Hieronymi Cardani ... De methodo medendi, sectiones quatuor. Quarum catalogum sequens pagina exhibebit

발행: 1565년

분량: 423페이지

출처: archive.org

분류: 생리 & 의학

261쪽

succus cichorij, cum erithrodani pul vere,at que spicae. Eo deuenit, ut singulis diebus ad libras decem aut duodecim urinae mingeret. Atque ita is quoque per senatus est. A T in v haec de aegris insignioribus, qui ex morbis desperatis a nobis curati sunt: qDa- quam innumeros alios temporis logitudo &obliuio aboleverit. Neque enim nisi paucis abhine annis huiusmodi miraculorum rationem habui. Hoc unum satis si, me semper in artis operibus felicissimum fuisse, ad eb ut nonnulli ad casum alij ad daemonem referret. Verum ut nemo felicior perpetuo successu in j i curado, ita nullus ab erroribus & casibus aduerss tutior meipso fuit: aded ut in tota vita vix ter aut quater sinistic res cesserint. Itaques ad scelicitatem medendi respicio , haud pi/ get fortunae meae: quandoquidem videam Galenum tam paucorum meminisse, quos ex deploratis morbis sanauerit. In libro enim de iPraedictione ad Post humum,meminit Eudemi senis,in hy eme a tribus quartanis curati :&vxoris Baethi, cuius morbum reliqui medici ignorare videbantur: tum Demadis thetoris,& familiaris Charilampi cubicularii. Sed horum duorum casus haud insignes fuisse reor. Neminit & iuuenis eius, decimo artis curatiuae,quem Thessalici medici inedia penὸ perdiderant, ut ferm) tota haec summa in tres reducantur. Verum tamen Galenus no tantum

262쪽

ADMIRANDI S. 263

curandi arte,quantum scientia dissectionis &praedicendi inclaruit. Admirabilem enim in hoc genere fuisse,scripta elua de Pulsibus lain egregia testantur. In curando vero si maiora exempla edidisset, vir gloriae cupidissimus, qui toties de praedictione gloriatur, quique etiam minima scriptis suis inseruit existimant aliqui non praetermissurum fuisse. Vertim co- scripsisse multa talia credo,atque etiam maiora in libris de Cura uniuscuiusque morbi propria: sed hi libri magna humani generis iactura, ut reor, periere. Sed his omissis, non .lum in curando,sed in cognoscendo morbos, ac praedicendo, adeo felix fui, ut aemuli ipsi Ioc mihi munus sponte tribserint, no solum quod id fatendo maiorem fidem in aliis vid rentur habituri: sed quoniam, quae contige-xunt supra artis iplius vires esse viderentur. prima dignotis morbi admiranda cum curatione a venena sumpto. NARRABO autem E multis pauca, a que inte aetera quid coligerit Baptime Syrtiro insecatori praediuiti, tum uxori ac filiis. Eius enim pri inlim uxor aegrotauit, cumque nihil proficerent auxilia familiaris medici, antequam illa obiret, aegrotauit dc ipse coniux. Ob idque alium quendam Themisonem turgidum,& multa deblaterantem,

263쪽

α44 DE PRAEDICTIO. maledicum, in medendo inscelicissimum ad-' uocauit.Is licet medicamenta nulla suo more, ut eruditus videretur, adhibuisset, multaque svi solitus erat)disserendo adduceret,partim

falsa,pleraque ex ignobilibus quibusdam empiricis contra alios medicos, nihilo felicior in cura fuit: quippe aeger defunctus est. Interim iam omnes filii aegrotabant. Ego autem solbius eram tres fratres defuncti mederi, Pau- tum , Euangelistam , & Benedictum. Itaque videntes hoc nihil profecisse,& quia res arbitrio eorum agebatur defuncto fratre, aduocant me. Ego perpendens rem diligenter,cognoui veneno illos esse affectos. Doceo patruos : iubeo adhocari sectu, eum qui primos in cura uxoris fuerat, veluti testem: praestitis auxiliis, scilicet copioso lactis potu, quamuis

febri rent omnes,conualuerunt.Inter hos erat puella minor natu admos agens circiter octo,

quam auia existimabat sub occasu solis peri- .

turam, qud diaceret. ut mortua, irridebatque adhibentem auxilia: minusque ob hoc mihi sidebat, quoniam crederet quadam iuuenili ac prorsus temeraria spe me curandum a cessisse. Memini autem, quod pueri ipsi comuellebantur etiam , praeter reliquos morbos: sed & illos postmodum curaui solus. Vivunt etiam nunc omnes, praeter infantulum : qui postquam sanatus fuit, a nutrice dormienteius catus est. Vetum in curatione ipsa usus

264쪽

sum in omnibus medicamelo illo, quo S udrati filium sanaueram. Di notis I i cum curatione febris.sDRQR pM quoque Io Pauli Negroti, cuius superius feci mentionem, iam duobus mensibus febre,sed magis quam pro febris ratione conflictatam cum cognouissem, dixissemque in utero habere,intra quinque dies sanaui,exhibito dia margaritone: peperitque filium primogenitum, qui adhuc solertia mea superstes est.

Dignotio III. cum curatione.

BARTH OLOM EVM etia Marianu, cum falsδ existimaretur phthoe laborare, atq; ob id pro deplorato relictum, in viginti di bus sanaui,morbi intellecta sede. Sso non sollim in dignoscedo praesentia,

verum sutura praedicendo curam adhibui. Cuius testimonio sunt tot praeclara praesagia: atque inter multa, imb innumerabilia, adeo ut vatem me verum praedicent, nec unquam de errore quisquam accusare me ausus sit. praedictis ii I Dexpulsu.

MEMi Ni inter reliqua, quod cum laboraret Ludovicus Madius puer, annum ais gens circiter undecim v, aduocatusque essem

265쪽

DE PRAEDICTIO.

cum alio celebri medico, nec videretur puer grauiter laborare, quod & febris remissa foret, & puer facile morbum ferret: dixi matri, futurum, ut aliquado hic puer repente ex hoc morbo in grauissimum affectum incideret, a quo vix euaderet. Cum illa causam sciscitaretur,respondi, me ex venarum pulsu id intelligere. Nuciauit hoc illustris foemina alteri medico:qui cum eadem hora, qua ego solebam, lscilicet sub noctem,puerum non inuiserer,dixit, quod & verum erat, hanc tantam muta. tionem se non percipere. Nam aliis horis no' lata erat inaequalitas, quae vel ab ipso,vel a me,

si tunc solum tetigissem, percipi potuis set. Cumque ego hac diuersitatem augeri in dies viderem,affirmaui semper hoc futuru. Quod& contigit: namque repentὶ post dies ferme viginti,cum grauissima spirandi difficultas inuasisset, miserunt ad me , & venienti occurrit mater flens,ac dicens: Heu quam verus vates smagno meo malo suisti. Itaque obiit puer autera die. Ob id vero,tum etiam alia experime-ta,cum toties abierim, nunquam me deseruerunt. Ouaeris forsan, quod genus pulsus tantupericulum significare potuerit3 Erat innuens& miurus,& inaequalis etiam,atque inordinata:semper autem Eumilis, nec ad cutem elavis.sed probandus.Quae omnia indicabat ca sam opprimentem & firmam.

266쪽

praedictis v. expulsu. CVM Vero reuersus essem in parriam, a grotabat Io. Iacobus Resia. duoque aderant egregii medici. Ad uocor:dm,.labo are cerebri abscessu. Senior contradicebat : alter

non negabat, sed posse adhuc sanari sperabat. Sequenti die,cum adhuc conuenissemus, qui pridie nΘgauerat laborare abscessu credo, i mininemor eorum quae dixerat, abscessu cerebri iam quatriduo laborare fassius est: ob idq; mittendum sanguine,quod & alter medicus censebat. Tum ego nihil obiicies de pristinae diei

contentione,resp5di, non laturam virtutem. Cum vero ipsi concordes contradicerent, ut viderunt me dicentem statim casuras vires, tiam dum sanguis mitteretur,mirabantur: neque enim causam vitam adiicieba, cur id ego expectarem. Quamobrem surrexerunt, diligentius pulsum exploraturi. Cumque una ad aegrum iremus, tentatis venis,iam prorsus cecidisse vires cognouerunt, & admirates abiere. At ille paulo post mortuus est.Tum iuniorquendam submisit, qui me interrogaret, qua ego arte id deprehendissem Chm respondissem, expulsu : At & nos, inquit ille, pulsum percipimus. Quasi idem sit pulsum sentire, &omnes illius disserentias exacte assequi. Erat enim pulsus ille humilis, inaequalis, inordinatus.nec tactui residebat.Vnge non totum orpressionem facultatis, sed etia resolutionem

267쪽

248 DE PRAEDICTIO.

signiscabat. Declaratum enim est in medicis expositionibus, quatuor modis deprehendi facultatis impecillitatem: quae cum summa est,

praesentem mortem nunciat.

praeclictio v I. exsolo as ectu.NV P E R Vero Aum ad quendam ingred

resineque lotio, neque ulla alia re visa, nec aegro interrogato, pronuncia ui ex

solo aegri aspectu, illum magna spirandi diffi-

cultate laborare,non posse dormire, & pedes tumidos habere . Ille admiratus praedictione,' inquit: Non solum pedes,led es crura tumida habeo, iamque sex diebus noctibusque vigi- lora spirandi difficultate maxima laboro.Tu ego suis, moriturum breui,dixi. Mortuus est sexta die,postqua iii illum inuiseram. Quom do autem id assecutus sim, quatuor verbis exisplicabo. Cum accessissem, sedebat in lecto mgrὰ spirans,omoplatetuque trahens quotan tum H difficul tatis spirandi argumentum est, ει faciem tumidam habebat. Vnde clariam Grat,qui sic afficiuntur, somnum capere no posse debilitatis inde viribus aqua intercute a pedibus veluti remotioribus a corde corripi: quod & tumor faciei apertius ostedebat. D

nique . ne singula prosequar, in praedicendo adeo felix fui, ut nemine mihi vel aemuli ipsi praeseiant, cum quidam vel plus mihi tribuat

quam

268쪽

qua res ipsa exposcat. Alij facise cesserint, modo laudis in arte aliquid remittere velim. N5 enim cxistimant praedicendi partem medicar artis propriam eue,ac medico ut reliquas conuenire. Verum non tam est praedictio haec nostra ad ostentationem c ut plerunque esse solet)sed potius ad aegrorum salutem. praedictio vir .in exhibitione medicamenti purgantis. No N pigebit autem subiicere, quod Augustino Fornario Genuensi nobili viro contigit.A namque Indica lue aliquando cuna laborasset,correptus est sebre lenta,qualis so- let affectos illo morbo comitari: tque ira scit

sim in hydropis genus illud incidit, quod Vocant Tympanitem. Aderat & alius medicus: cumque maxima diligentia ab utroque curaretur, nihil tamen proficiebat. Mulieres assistentes & amici collaudauerunt quendam alium medicum,turgidum & gloriosum ut fit, im res ad vota no succedui,facile obtinuςrunt ut supervocaretur. Is ut conspexit hominem diuitem & liberale, simulque quod inuideret mihi, tametsi iuueni, existimauit a re sua eisse, ut me abacto, praeda solus potiretur. Itaque statuit, ut coram omnibus Genuensibus nobilibus, contra morem & decreta Collegii. v orba faceremus. Inuitauit autem ut credo illos. Nam alioquin non tam com-

269쪽

aso PRAEDICTIO.

muni co sensu praesentes adesse potuissent, ad audiendum quod instituerat. Adveniunt itaque, & prior ille, cum dixissem, demonstrassemque morbi genus, rogat autoritati suae cinsulens, licet iunipr esset, ut ultimo loco ei diu lcere liceret. Assensus est senior. Quid plurarvi tum solebant, ambo in unum consenserunt: scilicet in aegri perniciem , Ut me exploderent: ita sunt mores hominum. Tunc senior laetus, pronunciat salutem futuram die sequenti:multaque alia addit, amentium more tur deinde ad aegrum.Ibi multa gloriatus, pollicitusque, dicit communi consensu statutum, ut medicamentum sum uret, rogatque me, an Verum sit. Ego, qui mentiri non didici, respondi, placuisse hoc maiori parti. Intellexerunt astantes, intellexit & aeger. Rogat igitur aeger me, an medicamentum sumere 'debeat fidebat enim plurimum mihi.Respodi, vocatos esse tres medicos, hanc sententia esse maioris partis, medicamelum esse natura innoxium serat enim cassianigra, hierae species, & thabarbarum in illorum esse maiorem autoritatem. Non audebam ulterius progredi: erat enim is collegij procurator. Harenamque officia plerique quaerunt, ut vi retineantra metu, quod bonis operibus aut eruditione comparare non possunt r. simul & vi apud imperitos autoritatem assequatar. Tum ille acrius instat, urget, sanitatem pollicetur:

270쪽

tandem medici,amicique recedunt. Tu astantes mulieres rogant, ut si existimem obsuturum medicamentum, ne exhibeam. At ego, qui non solum rerum naturae satis peritus era,

sed etiam diuini iuris,in haec verba respondi: Si Ere fuisset ut non propinaremus, non esset aduocatus hic tertius medicus.Nam iam diu nos ab hoc auxilio volentes abstinuimus: verum postquam vos aduocari illum iussistis leges autem collegii iubet, ut qui ultimo aduocatur,sententia terat non decuit me, plusi quam par esset, contra obniti: omnes enim sciunt, me quantum licuit, obstitisse: multδminus vero iam constituta re, mihi solum licet a constitutis discedere. Hoc enim improbi & fallacis hominis esset, illud pertinacis: nec hoc etiam, si vellet, facile esset facere sine magno meo periculo & iactura famae: si vos ita voluistis recteque consuluistis,non est cur ego obsistam : si errastis,haud par est me pro

alieno errore poenas luere. Acquieverunt inuitq:vt quq intelligerent,no placere determi nationem.Datur itaque medicamentum vesiperi haec enim mane acta erant diluculo ius quoddam. Tantum vero absuit ut conferrer, ut noctem inquietam du erit, mane obstreperet regmone. Advenit medicus senior, audit strepitum videt plorantes mulieres. intem rogat, an is esset aegerὶ respondent, eum ess eradiiciunt verba, more mulierum. Ille perti

SEARCH

MENU NAVIGATION