Ius publicum vniuersale et pragmaticum methodo systematica noua ratione elaboratum ... accedit Meditatio ad augustissimi imperatoris Romanorum Caroli 6. sanctionem pragmaticam anno superiori edita ... Auctore Godofredo Ernesto Fritschio ..

발행: 1734년

분량: 710페이지

출처: archive.org

분류:

121쪽

contationi respondere et tam magnae quaestionis pondus excipere, quae sunt siecernen da, distinguendo audemus. Distinguenda sunt negotia, quae persona publica ex ea par te, quatenus est perisna publica, tractat, et alius nemo suscipere potest, ut ius dicere, leges ferre, etc. et separanda ea, quae peris publica non Ut publica agit, quaeque priuatus etiam perficere potest, V. g. emere, vendere, et cet. In illis homines considerantur, ut persenae publicae, quae nullo, nisi iure publico, utuntur : in his, ut priuatae quoque pertanae. In his conficiendis ergo per nae publicae et iam persenam priuatam agunt, atque ita iure priuato quoque uti debent: propterea quod ex statu priuato, in quo persenae priuatae inueniuntur, ius priuatum consequitur. Hoc tamen interest inter imperantes eorum quo

ministros, ut ille duntaxat iure priuato uni 'versali, ministri autem praeterea particulari, ob id, quod in numero parentium ponendi, teneantur. Lex positiva Reipublicat eam ob causam non alligat imperantes, quia potest tales leges tollere g. SO. , atque ex consisquenti etiam obligationem ex tali lege pro

ficiscentem : quid i quod ne ab initio qui dem imperans ad huius generis leges sit obligatus, quippe quae feruntur, ut parentes, non in

122쪽

dent vi des leg. positi u. . Quod si itaque

aliquis imperans lege aliqua Reipublicae de re su a iudicari sinit, hoc facit magis ex aequo

et bono, quam necessitate coactus.

g. 36.

Parentes, qua parentes, nulla Parentes iura adeoque nec perfecta habent, πρη babent sed duntaxat imperanti obnoxii et deuincti sunt g. 33.): Ob eam- rem,qui Hisque causam a starentibus quenia imperfecte quam alium, multo minias impe- 'Mimn em, cogι fas esse non arsiιra. 2

ha haec sunt: Subdisis cogere eum, cui sunt subdur, non licet, sed aqualibus in aquales id ius es a natura, superioribus in subditos etiam ex lege, scilicet ex lege fundamentali, seu quod idem, ex pacto, quo imperium et adeo ius cogendi transfertur g. 3 . et 32. . Atque ita, ut eodem loco GROTIus, coactis, ait, sequi non poterit actus subdisorum, ob saιum eorum, nempe ob satum riuitatis, in quo vi--οι G. 3S.9. Quod quidem est: discrimen inter statum libertatis ac ciuitatis. In illo ius cogendi alterum ad eam, quam mihi debet, adimplendam obligationem, locum habesi

123쪽

4s 'r co) - g. 36het, in hoc minus: inde semper auxilio imperantis opus est, quando alter adigi ad id, quo nobis obstrictus, debet. Numquid igitur est causae, cur non ius cogendi imperanistem, dum parentes ei vim adhibere cogitant,

illis praecise negemus Inde negandum quo que fuit principibus Galliae ius, quo ausi sunt militari manu cogere regem, si sese ad ip

rum voluntatem accommodare nollet: vi refert COMINEvs Memor. I br. si cast. r. p. m. Io. Proinde quando parentes imperantem

ad aliquid ipsis promittendum in necessitatem, e. g. per rebellionem, adducunt: ad

illa promissa facienda subigi imperans nequit,

ob minus persectam, qua tenetur, obligationem, quam parentes, quia in imperantem nullum ius persectum habent, extorqueruiure nequeunt. Neque mihi obiiciat aliquis, quod pacto perfecta obligatio constituais tur argum. g. 32. . Quod in tantum conis . cedo, in quantum ius cogendi ad utrosque paciscentes quadrat, quales perisnae sunt, quae inter se ut aequales considerari queunt, ut gentes inter se, hominesque priuati inter in inuicem: quando autem pactum ita est comis paratum, ut ius cogendi una pars contraheris ob qualitatem personae, quam gerit, non habeat ; tunc pactum non producit ab utraque, parte '

124쪽

parte persectam obligationem 3I. . Iam vero pactum, quo sese nonnulli submittunt imperanti, ita sese habet, ut illi subiecti imis

perio fiant, id est parentes f. 3 . . Quibus

cum ea conditio sit statuta, ut iure cogendi careant, prout iamiam initio huius gi probauimus: pactionem, quam impera as cum tabi subiectis facit, velim existimes respectu imo taperantis non habere vim perfectae obligationis. Vnum atque idem sentit PVFFENDOR FIus in Iur. μι. et Gent. Libr. 7. cast. a. g. Io.

In pactis, inquit, ubi unus alteri subuciιur, penes hune est definire. quid ab illa debeas pra- sari, simulque facultas in eundem costata, nolen em ad ista compestendi, qualis facul-ras haud quiequam reciproce is i in hune comis petit. - de Imperans miolati pacti nequis argui, seu quod idem, violatae persectae obligationis argum. g. 32.). Neque vero solum parentes deficit ius cogendi imperanistem , sed ne resistere illi quidem iuste atque legitime queunt: propterea quod obtempe. ratio potestati ciuili, in quam parentes obligati sunt, g. 27. et resistentia sibi repugnant. Quam quidem resistentiam denega. mus subiectis tum demum, quando imperans suidquam, ut imperans, gerit, idque iure quo

dam suo: quod si quicquam, quod nullus

D eius.

125쪽

so μεο 6 H3- g. 37. eiusmodi imperans suscipere potest, conatur fhunc conatum non obediendo resutare licet

g. 26. . Ex hoc principio illae quaestiones,

ώ. a S. . . N. ponit de iure resistendi, decidi possunt. Secundum quam sententia am priuilegium Hungarorum ab ANDREAanno I222. acceptum, cuius clausula dat resiis Bendi facultatem, recte, ut tollatur, postulari potuit. Verba clausulae sunt: suod si v o nos, vel aliquis siuccelsorum nostrorum, ali quo unquam ιempore huic dispositioni nostra contraire voluerit e liberam habeanι scit. satus) re enai et comtradicendi nobis, et nota fris succepsoribus in perpetuum facultarem. Atque etiam iam anno I687. in comitiis Presishurgensibus consensu statuum sublata est. Quam late igitur pateat obedientia passiua et non resistentia vocabula apud Anglos co

g. 37.

Populi, item Respublica libera secundum misera sum loquendi sub nomiue populo- '' b, 2 rum ei gentium venire saepius Q. flam timem lent. Iam Respublicae personae ratis sunt, morales habenxur f. 3Ι.), in quia hus residet potestas ciuilis g.23. adeoque aequale ius, quod eas reddit aequales, atque

t νω

126쪽

O -s1 atque ex consequenti in statum libertatis via. dicat g. 3s , Proinde quoque Ropuli meeνδε equales, et alter altero dignior non est, atque etiam in flatu libertatis vivunt. Ex quo uniuersa quaestio de praecedentia populorum et rerumpublicarum dissolui potest. Ac quoniam imperans et populus pro una persiona habentur f. s. : etiam imperantes inter se aequales fiunt, et pares arque in statu ibertatis agunt. Sunt quoque legati, qui

cum charauere repraesentativo, uti vocant, ad exteros mittuntur, hoc est dicere, qui perosonam imperantis reserunt, atque ita cum e pro una persona censentur. Quapropter, et

Iegati inter se, nisi arbitrio gentium aliud inistroductum, stares habendi, atque in satu li-δenatis vivunt omnibus locis, quibus ut leo sati recipiuntur. . Quandoquidem Respublicae, Iura nat Populi, imperantes, legati statum G inter se ra

conficitur, quod, qua rura in statu iunium Abertatis obtinent, iis respublica, populi, imperantes, legati utantur teneanturisque. Atque etiam si consideramus, quod status libertatis et naturalis unus et idem statua

127쪽

leat g. eod.): intelligemus inter populos.

perantes et legatos sus natura externum Pro

firmato flare oportere ; quippe quod ex statu libertatis seu naturali conssequitur. QVae cum fundamento veritatis nixa sint: hanc concludo conclusionem : qua secundum ius natura singuli homines facere queunt, ea qu que principes et gentes agere ivse posse, et qua videmus sancita legibus natura, iis perfecte deuinctos popalos et imperantes et legatos esse. Quo principio magnae et in Utramque partem ancipites iuris Gentium et publici uniuersalis quaestiones dissolui facili negotio queunt. Inde pactiones facere principes et gentes inter se iuste queunte Singuli enim homines voluntatem et consensum declara- . te, et ob id pacta constituere, possunt g. 32. . Sed ius Gentium nihil iam ad nos, nostrae sunt partes, quantum ad publicum uniuersiale, quae primario loco sunt, breuiter perstrinia gere. In his liceat mihi unam ratiocinatioἀnem subiungere. Secundum ea, quae in iure naturae sancita sunt, omnes vias persequi fas est, quibus putamus ad id, ii quod alter nobis persecte obligatus est, peruenire nos. posse. Ex hoc iundamento si quis in aes alterinum incidit, admonitus aeris alieni, dissoluere debet. Quando recusat, ad magnitudinem

128쪽

nem periculi creditori licet sibi hoc remedium comparare, ut debitorem cogat. Quock quidem fieri inter alia potest, comprehen .dendo debitorem aut res eius in custodiam tradendo. Ex quo ea, quae est inter scriptores de legatis controuersia, explicari potest, nempe enim quando legatus extra Rempublicam imperantis sui aes alienum contraxir, quo se liberare aut leuare non vult aut non . potest, illique ad suum principem reuerten dum est : existit quaestio, num creditores le .gatos adigere queant ad soluendum vel pex pignoris casionem aut per alia remedia coactiva, auxiliante imperante, in cuius Republica legatus degit, aes que alienum contraxit.

Cui quidem interrogationi ex his principiis

respondendum, quod omnino creditoribus media coactiva adhibere liceat: propterea quod tale ius in statu libertatis, in quo , usi demonstrauimus, legati vivunt, obtinet. Et ita iure ob aes alienum contractum arrestum in uxorem Legati Regis His antarum, ad Sabaudiat Ducem missi, Turini decretum fuit et res quaedam mobiles pignoris loco captae, quod factum refert AvCTOR des Memoires rouchant les Ambassadeurs circa sin. stag. συ. Neque vero solum legati hominibus priuatis ex iure naturae obligantur, sed etiam impe-

D 3 rantes

129쪽

rantes ipsi, propterea quod imperantes legatique eiusdem naturae, cui adeo idem ius conuenit. Eam vero ob causiam, quia prinati homines nullo iure cogendi gaudent g. 36.J: imperans parentibus ex iure natum imperfecte tantum obligatus est 3 legati vero perfecte, quia imperans nomine sibi subrectorum, quos repraesentat, eum cogere PO est ad obligationem adimplendam ; siquiadem imperans et legatus alienus inter se in natu libertatis vitam degunt, in quo talis cois' actio adhiberi potest. Huius generis illustres Causae, ex accurata status libertatis et ciuitatis distinctione, possunt innumerae enodari.

Publicς,st ' Hicum ordinant seu nexum im-

perantium et parentium attingunt, a statu, quem spectant, publico, pu-ιlicarum legum nomen mutuantur: uti et Ieges striuatae ad statum priuatorum dirigurio tur. Ex legum publicarum complexione gi-- gnitur ius publicum, secundum quod cum Imperans iura gubernandi Rempublicam sibi attribuere possit, et parentes ad obligationes adstringantur g. 33. : concipere animo poclumus, starentes ad leges publicas seruauis das vigatos esse, et imperantem ex iis iu-

130쪽

Legum publicarum definitio g. Legespublia antecedente allata, hoc nobis psia num facit, eas in statu ciuitatis ruitatis lo- publico versari, ob eamque cau- cum habent. iam extra ciuitatis statum locum habere non posse, et ex consequenti in flatu tibertatis nubias leges publicas dari: sed omnes, in oppositione ad leges publicas, esse in statu libertatis priuatas, omneque rus natura hocknsu esse priuatum habendum.

ia g. ΑΙ. Q a gentes in statu libertatis, Imperantes in quo nullae, nisi naturales, eaeque m flpriuatae, exiliunt leges g. 3s, et ei G. , , Versantur 37. : naturali iure seu priuato uniuersali gentes quoque in ter se uti oportet cl. n. . Quocirca ad cognoscendum haec illustria et in aperto sunt: sus gentium a rure natura non esse asserens, sed ad gentes solum applicari, nec non ad im- perantςs, legatosque ob ius repraesentationis g. 37.) atque propter personae unitatem g. 3I. b. Quanquam si qua disrentia est quaerenda, certe ea est, quod ius naturae stricte sic

SEARCH

MENU NAVIGATION