Hieronymi Cardani ... De methodo medendi, sectiones quatuor. Quarum catalogum sequens pagina exhibebit

발행: 1565년

분량: 423페이지

출처: archive.org

분류: 생리 & 의학

251쪽

Nedicamentum nostrum ad praeseruandum recipit cuperosam semen basi amine, asphaltu

Iudaicum,& xiloaloen,aut cinamomum. curatio x x.de caritate.

E D & caecitatem in non paucis sanaui, nondum tamen confirmatam, ac praecipue in illustri antistite Boni o meo: quem cum non tam morbus, quam medici excaecassient, cuIates oculum, qui nullo morbo laborabat, purgantes' ue iam debilitatum, eodem processerunt, ut non solum non sanauerint, sed in deterius deduxerint hominem. Erant autem eius temporis primari j omnes:sed in medendo parum,ut etiam reliqui, prospicientes. Forsan id mirum videri potest:at no est. Nam dissicillimum est in regno humano plurimum habere authqritatis. & in naturae regno mul- tum posse. Et rursus impossibile prorsus , inhumano atque diuino. Non eadem placent Deo,quae hominibus,nec quae hominibus aduersantur, deo rursus grata sunt. In eodem enim genere sunt & quae placent, & quibus homines offendimus.Conspirationes, doli,iniuriae,authoribus ac sociis maloru placent, Deo displicent: his qui vexantur, & patiuntur.Deliciae autem,inertia,luxus,nobis placent, Deo displicent,& si non offendantur homines.Ve- Ium modum, quo sanauerim, seu potius tuu rim,nunc dicam. Iussi ut abstineret a medica

menus

252쪽

ADMIRANDIS. 233 mentis omnibus purgantibus,ut uteretur foeniculo & euphragia, conspicilia etiam perpetuo gereret. A quibus dum ferret, ita leuabatur, ut sine impedimeto interim cerneret: sed, &in posterum absq; illis melius videbat. Hic postmodum fungis malis deuoraris,cum ego

non adessem periit. Leonem Ogionum,cum diu conflictatus esset oculorum morbo, me- dicamento ad parotidas ex cantharidibus apis

posito, statim multa aqua defluente liberaus mus. Indicium curae fuit,aliis praesidiis non potuisse sanari. A caecitate etiam, ligni Indi decocto, eruditionis non vulgaris amicum vindicauimus, Io. Antonium Comitem, clim

liquot mensibus parum aut nihil videret. curatio xxi. de febre gultuosa , .

de continua.

CED & eundem Ogionum anno praeteri- to ex febre singultuosa, quam alias tantum semel videram, sanaui, dum iam excederet annum octuagesimum . Exhibui absinthium,& oleum amygdalinum,& oxymel assidue . Extra vero absinthi j succum,cum oleo amygdalino dulci. Existimavi, ut par erat, membra esse sicca: manum, quae in illis continebatur, lentam. Alius item seruatus est, quem vidisse dixi: sed ille iuuenis erat: ut mod maximum esse antea putaueram,non es et formidandum . Verum multum interes ,

253쪽

α3 DE CVRATIONI Bus quod singultus cum febre vel antea adueniat,

vel post. Agnetem quoque Claudij Galli squi

solus ex ea gente in nostra ciuitate mercator superest in iam nouem mensibus continua febre laboratem, postquam extremam sumpsisset unctionem,sanaui: quanqua saepe vir suus, Vale mihi diceret,non posse id fieri ratim. Habitabat tum in via,quae a templo magno ducit ad Bouleuterium vetus, & nunc quoque tabernam mercium ibi habet. Simili miraculo sanaui Iuliam Rotoram, uxorem Io. Baptistae mercatoris insignis, laborantem febre contianua cum tumore & dolore in hypochondrio dextro: tussi quoque & spirandi difficultate a.deb magnis & assiduis & confirmatis, ut vix uno aut duobus diebus superesse piae existimaretur. Ergo dii ta exquisita robustior fusta,& rursus misso sanguine,& ubi remisit febris, decocto propinato ex ligno Indico, conualuit,

dc nunc etiam vivit: quam tamen repetetibus

febribus,vix post triennium incolumen praestiti.

Curatis xx I tide Vertigine.

CLEMENTEM pocillatore illustris Prinaci pis Bentivolae iam non audentem progredi ob vertiginem saeuam, qua incertis horis , sed assidue corripiebatur, aquae decoctae cum ligno Indico, & corticis eiusdem dimidio,tum agarico,stoechade, salui3:betonica,se.

254쪽

seli,semine leuistico,rosmarinoq; sinavi. Nec in posteru elusinodi symptomate correptus est .Reddidit hic mihi gratias ingentes. Dolo rem capitis quoque annorum viginti septem. in Francisco de Puteis, sacerdote D. NaZarij, mitigaui: cu alij no potuissent. Plurimum valuit,a pinguibus omnibus, & validis ab Hippocrate nutrimentis vocatis,abstinuisse.

tabant, quorum natu maior annos na

tus ni fallor octo, post delyrium, sensum &vocem amisiti aderatque febris & urina aquo- fa,& vires imbecilles. Minor natu eo tendebat, sed nondu tanta morbi magnitudine correptus erat mam natu maior iam decem dies in amentia degerat.Intellexi abscessum esse in capite ex genere catalepsis, cum detinentur sensus atque motus , proximo affectu sideratorum.Verum utruque sanaui: facile quidem, Vt par erat, natu minorem, difficulter autem maiorem.Summa curationis, quandoquidem aliter parum proficere poteram,in cucurbitularum sine sanguinis detractione assiduo usii fuit,& ciborum abstinentia ac somno .cum a

iij pessimo argumento & nutrirent abundE,& vigilias imperarent, Galenum S Avicenis nam de grauis soporis cura perperam interpretantes.

255쪽

In V ART AN A etiam non paucos, sed inter alios filium Bartholo meiCressi Pistotiensis ciuis,cum iam septem mensibus, ea. que duplici detineretur id credibili celeritate:

Hi ctiam uxorem eius, matremque, quartana laborantes,ex diarrhoea totidem mesium:ambo enim in lecto iacebant. Cura fuit, vomitia bus,abstinentia cibi in diebus accessionis, purgatione cum pharmaco Amechio, initiam ne dorsi hora frigoris ex oleo de scorpi onibus,& pinguedine anseris,& getianae succo. Alios vero curaui succo radicum verbasci, in potu

curatio x x v.de uteri antiquis doloribus. Ex uteri antiquis doloribus curaui uxorem

pharmacopolae trium regum: quae postmodum erga me tanti benefici j memor,semper grata fuit. Vivit adhuc, cum iam a cur tione anni circiter viginti quinque praeterierint. Summa curae fuit, purgato corpore cum his catapotiis. Recipe corticum cassiae nigrae, cassiae odoratae, cinamomi,corticum citri,betonicae, radicum pytyusae, Zedoariae, galangae,& try ferae magnae appellatae. Inungebam locum assiduh ex oleo de lino,liliaceoque:atque ita conualuit.

256쪽

ADMIRANDIs

curatio xxv I . de inexpugnabili H-tire praecordiorum. io LOREM diuturnum inexpugnabiabilem circa praecordium dextrum , cum vomitu biliosorum & crudorum, a Cauenago de Candiano tum celebribus medicis frustra tentatum, in Octauiano Mariano patricio viro, redeuntemque per circuitus, ego solus tandem curaui: sed maxime prandij consuetudine sublata: inde misso sanguine, purgato corpore, decoctoque ligni sancti exhibito. Sed vix intra duorum annorum, ni fallor, spactu cum morbus ipse sirpe iam abiisse,& hominem reliquisse visus, rediret in iniunxi&, ut a crudis abstineret, & puluinaribus ve-triculum & praecordia foueret. curatis x x v II. de νrinae prefiii a s QuiniS n icti . PORRO ex urinae prossuuio primum meipsum,& filiam Paluicinae adolescentem,& quotquot in manus venerunt curaui, cum in aliorum manibus omnes perierint, quamuis primari j medici illi existimarentur. Cum

Vero quendam .coram aliquibus illorum una ferme die sanassem, qui iam pene per men sem curatus non solum nihil profecerat, sed penu interierat, admirabantur: cum tamen res non esset admiratione digna. Abstinebam

257쪽

138 DE CvRATIONIBV si a purgantibus medicamentis,illi dabant: abis

stin Sam a pin Sus illi ad eoruni sum hor

ctabantur : dabam uuas pallas, admittebant: dentes no admittcbaiar, nisi inulti: calidis utebar, illi frigidis: renibus abstringentia impo- 'nebam,illi verebantur ne coclusa vi, aqua redundaret ad viscera principaliora. Plumam detrahebam, huius non meminerant. Lavabasaepe pedes,& hoc negligebant, Vinum dabaalbum,id iure non conuenire dicunt. Prohibesam a cibo exercitationem, soninum iniungeba. Haec duo solum cu illis fuere comunia praecepta. Caeterum post haec inueni adhuiusmodi affectum auxilium praestantissimum, quod in librum de Secretis retuli. Liberaui &Antonium de Caio,in domo Io. Antoni, Maioragi j, laborantem ex casu ab equo Lnguinis in ictu. Hoc non inter admiranda recenseo, cum morbus etiam ab alio sanari forsan potuisset, quamuis magnus, sed ob auxili j viilitatem : succo enim radicis eius, quem rauanellum vocat, illum paucis admodum diebus

curaui.

curatio x x v III. de dolore capitis cum

iusii oe dis icultate spirandi.

I 4 N Vero quae contigeriit in Io. Paulo Negroto, mercatore non vulgaris nominis, quaeque toti urbi nota sunt, tempus est ut co memorem. Tanta enim fuit res, ut pleriqua

258쪽

ADMIRANDIs

obstupuerint, omnibus vero maledicis perpetu ut silentium sit impositum. Pertransibo autem breuissime rem omnibus notam, ut posteri eam sciant. Laborabat igitur hic capitis dolore grauissimo, cum tussi & difficultate spirandi, iam biennio: eu ut erat liberalis admodum & ingenui animi, tres medicos, pri mos ciuitatis absque dubioaduocauerat. cumque illi curando nihil profecissent,in eam opinionem ut audio,id Que etiam ab uno eorum accepi devenerunt,ut esset phthisicus,&omnino insanabilis. Spe igitur omni destitutus, ad me venit; rogat ut opem afferam. Fuit dies illa Iovis:iubeo,ut sequenti mane operiatur in lecto. Eo ad illum : omnibus bene pensitatis, pronuncio ipsum sanandum, facturumque ut die Mercuri j sequente intelligat se posse sanari. Describo igitur quaedam in rem facientia. Sequente die admonet eum pharmacopola Castellinus,ut des stati ta calida enim esse in dicamenta quae scripsi, ut si eis utatur, vitae periculum subeat. Quo cosilio id egerit tibi aesti-niadum relinquo.Die dominico, cum diu so tem suam laguens desse uisset, decreuissetque abstinere his auxiliis, nec amplius fidere consilio meo : admoneor ab A mbrosio Serono,

quem postea s ut superius dixi in ex homoptoicuraui. Accedo ad aegrum : post multa impetro, ut pharmacopola vocetur: aduenit. Interia

Iogo, quaenam sint illa medica Menta calidat

259쪽

Tandem,ut breui rem peraga, fatetur se ignbrare singula medicamenta cuius naturae sint: hocque pertinere potius ad me, quod etiam verum erat. Itaque conuictus propria consese foue, accersitur alius pharmacopola. Quid plura Z die Mercuri j accedo ad illum artum imuenio. Proh superi, inquit, vera pollicitus es: quomodo tam celebres medicos tandiu latere hic morbus potuit Z tum ego , Non latuisse puto, inquam , sed quisque iudicio suo utitur in medendo. Hinc fit,ut ego in te fortunatior sim, alius in alio. Vt vero rem paucis peraga, intra vigintiduos dies perfecte sanatus est. Qtieris modum λ Idem ferme,quo In ara sanatus est. Purgaui illum catapotiis Galeni ad ca-itarrhum, quinto Methodi: inde ligni Indici decocto, cum colocynthida & aromatibus: detraxique prandium, solum panem bellari que concedens. curatiis x x i x ae besticaArthritide abe s-d visi oe vicere perserante vesicam. Po s T haec vocatus ad affinem suum Nicolaum Siccum,llecticum,arthriticum,t ab factum morbo regio, aqua intercute,& resolutione laborantem, non cura uir sed ita leti ui,ut iam omnibus, praeterquam mihi ipsi, sanus videretur. Si voluisset de vita curare,viu repotuisset . Superuixit quinque apnis . Fuit

260쪽

mistum curandi genus, in multiplici morbo. Iuuit decoctum Cynae radicis, plus aliis auxilii . Sed & Caesarem Barbauaram, patricium virum duobus annis in vita retinuimus, quanquam ulcere vesicasn perforatam haberet. Hic tamen nunquam sani viri munia obire interim potuit: sed ei facultas, alteri voluntas, ad recuperandam integram valetudinem defuit . Multa mihi praeter haec praeclara auxilia fuerunt ad cordis palpitationem,quo me a natiuo morbo, alios quoque plures vel una die in perpetuum sanaui. Et ad uriginem, flagrantiumque urinae: quae nunc commemorare non

est necessarium,qudit secreta sint. Curatio xxx. de hectica lepra ascite. TRANSEAMVs ad eorum aegrotantiunarrationem, qui a me his medicamelis curati sunt,quae publicare fas est.E quibus celebre illud est, quod contigit in Francisco talio Philippi Peragalli. Annum is agebat duodecimum hecticus, asciticus, leprosus,putridaetiam febre laborabat. Curabatur a Goti fredo Castillioneo, medico non vulgari: versim in melius non proficientibus remediis, aduocatus sum. Vix erat ubi inciperemus. Iecoris dolor praeterea urgebat. . Consilium suit nostrum, ut pane uteretur ex et ea, cum aqua cineris consecto, semineque foeniculi, & dimidio triticeae faritiae.Curationis autem vis fuit,

SEARCH

MENU NAVIGATION