장음표시 사용
221쪽
cum cruditatem maximam procuret,locoque concocti humoris educti crudus instauratur, nec sine virium detrimento, quod a ratione sumit initium. Nam non aliter subducitur aluus, quam aperto piloro, atque ita mora inventriculo non contracta incoctum alimentum transit in venas: extrema enim morula,
quam cibus in Ventriculo ad concoctionem contrahit, est horarum octo,ut dicebat Rasis. Non igitur hoc meo iudicio floccifaciendum erit incommodum,quo tame deterius agitur, si more quorundam catapotia, & in ardorem febrilem, & in tabem membrorum addentia
propinentur. Minore enim nocumento Vitato, deterius introducitur. MANNA quidem antiquae innocentiae memor nullum videtur sensibile inducere nocu- metum. Veram ego prunis magis, quam medicinis assimilari puto .Eius tamen natura peruertitur,clim in malam inciderit sedem, nec verὸ quid esset, Serapionem cognouisse credo,sermonis breuitate,& varietate. Ros A s nemo simpliciter offerat. Ad lipo- rhomiam enim usque ducunt: aliquando ventriculum subuertunt. A qua casei syripus commistus propitius est. V I o L AE ut minus habent vitium & vis astringentiar,ita a nullo solae exhibentur. FUMI TERRAE succus est in usu ad mu- dandum sanguinem, veruntamen ventriculo
222쪽
inimicus est. Nam omnes succi praesertim hic eum offendunt, quare ab eorum administratione cauendum est: subuertunt,laborem praestant, concoquendi vim minuunt, quod & si Galeni inuentu sit,attamen experientia quisque doceri potest. Qv ΑΕ soluunt & dulcia sunt, emundant sanguinem,ut manna, cassia,& thamarindi leniunt pectus , si alio sapore non inficiantur,ut manna,& mel & cassia. Renibus omne leue auxilium laxadi propitium est, ut violae, aqua lactis &c. THAMARiNDI stuporem dentibus inferunt, ventriculo nocent.
MIRABOLANI rugas visceribus & obstructiones inserunt: quanquam in seruanda iuuentute, non aliud sit melius medicamen. A ult A laetis leuis virtutis est, flatus inducit, tarde Operatur. NEc ignoro horum minima fore nocu menta ut rhabarbari, cassiae, mannae,rosarum, viqiarum, miterrae, seri rattamen si iuvamen insigne procuraueris , multiplicata exhibitione, vel multitudine, impossibile erit dam. na occultari. SENE mundat sanguinem, & iuuentuti seruandae, & coloris bonitati manifestu praestat iuvamentum, raroque utentem febre acuta corripi videbis. Nihil minus stomacho nocet, & taedium in operatione affert,capitis
223쪽
dolorem aliquando mouet,nec iure gallinarutollitur nocumentum ventii culis pituitosis: . quidam tu lep violato cremorem temperabar, minusque molesta erat, videbaturque insignis medicina. An si NTH ivra sanguinem a bilem un. dat: hoc enim eius proprium est, Serapione tario ca u. teste. Per se sumptum tamen & odiosum de inutile, ex succo etiam damnosum.
I vs galli nullo insigni iuvamento praeditum video. Quod si nitro si plus habuerit, laxabit quidem, sed magis ventriculo oberit. Si verb iuuenis animalis, inspidus potus est: velut & pruna, cibus : verum dc si molliendo
seces aluum fluxilem reddant haec omnia, notamen a ratione ptisanae dissentiunt, nec de ventrem mollietibus dicere propositum est Differunt enim haec ab omnibus aliis vocatis medicamentis, quoniam non subi id, sed plurimum post tempus liquidiores feces reditur, nec cogunt alimentum incoctum descedere: talia etiam sunt blitum, mercurialis, cerasa, oleu cum cibo sumptum,& plur.i huiusmodi. ST CAD os trili agoianae & eupatorium ' .absinthio plus sunt nociva,& minus in us Has enim herbas solas propinates neminem vidi. Frustra igitur de his sermo habedus est L V P v L v s quidem in mundando sangui nem plurimis fumo terrae anteponitur'. nam humidus est,ille vero liccus.Humidas autem
224쪽
dc stigidas medicinas solutivas incolumiores aliis credendum est,quoniam suae operationis sunt moderatrices, & nocumentum tollunt. Verum non est in lupulo a cibo virtus aliena: quotidie enim manditur, & per se sumptum nihil operatur. P s 1 L ii mucilago instigi dat vehementer, sed parum soluit. CH. PILL Vs veneris parui iuvamenti est in laxando. Noster nec in hoc nec in alio virtutem habere videtur, ita ut nemo haec sola propinare audetit. Quod si quis experientiar. causa tentaverit, medicinae calumniam,& imperitiae sibi inferri videbit. NEC tamen Mesue authoritas in his mul-4 simpl. ς' thm te moueat, qui aquam lactis,& pleraque si alia sine detrimento esse credit. Nam experimento res aliter esse deprenditur: ita serum calidum & siccum, Galenus frigidum &humidum dixit, ille nullo cum damno, hic verius duplici nocumento. Itaque cosultius fuerit de limplicium natura Dioscoridem, Oribasium, Galenum, Serapionem, Rasimque. ' intueri, clim etiam Principi duntaxat hac in parte modica fides sit tribuenda. INTER autem ea, quae minimὶ ventrem soluunt, glycyrizae ratio habenda. Primδ est suavis gustu, unicum doloris ventriculi sola Ob iser. men, Zoar teste: renes purgat, sitim extin- ω guit, temperamento proxima est gutturi, &
225쪽
saucibus lentedis praestantissima, fame tollit, ut dicebat Dioscorides, sed & ipsa multiplici
ratione damnanda est. Namque primo veluti inuidente natura factum est, ut ab eradicatione paucissimis diebus seruari possit, ne noxa& cariem contrahat, qua nil in terrenis foetubus deterius censuit Cato lignis, radicibus, terra, lapidibus. Quid igitur tam praecoci senecta statui de ea potest, in qua iuuentae initium marcidae senectie copulatur. At nec inpubertate innoxia est: tollit enim famem, Plinio dicente, Soluunt famem butyrum,gly lib.H.c cyrteta, hippate:igitur nonne eam etiam, quae opportuna est, tollet Nam butyrum ex eo genere est, quod etiam fastidium inducit: cuius ratio in promptu est. Nam quae verε famem tollunt, nutriunt copiose: at nulla radix impense nutrit, Galenus citetur. Igitur non ex glycyrteta fames rect E amputabitur, sed fastidium potius inducetur: non tamen par ratio sitis sedandae fiet. Nam ea vere humido eius succo mitescit. Aliud etiam succurrit nocumentum.Nam ea si lignosa edatur substantia, reclamabit Galenus neque alimentum , nee medicamen bonum esse posse: si vero succus, aut decoctum, unum quidem obstruit, aliud
autem minimae virtutis: multos enim eo pro
potu perpetuo in podagra usos fuisse vidi. I grutur non nisi ad faucium labores praestans erit, sed de in hoc ratio habenda est. Si enim man-
226쪽
ditur,tantium abest a ventriculo viscus,ut nullo sit hoc modo sumpta pectori auxilio. Con-
numeratur enim inter causas incurabilis phthisis viarum longitudo , ut neque valida remedia per cibum potumue sumpta in causa putimonis curandi sentiantur. Si verb masticetur, plurimum persaepe humoris ad fauces contrahit,quam vel soluat, aut c5 coquat. Quinimo medicorum commune praeceptum est, eos, qui faucibus laborant, a masticatione abstinere debere. Patet igitur tantum in eccligmate sumendam, praesertim cum Don multa in capite materia resederit, sed ad fauces acris, vel falsus humor descenderit, aut musculila ringae obriguerint. Hac enim in causa, Galeno docente. summum praesidium expertus sum eam esse inter simplicia. CAMEM 3LLAM haud solam unquam ubdi foris exhibe ruparum enim ut nocet,ita minimum conducere solet. Extra oleum administratur: intus tamen cremorem eius, aliquando decoctum , nunquam succum vidi propianari. Tres insuiu ei praecipuae virtutes,doloris sedatio,maturatio & calefactio sine attracti
De manifestae attamen attrahit occulta attra
et ione, Tertium est, quod confert omnibus visceribus sub peritoneo contentis: hoc tameoleo eius praecipuum est. Itaque laudemi hoc simplex obtinet inter omnia spgularem.Verum nec omni noxa carere quicqua potest.
227쪽
Nam intus assumptum vontriculum deiicit&laxat: est etiam in potu abominabile,calefacit etiam cum subtilitate,ut augeat bilem &c. O M N i v M igitur medicamentorum innocentius est serum, sic undum manna, tertium rhabarbarum. Indiget serum praecipitatione& flatus discutione: manna robore solutionis. Esst tamen de cibus: at rhabarbatu confirmatione & subtiliatione, ac caloris remissio , ne. Inter alia aute in simplicia liquiritia, & ca-mem illo, nullum aut innocentius, aut pluriuiuuamentorrm inuenies medicamen. Haec igitur de hi; dicta sufficiant. Reliquum est, ut
aliam rationem inducamus utilitatis : venia enim omnibus simplicibus nocendi data, vel occasione sublata,sunt tamen composita simplicibus praeponenda,cum etiam aequalis fuerint virtutis: unde Auen Eoar ipse, Medicina composita cum aequalis fortitudinis simplici
comparata fuerit,fortius operatur,ac non solum in primis, sed & secundis ac tertiis virtutibus, cuius causam quinto colliget. Averrois assignare nititur. Quod si ita est,quis fata Etam stupidae mentis fuerit,qui compositam medi- cinam simplici non praetulerit ξ cum non solum innocentior, & suauior, sed ad tollendos morbos praestantior fuerit. Ex TREMAM igitur nobis superest parte diluendis obiectis impendere, ut citra disco diam & animi trepidationem propositae con
228쪽
clusioni acquiescere possimus. Illud sine nos
M. meminisse operaepretium est, cuius ab Hor tiano moniti fueramus, sic commodum medi cinae officium impendendum, ut cum susceptam causam curare ceperimus,alia non cree. tur.In hoc quidem aliquorum etiam nuc me
dicorum peccatum est, antiquitus vero fre- lquens & manifestum. In quo quidem Cato nem tantum insanisse referunt , ut proprium filium cremore caulium occiderit.In hoc etiapeccato Plinium & Horatianum sui praecepti immemorem fuisse palam est,quaquam qua tus ille liber ad Euporistum potius fabellaru, quam medicamentorum videatur. Scriboniuetiam Largum in hoc errore fuisse comperio. Nam longe distant valetisiimum medicamen' esse vel innoxium . Primum simplici non d esse palam est: secundum vero adesse imposisibile. Igitur si non solum recte & valide, sed
r N 'ν dc tute,quod Galeni praeceptum est,morbum curare volueris, vel simplicibus cmedatis, vel compositis medicamentis cura procuranda est. Qubdenim simplicia ad curandos affectus validissima inueniri possint, concedo. Quod innoxia,nequaquam. Itaque gentianarvsum,ut mirabilem credo, ita solitarium non. solii in insuaue valde,sed & noxium puto. Ligno Indico non parua iniuria ventriculi manet, unde multos scio eo curatos secundum
ventriculum ab elephantiasi posterius longE
229쪽
deterius, quam argenti viui inunctione habitatos, maxime eos,quos secundum natura prius frigida pituita exercebat. Eodem modo aquas thermarum,quoniam miscere non licet, non parua sequuntur nocumenta, Mi quosdam hydrope occupatos earum potu viderim : cum - tamen egregia sint iuvamenta, ab earum usu abstinere non licet.Nemo sane, quod nocent, ignorat, verum iuvameti magnitudo usui conciliat. Quamobrem sicut imperiti medici esset in necessariis causis, ob aliquod detrimentum,earum usum effugere,ita imprudentis de male fortunati,in leuibus causis ipsas exhibe- re. Aquae tamen Indici, ebeni , cinamomum adiicito: sic enim & velox operatio & sortior& mitior, & minus nocua erit. Nec tamen existimare conuenit , fortibus unquam sa natos morbis his, qui nunquam affectis uerint, pares esse. Sicut nec lignum ; quod per se rectum.nat si est , ei qui multiplici flexione' ad rectitudinem deductum est. Facit enim illa multiplex flexio, ut vires ac robur ligni, imb etiam compago ipsa aliquatenus soluantur.Tutius igitur fuerit a morborum inuasione se custodire,etiam quod certa simitatis spes non desit, nec sanationis incommodum adnumeretur. Ouae vero de thermarum aquis
experimur, ea sunt non absimilia his, quae ex aquis simplicibus quotidie fiunt iuvamentis. Ex acutis enim febribus pluti mos fanaui solo
230쪽
aquae simplicis potu: non tamen negandum ex interiore non pariter laedi, videturque bu- ius necessarius usus magis, quam utilis. Rha- barbari tamen recordatiosi Auerroi creditur, plus omnibus medicamentis nobis negotium indicit. Nam cum multorum medicamentorum vires egregias complectatur, non tamen simplex medicamentu refert, sed compositu. At quia non arte, sed natura compositu in est, ideo nec ipsum per se omnino innoxium est. Deterius tamen nocumentum puto esse siccitatem immodicam,caetera tolerari possunt, &si non laudari, nec in hoc naturam quispiam accuset. Nam cum coitum & lanam, & sericum nobis parauerit,non propter id venit accusanda, quod non vestes ipsas formauerit. Nam res ipsas nobis natura costituit, modum nequaquam,naturaeque opus est medicamina parare artis verδ ad usum accommodare. Sic
liberalium Principum est dona po pulis concedere iustitiam administrare, non tamen ipsorum est singula cuique, sed magistratuum distribuere. Non enim diuinitatis aut nobilitatis est argumentum singularium curam gerere, sed summae humanitatis, qualem in nostro Principe experimur. Hac enim virtute in homine summae authoritatis nil praestantius inueniri potest.