Ius publicum vniuersale et pragmaticum methodo systematica noua ratione elaboratum ... accedit Meditatio ad augustissimi imperatoris Romanorum Caroli 6. sanctionem pragmaticam anno superiori edita ... Auctore Godofredo Ernesto Fritschio ..

발행: 1734년

분량: 710페이지

출처: archive.org

분류:

91쪽

g. ID Quo ordine Iuris publici principiis propriis

communia et peregrina sunt prae

tractandum. . m. '

munienda g. I3. et I .). itaque recte atque ordine in iure 'ublico imis perii cognoscendo versari cupii. isti in hoc studio instituendo hae opera sumenda es, H rus publicum uniuersale eι historians iuris publici Germanici stra fulciar g. 8. Io. I3. I . et sane demum in iuris publici Germanici exercitationem ita se studiose dedat, ut leges fundamentales imperii eι publicas perlegasc g. 9.) et opitulantibus principiis iuris publici uniuersalis , historiaque iuris publici Germanici, quibus fundamentis quaeliis bet lex singularis nitatur, perquirat, Omniquo scientia enitatur, ut postquam enodauit diluindicauitque legum sententias, ex iis tales iuris publici veritates, quae legibus imperii expresso

conscriptae non sunt, argumentetur. - g. I 6.

I. P. etynia Cernere datur in iure publico uersale et uniuersali quam particulari

Aientia. cipiorum autem natura ita est comparata, ut in illis omnium, quae de re quadam cognoscuntur, ratio con

tineatur cf. eod. . Quare concessis principiis

92쪽

cipiis indubiis, conceduntur veritates aliae inis dubiae, quae in principiis rationem suam habent. Huius generis veritates Philosophia nomine conclusionum adpellat: unde, cum

in omni iure publico sint principia indubita ta g. eod.) ; indubitatae quoque iuris publici sint conclusiones necesse est. Ac quoniam conclusiones in principiis rationem suam agnoscunt vi def) , illaeque veritates in nexu esse dicuntur, quando alterius ratio in autera latet : res loquitur ipsa, dare in iure publico omni principiorum nexum cum conis clusionibus. Qualis nexus cum sub nomine scientiae siue, quod idem, systematis veniat: ad cognoscendum in aperto est, quod ius publicum et uniuersale et particulare atque ex consequenti etiam Germanicum scientia seu systema habendum.. g. 17. Scientia omnis aut systemati- ouomodoce aut habitualiter accipitur. Sci . . nitro h

entia pro systemate sumta est disci- 2 2. Nplina,in qua principia et conclusio- quenda enes inter se nexa sunt. Quod si vero alteram significationem capio: tum scientia. habitum signat deducendi ex principiis indubiis argumentando conclusiones. Ex quo B mantin

93쪽

manifestum est iuris publici Germanici scientiam signare vel disciplinam vel habitum posse,continentem principiorum et conclusionum cohaerentiam. Diximus vero iuris publici Germanici principia existere et propria et peregrina et communia g. 8. et Io inter se coniungenda g. IS.). Quare qui non duiscit ius publicum, tanquam ex fontibus, ex legibus imperii fundamentalibus ac publicis f. 9.) A iure publico uniuersiali g. 8. atque ex iuris publici Germanici historia g. Io. , illius cognitio nullo scientiae fundo concepta, sed fusa et vaga et arbitraria.

sumi in a pro imo explicauimus,siecerni non Iciis. solet. Si vero, quae sunt secerisnenda, distinguere velis, iuris publici prudentia ad similitudinem iurisprudentiae in genere finienda est, quod ex habitu leges publicas applicandi cognoscatur. Quam saepissime autem sub iuris publici prudentia disciplinam ipsam, quae de iure publico agitet scientia est i6. , intelligi inuenies. s. I9.

94쪽

g. I9. 'Solida ac certa cognitio in eo In quo δεα . inest , qui rerum intelligentias da et certa mente ita conceperit, ut cohaeren. μ ερ licitiam principiorum cum conclutio' eos spatinibus argumentando distincte perspiciat. Qui itaque soliditatem ac certitudinem in iure publico tam uniuersali quam quouis singulari consequi intendit, illi in hoc enitendum, ut demonis strationes iuris publici tam uniuersalis quam particularis penitus inspiciat, quippe quae ex ratiociniis constant, in quibus ex principiis conclusiones eliciuntur, eorumque cohaerentia cerni potest. I. 2O. In iure publico uniuersiali atque optima mae singulari imperii principiorum nexum cum conclusionibus repe sui, srire licet g. 16. et I7.). Ac quΟ- et Germanianiam nexus constat ex ordine ve cum esritatum aptarum inter se et cohat s-- rentium e nec quenquam inuenias, qui negabit fieri posse, ut eius generis ordo, in qu principia nexa sunt et conclusiones, in quovis

iure publico adhiberi queat. Eius generis

. - B a ordo,

95쪽

a, o s. a ordo, quo nexus principiorum et conclusionum obseruatur, audit Methodus systematiis ca, ut et scientifica. Ergo ius publicum vniuersale atque etiam Germanicum methodo systematica pertractari potest. Qua quoquC. Methodo, velut optima in his nostris paucis fundamentis ponendis usi sumus: propterea quod existimavimus necesse esse, ut adhibea-

tur, si solida ac certa tractatio iuris publici illis landari debeat, siquidem certitudo et soliditas nullo alio ordine obtinenda est g. I9. .

96쪽

PERTRACTATIO

IURIS PUBLICI UNIVERSALIS

. METHODO SYSTEMATICA

NOVA RATIONE ELABORATI

EX UNO PRINCIPIO IN DUBIO DEDUCTI

IVri publico Vniuersali principia Principium

inesse, eaque indubia, Luique cognitio in g. quinto datur. κα. Principia vero cum sint ita comis dictum. parata, ut illis ratio aliarum veritatum inclusa contineatur, g. eodem): existit quasio subdissicilis ad iudicandum, utrum eius generis principium iuris publici uniuersalis, ex quo, tanquam ex fonte, omnes ιheses iuris publici uniuersalis derivari queant, exi-sat, an minus 2 quod quidem principium κατ' ἐξοχην nomen principii iuris publici uniuersialis subit. Ac quoniam haec quaestio est veri et falsi quasi disceptatrix ct iudex: eam persoluere operae pretium erit.

97쪽

g. 22.

2'μ s a Nexus, quo inter se imperamiar 'umis sis xς ' parentibus cohaerent itatis iis iis, Rζpublica quacunque, pertinet aa conseruandi ius publicum uniuersale g. 4. . Gais, ' De us quoniam inuoluit iurium imperantium et obligationum parentium relationem c g. I.) : conse quens est, ut, qui ius publicum uniuersale pro eo, ac debet, pertractare velit, illi iura et officia imperantium ac parentium perscrutanda Veniant. Quare etiam principium iuris publici uniuersalis expletum esse omnibus suis

numeris, tunc demum pro certo confirmare licet, quando habet eam formam, ut exind se aura et Officia omnino omnia, quae ad impe-Tantes et parentes omnium Rerumpublicarum pertinent, colligere queas. Ex iure vero Rempublicam conseruandi iura et obligationes imperantium ae parentium concipi possunt quemadmodum cuiuis hoc cognoscere datur, nos in hac nostra meditatione omnia maxima minima iura et officia im- Perantium ac parentium ex hoc principi deduxisse, atque praeterea etiam demonstrause, hocce ius Rempublicam conseruandi imo

Peranti concedendum esse g. 280. Ea quoncmo inficias ire poterit, ius Rempublicam

98쪽

conseruandi esse principium iuris publici unia uersalis ex consequenti, cum ius publicum uniuersale detur g. 3. , dari etiam iuris publici uniuersalis principium. Si quis est, qui in dubium vocare hocce principium velit, illius partes sunt, ut sat planum tradat, spectare quaedam iura ad imperantes et incumbe re ossicia parentibus, quae non ex eo princi pio essici atque cogi queant. Quamdiu quispiam hoc probare non potest, tamdiu sussicientem habeo rationem, cur me de sententia delici non sinam, qua assero, non solum dari principium iuris publici uniuersalis, sed etiam illud ipsum principium, ius nimirum conseruandi Rempublicam, verum, euidens, et adaequatum iuris publici uniuersalis prin

g. 23. Quoniam disciplina tota iuris ci id IN publici uniuersialis uno in arquia ros /m

mento nexus Imperantium et pa perain Carentium versatur g. 4. l: ante put ReipubLomnia notiones imperantium et Monarcha siparentium animis imprimendat sunt, e quibus non principium δε- ώλise V lum g. 28.) inuenimus, sed latio. MDUATIM res quasdam vias reperimus ad 'iura imperantium Ossiciaque .

99쪽

s. 23.

-- - - - --

Regnum li- rentium deducenda. Imperantis raratatum et vocabulo a nobis nuncupantur ii,

absolutum. . . . ri

re cet. qui iure proprio poteIIatem ciuiis

lem possident. Si una persiona physica eandem sine modo et fine exercet, uverain audit : sin terminis circumscriptum aut definitum ius imperantis, ita, ut parentes exercitii potestatis ciuilis participes fiant, aut potestas principis circa iura maiestatica non omni ex parte sit libera, Caput Reipubliea vocari solet. . Utrisque nomen Monarcha conuenit, huiusque regnum limia ratum esse, illius absolutum aut tiberum dicititur. Si plures imperio regunt Rempublicam, illi coimperantes optimatesque audiunt et ex quibus si uni quaedam praecipua prae ceteris iura competunt, reliqua omnibus sunt communia , illud constituere principatum HIPPOLITvs A LAPIDE censet, ideoque talis nomen principis per excellentiam mutuatur. Sin tandem omnes Rempublicam regunt, illi nomine populi, genιis, Bberaque Reipublica si=icte sic dissiti veniunt. Hac in Republica non est necesse, ut singuli et uniuersi exerceant actu summam potestatem : sufficit, si modo ab eorum arbitrio proficiscatur, utrum ipsi hoc in se susscipere velint negotium, an aliis, qui collegium essiciant, mandare admi-

100쪽

- o 8M- 2snistrationem Reipublicae, prout AvTOR du-Gouuernement ciuil. pag. m. obsieruat. Quod si penes neminem in coetu hominum est imperium : tunc multitudo magis, quam populus talis coetus nominandus. Quam quidem distinctionem ΗοBBEslus de crue cap. N.. g. δ. bene excogitauit. Si vocabulum populi separatur ab imperante : tunc signare coe

tum parentium , facile est ad colligendum Vt et notat ΗΟVTOTN ad 9. 2S. n. 6. quae quoque significatio G Tio frequens est. Ac quandoquidem sub imperantium vocabula omnes, penes quos potestas ciuilis, veniunt, et optimates ac populi liberi aeque, ac Monarchae, iure proprio habent potestatem ciuilem, vi definitionis nomina io imperansis non ad Monarcham solum, verum etiam ad optimates liberumque populum accommodari potest, ob eamque causam in omni hac pertractatione, ut eam in pauca conseram, Utplurimum vocabulo imperantis utar. Imperantibus Opponuntur Tyranni, qui nominandi ii sunt, qui aut titulo usurpationis, i e. nullo iure aut modo illegitimo, exercent potestatem ciuilem ; inde illi titulo, hi exercitio tales dicuntur. Eo iure potestatem ciuilem tenent, qui eam inuitis iis, quorum est verum ius

imperandi, tenent , inde vero usurpatio, in-

SEARCH

MENU NAVIGATION