumus, caeterisque contrariis quibuScumque. g. 52. Ut autem eaedem prae8entes literae ad Omnium notitiam facilius deveniant, Volumus illas, Seu earum eXempla ad

valvas Ecclesiae Lateranensis, et Basilicae Principis Apostolorum, necnon Cancellariae Apostolicae, Curiaeque Generalis in Monto Citatorio, ac in Acie Campi Florae de Urbe, ut moris est, affigi, et publicari, sicque publicatas, et affixas omnes, et

singulos, quos illae concernunt, perinde arctare, ae afficere, aesi unicuique eorum nominatim, et personaliter intimatae fuissent: ipsarum autem literarum transumptis, seu exemplis etiam

impressis, manu tamen alicujus Notarii publici subscriptis, et sigillo personae in Ecclesiastica dignitate constitutae munitis, eamdem prorsus fidem tam in judicio, quam extra illud ubique

locorum haberi, quae haberetur ipsis praesentibus, si forent exhibitae, vel O StenSae. g. 53. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam Nostri decreti, c0nstitutionis, declarationis, annullationis, admOnitionis, et voluntatis infringere, vel ei ausu temerario contraire ;Si quis autem hoc attentare praesumpserit, indignationem omnipotentis Dei, ac Beatorum Petri, et Pauli Apostolorum ejus

Se noVerit incursurum. Datum Romae a iud Sanctam Mariam Majorem anno Incarnationis Dominicae millesimo septingente-

'j Recepi hoc edictum tanquam specimen, qua ratione gravis haec quaestio in praesenti rerum statu tractanda sit.

SEARCH

MENU NAVIGATION