장음표시 사용
291쪽
etiam si omnia rite peragantur, contingere. SECvNDUM periculum est, defluxio materiae a capite, ex qua posset facile suffocari Sed ad hoc ut minus procliuis, eo magis tamen in illud facilis lapsus,&nulla redemptio. Propterea caueat pro hoc Veneris usum immodicum , coniunctum cum nimio potu,aut iter in Sole ardenti, ex quo possent colliquari contenta in cerebro violenter, atque ita suffocari. Tertium periculum est, ne jncidat in febrem aliquam malignam ex magnis curis, ad quas procliuis est, ex metu vitae filiarum. Ab omnibus tamen his spero tutus erit diligenti obseruatione. DICO secundo, quod cura ista perficietur satis bene, propter quatuor gradus, qui simi in ea, cum quibus tanquam per scalam ascendendo perueniet ad speratam sanitatem. Ex quo manifestum est, quod oportet ipsum dialigenter, quaecunque pertinent ad sex res non naturales, obseruare: quia illae sunt magis necessariae. Tertio dico, quod haec cura necessario erit prolixa,& hoc propter quatuor causas. prima est, morborum magnitudo & prolixitas : secunda est, multitudo eorum: tertia,
est nobilitas subiecti, quae facit ut debeamus abstinere ab omnibus medicamentis validis atque potentibus,iuxta illud quod dicebat Galenus in libro de prςdictione ad Posthumum: In principibus non debemus uti medicamen-
292쪽
tis potentibus, neque ullo modo suspectis. Quarta causa est , ascensus per gradus.de quo
dicam suo loco. Possiet & addi quinta,scilicet
quod ipse non obseruabit cuncta,quae ei praecipientur, ita ad unguem, ut deberet. Ex quibus concludo, quod ista cura non perficietur
hoc anno, sed in duobus annis tantlim, aut etiam tribus.
N A M dc si curaret magna ex parte: ita quod in aestate videretur sibi sanus, & eo magis
etiam in autumno, & maxime in fine: tamen hyeme reuertet morbus,licet no adeo saeuus, sicut fuerat antea. nihilominus maxima cura erit circa praeseruationem, ne labatur in deterius , non ut possit perfici sanatio. S ECvND A pars praedictionis est, quod diuersis temporibus valde diuersam subibit
conditionem, primum ex ratioue partium anni:nam vere mediocriter se habebit, deinde melius iuxta finem veris & per totam aestatem & dimidium autumni post deterius dc maxime vi profunda hyeme de φυτα a. Item in temporibus pluuiosis ac ventosis, maxime borealibus: deinde austrinis deterius quam sereno coelo: aut Euris vel Zephyris spiratibus. ET deterius etiam nocte quam die, & in die: vesperi, quam mane: &post cibu, quam ante cibum peius semper. Et hoc generaliter, quia aliquando regulae har fallunt. Et haec nosolitin conferunt ad praedictionem,sed etiam
293쪽
α74 H. CARDANI ad curatione, quia periculosioribus temporibus oportebit cautius agere, & diligetius prς cauere: sicut etia in accessionibus, ac reliquis. A D progn6sticu etiam pertinet scire, quo niam quantum flatus discutietur tantum etiadecedet ex difficultato spirandi. Ac quod tumor ille ventris modδ descendet in scrotum, modo etiam usque ad pedes & crura,& quodl ropulsata materia tumorem ingentem in il- is excitare possit. Quod si contingeret,periculosum esset: secus de tumore scroti. Est igitur periculum de incremento ipsius anas arcae. Illud etiam est cos de ratione dignu, quod genera haec hydropum inuicem comulantur de augentur: & una aliam fouet, & similiter, propter dictum Avicennae.Et quandoque in teria, quς est in pulmone, transmutatur ad te- cur.& facit hydropem. Haec igitur omnia duligenter sunt animaduertenda: & quod cum corpus impurum sit, erit etiam paratum he-rysipetalibus & perphage denis & vlccribus malis, & scabiei. Nam scabies & psora fiunt
ex humore seroso corrupto. Et si contingeret ulcera in cruribus, facilό euaderent in prauitatem magnam, & difficillime sanarentur. N i s expeditis deuenio ad curam, quae iuxta scopos triplex else debeta. praeseruatiua, sanatiua, & symptomatis curativa. Hic enim morbus expostulat hanc tertiam partem, sicut etiam docuit Avicenna decima tertij, & unu
294쪽
quodque horum perficitur tribus auxiliis, vi- eius ratione medi amento, & manuum operatione. Rursus in his scopos scire oportet, cuiusnam ordinis sint primi, secundi, tertij, quarti, ac sic deinceps. PRIMVs ergo 1copus est, dilatare vias
anhelitus,& siccare atque extenuare vetrem.
Atque hic est primus scopus in intentione.
Secundus scopus est, ut materia impediens, quae coniuncta est, & dicitur status, de craLsor humor, rum caro in pulmone discutiantur. Vt uero hoc fiat, tertius scopus insurgit auferendae malae intemperiet, iecoris, pulmonis, ventriculi & lienis. Ex quo habetur quartus scopus, ut auferantur duricies,quae sunt ialiene & iecore, atque obstructiones. Quintus scopus, ut mater ae antecedentes euacuentur, & ut non amplius generentur: sed ut euacuentur, insurgit. Sextus scopus, Ut prae- Parentur. Praeparatio in quatuor consistit, ut crassa attenuentur, lenta dividantur, aperiantur obstructiones, S ut aluus facile fluat. Intentio verb prohibendi generationem materiae antecedentis, est duplex, scilicet ut dentur cibi excrementis carentes,& ut bene concoquantur. Ab ista igitur sexta intentione curativa operando inchoare oportet, Vt pe ueniamus ad primam. Et hoc seruatis tribus illis conditionibus, quas Galenus in Arrecurativa refert: ut citissime scilicet si lutem,qui
295쪽
fieri potest, adipiscatur, ut perfectissim Mut absque periculo ullo,vel noxa. E T quia, ut dicebat Galenus libro de Ait
nuante victu morbi diuturni,plus ratione victus, quam a medicamentis iuuantur.Est auteanimaduertendum, ut consuetudines malae sensim immutentur, aliter nimis laederetur. Vt ergo ab animi affectibus incipiamus mamconstat animi affectus non minus mutare corpus nostrum, quam labores atque reliqua. Igitur laetitia & spes, salutis optima sunt: vitare autem tristitiam, iramque oportet. At id magis a cibo,& hora somni,in qua omnes cogitationes , etiam si tristes non sint, multum laedunt. v o D ad somnum attineticum teste Hippocrate,somnus coctiones iuuet: manifestum
est,quod quanto plus indulserit somno,tanto illi melius erit. Et quod debet esse iuxta Hidi pocratem in loco obscuro, in conclaui frigis diore, bene contecto corpore pannis, in cubiculo respiciente orientem sicco, inter duo solaria: in hyeme ignis alatur, in vere & autumno sol ingrediens locum illustret,in aestate sit perflatus a ventis: & si non potest do mire decumbat saltem semper in lecto,usque ad decimam horam ab initio decubitus. Delitu nihil dicam,quia oportet ut decumbat ut potest: etsi nimia praematur vigilia, inunga tur pulsus ex oleo nenupharino: si non suffi-
296쪽
cordis:tutiores etiam in hoc fu ni pillulae nostrae.
Rge ipsi styracis calamitae optimae olentis 3 i. fiant pillulae quatuor cum vino mom- basio vel vinaciola dulci: & de his capiat una singulo vespere post coenam per unam hora. Aliud nostrum expertum,& est ultimum, elahilarans animam,& est absque custodia. I sci PE sacchari nenuphari seu ex nym
pheae floribus j ij strupi de pomis 3 F. moL
chi electi grana v. Misce bene. capiat post coenam . Possunt etiam fieri stillicidia & odores,
somnum conciliantes, & otalgia, & errhina. Sed haec minus probantur. Animaduertere etiam decet, quod iuxta somni longitudinem oportet metiri etiam ciborum quantitatem, ut si paucus sit somnus, modico etiam utatur cibo: sin autem longus,vberiore & magis nutriente , velut carnibus & ouis. Super omnia autem caueatne tempore somni de tristibus
cogitet. Sed sollim iucunda sibi proponat: viridaria,prata, venationes. Motus etiam mensurare decet iuxta sommi prolixitatem : nam ubi bene dormierit, optim h se exercrat: ubi male,penitus non se exerceat,sed solis fricti nibus & equitatione sit colentus: & dormiat capite elato,& pectore,ventre autem imo de. presso,& cruribus. Cu M verbin motuum mentionem incia
297쪽
et g Π. CARDANIderimus par est ut de illis nunc agamus . M tuu in igitur ratio a quatitate, qualitate ac tempore sumenda est . Quod ad tempus attinet, dicebat Galenus in libro primo de Cibis boni & mali succi: Exercitatio ut ante cibum ptima est,ita a cibo p cssima:& ideo cauedum est diligentissime, ut a cibo assumpto omniano quiescat: quod s deliquerit in hoc, maximo in comodo afficietur.oportet autem quiescere a cibo septe horis. Animaduertat etiam, quod licet ex exercitatione videatur cibus iventriculo descendere, ipse que leuius se habere, atque facilius spirare: non tamen in hoc commodo confidat, quia successu temporis res in deterius labetur, sentietque detrimenta falsae speratae utilitatis: poenitebitque ac conqueretur se deceptum. Ex hoc etiam patet ratio cuiusdam problematis, scilicet cur videatur cibum concoquere melius de die quam in nocte,cum hucusque nox fuerit die longior, & somnus soleat coctiones adiuuare, & etiatenebrae ZRatio est, quia in die propter situm cibus descendit E ventriculo: in nocte vero . cum decumbat,non potest descedere: ex quo colligo aliud multum necessarium ad curam
di prognosticum, scilicet quod nu quam bene concoquit. Non de die, quia prius descendit
cibus antequam si concoctus: non de noct quia illu percipit in ventriculo mane, atque
ita nunquam.Ex quibus sequitur aliud scilicet
298쪽
quod morbus hic in deterius labitur in dies, ilicet videatur melius se habere. Patet,quia co- coctio prima est vitiata & ideo secunda de tertia aergo corpus quotidie magis grauatur cruditatibus : ergo labitur in deterius , nisi quantum ex euacuationibus adiuuatur. sed illae debilitant vires: ergo unica spes in virtute vitali. Q iae quomodo labentibus aliis eas possit restituere non e ii prςsentis negotii ut ostedam, satis constat id fieri posse . Ex hoc sequitur vis num aliud, valde necessariu scitu,& est quod tunc melius se habebit, quando vesperi sentiet se non concoxisse,& similiter mane: quia tunc virtus retentrix incipiet co firmari. Postmodum melius se habebit, cum mane sentiet se concoxisse, vesperi autem non. Rursus optime cum mane& vesperi sentiet se bene concoxiise . Scio quaedam hic posse vellicari
propter imperitiam quo rudam: sed qui rectὁ quae scripsimus percipiet, de hoc ordine in
melius procedendi non dubitabit. Ex hoc e- tiam aliud valde utile sequitur, quod ad cura attinet:de quo in serius dicam. Quod ad qualitatem exercitationis attinet, dico quδd d ambulatio non est exercitium in via Galeni, tamen est res omnibus utilis:ipsi vero non solum utilis, sed etiam necesJaria, & ex hoc genere est frictio. Cum ergo expergiscitur, d cet surgere & deambulare parum ex quo auuus mouebitur: deinde reuerti in lectum, &
299쪽
fricari atque inungi,& postmodum indui. Ex
quo ordine duplex commodum cosequetur: unum certum , & erid quod frictio siet post exonerationem alui, quod est iustum & utile: secundum erit minus certum, sed si sequatur, erit utilissimuin, scilicet si denuo , postquam surrexerit, aluus soluatur. Secundum genus exercitationis est equitatio, quae debet exerceri,postquam inambulauerit, quantum satis lest in mane. Vesperi quoque vitando semper
utrunque crepusculum, ut inferius dicemus. Quantitas vero exercitij, ut ab Hippocrate decernitur, generaliter in uno quoque auxilio est conueniens tolerantia. Alia genera exercitiorum ab his tribus neque laudo, neque
ipse ferre poterit. Laudari soles ascensus per acclivia, sed ipse neque hoc feret.
II Lu D non omittedum est omnino,pe
tinetque ad motus & quietis rationem , quod
non decumbat pronus, ut solet, sed sedeat. . Cum enim sedendo, no solum stando urge tur difficultate spirandi, pronus perpetuo maneat,tabulae aut cathedrae incumbes: quo stunihil est deterius dimoto ventriculo e sua s de,ita ut non quiescat super intestina, sed suspensus maneat. hoc autem cum pessimum semper sit, deterius tamen etiam a cibo: tunc enim soluitur ipsa ventriculi substantia,&fit laxitas texturae in ventriculo, quae parit summam imbecillitatem, & cui non est remediu, iuxta i
300쪽
DE DIFFICUL. sPIRANDI. 28siuxta sententiam Principis.
CREPusCvLI memoria me adtractan.
. dum de acre inuitauit. Vitare ergo debet a rem noctiirnum, tanquam pestem,& ambo crepuscula: item pluuias omnes, solem δί a rem nubilo sum, & ventos validos. Poterit tamen aura flante leni se exercere, ac serenis temporibus: ubi vero praedicta obstant,in co- clauibus longis se exerceat, tutus a vento δίfrigore. Et ubi periculum sit in utroque, maius est in frigore quam in calore:& si laedatur a calore, ubi calor cessauerit,ccssabit & n a, non sic in stigore: quia ut recte dicebat Auliscenna, frigus est inimicissimum pulmoni.Cubiculum etiam debet esse purum, mundum, expositum orienti, debet verri quotidie: quia quaesitum est, an aer nativus sit illi salu- raris,respondeo quod sit, caeteris paribus. Sto si sit aer in colle saluberrimus, mini-mὸ humidus: & ubi homines diutius vivant, & nascatur coniserae arbores,& mulieres sint absque gulae tumore, dc pueri floridi coloris, Ze victimae candido adipe & rubicunda carne & pulmone, & absque lapillis.hic acr multum ei prodesset: nam in difficultatibus spiradi & caeteris morbis pulmonis nihil plus facit
quam aeris qualitas, seu bona seu mala ad iuuandum nocendumve. Hoc autem unum scire expedit, quod oportet diligetissim E caueat frigus post calorem . est enim mortale . Item