Catechismus, ex decreto Concilii Tridentini, ad parochos, Pii Quinti Pont. Max. iussu editus

발행: 1566년

분량: 381페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

41쪽

34 Catechismus

factae per uniuersam terram, & sol obscuratus est. Quod si mutae etiares, &sensu carentes creatoris sui passionem luxerunt, cogitent fideles quibus lacrymis ipsi, tamquam uiui lapides huius aedificii, dot

rem Quin declarare debeant. Tal larus Iam uero causae etiam passionis exponendae sunt, ut eo magis diuisa Chi nae erga nos Charitatis magnitudo,& uis appareat. Si quis igitur quae-miate rela- rat, quae causa fuerit cur filius Dei acerbissimam passionem subierit,. hanc potissimum fuisse inueniet, praeter hereditariam labem primorum parentum, uitia, & peccata, quae homines a mundi origine usque ad hanc diem admiserunt, ac deinceps usque ad consummationem saeculi admissuri sunt. hoc enim in passione & morte filius Dei saluator noster spectauit, ut omnium aetatum peccata redimeret, ac deleret, &pro eis patri abunde, cumulateque satisfaceret. Illud etiaaccedit ad augendam rei dignitatem, quod non solum Christus pro peccatoribus passiis est, sed etiam poenarum omnium, quas pertulit, peccatores &auctores,&ministri fuerunt: de quo Apostolus nos -- admonet, ita ad Hebraeos scribens: Recogitate eum, qui talem sustinuit a peccatoribus aduersus semetipsum con tradictionem, ut ne fatigemini animis uestris deficientes. Atque hac culpa omnes teneri iudicandum est, qui in peccata saepius prolabuntur . nam cum peccata nostra Christum dominum impulerint, ut crucis supplicium subi Aebr. 6. ret profecto qui in flagitiis, & sceleribus uolutantur, rursus, quod

in ipsis est, crucis sunt in semetipsis filium Dei, & ostentui habent. Quod quidem scelus eo grauius in nobis uideri potest, quam fueriti cor. . in Iudaeis, quod illi, eodem Apostolo teste, Si cognouissent, numquam dominum gloriae crucinxissent. Nos autem & nosse eum profitemur ;& tamen factis negantes, quodam modo uiolentas et in

nus videmur inferre. Sed a patre etiam, & a semetipso Christum dominum traditum esse sacrae litterae testantur: inquit enim apud Is I9. 13. iam: Propter scelus populi percussi eum. & paulo ante idem propheta, cum Dominu plagis,&uulneribus affectum spiritu Dei plenus ID. 13. uideret, dixit: omnes nos quasi oves errauimus, unusquisque in uiam suam declinauit, & potuit Dominus in eo iniquitatem Oinniunostrum. De filio autem scriptum est: Si posuerit pro peccato animam suam, uidebit semen longaeuum. Sed eandem rem Apostolus grauioribus etiam uerbis expressit, cum tamen ex altera parte uellet ostendere, quatum nobis de immensa Dei misericordia & bonitate MR . s. sperare liceat: inquit enim: Q ut etia proprio filio suo non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit illum, quo modo non etiam cum

illo

42쪽

illo omnia nobis donauit 3 Sequitur nunc, ut quanta fiterit passionis acerbitas Parochus doceat. quam qua si i moria teneamus, sudore Domini factum ut guttas sanguinis decurrentis in terra, cum ille tor Luca menta,& cruciatus animo praeciperet, quibus paulo post assiciendus erat, facile ex eo unusquisque intelliget, nihil ad illum dolorem addi potuis le . nam si malorum imminetium costatio tam acerba fuit, Lue., i.

id quod sanguinis ludor declarauit, quid ipsam perpessonem Disse existimandum est 3 Sed tamen Christum dominum summis tum animi, tum corporis doloribus assectum esse constat. Ac primu quia dem nulla fuit eius corporis pars, quae grauissimas poenas non senserit. nam & pedes, & manus clauis cruci affixae, caput spinis compunctum,&arundine percussum, facies sputis foedata, alapis caesa, totum corpus flagellis uerberatum est. Praeterea omnium & generum,& ordinum homines couenerunt in unum aduersus Dominum, & l. i. aduersus Christum eius. Gentes enim & Iudaei passionis suasores, auctores, ministri fuerunt: Iudas eum prodidit, Petrus negauit, ceteri ac iue is omnes deseruerunt. Iam uero in cruce ipsa acerbitatem ne, an igno- M tr. miniam, an utrumque simul queremur 3 Ac prosecto nullii aut tut- pius genus mortis, aut acerbius excogitari eo potuit, quo allici noli . nisi nocentissimi,&sceleratissimi homines consueuerunt, & in quo summi doloris,&cruciatus sensem mortis diuturnitas uehementici

rem efficiebat.'Augebat autem poenaru magnitudinem ipsa Christi Iesu corporis constitutio,& habitus: quod quidem cum spiritus sancti uirtute sermatum esset, multo perfectius,&temperatius seit, qua aliorum hominum corpora esse possunt: atque ideo acriorem quoque sentiendi uim habuit, &grauius tormeta illa omnia perpessum est. Quod uero ad intimum animi dolorem pertinet, nemo du bita re potest, quin summus in Christo suerit. Sanctis enim hominibus, . quicuque supplicia, & cruciatus pertuleriat, non defuit animae Ah tium diuinitus datum, quo recreati, tormentorum uim aequo animo serre possent: immo uero in cruciatibus pleri l. intima laetitia eL ferebantur: inquit enim Apostolus: Gaudeo in passionibus prouo- ibis: & adimpleo ea, quae desunt passionum Christi in carne mea pro corpore eius, quod est Ecclesia. & alibi: Repletus sum do solationeu i.ucis. . superabundo gaudio in omni tribulatione nostra. Uerum Christus . dominus amarissimae passionis calicem, quem bibit, nulla suauitate permista temperauit. humanae enim naturae, quam assiimpserat, sentire omnia tormenta permisit, non secus, ac si homo', non etiam . - Deus fuisset.

Reliquum

43쪽

Catechismus

Reliquum modo est, ut commoda etiam,& bona; quae ex passone Domini percepimus, a Parocho accurate explicentur. Primum igitur Domini passo, peccati liberatio fuit. nam, ut est apud sanetii Ioan nem, Dilexit nos, & lauit nos a peccatis nostris in sanguine suo:& Apostolus inquit: Conuiuificauit uos, donans uobis omnia delicta, delens quod aduersum nos erat chirographum decreti, quod erat contrarium nobis, &iplum tulit de medio rigens illud crus Deinde a daemonis tyrannide nos eripuit: ipse enim Dominus inquit: Nunc iudicium est mundi: nunc princeps huius mundi eij cietur seras: & ego, si exaltatus fuero a terra, omnia traha ad ine ipsunt, Poenam praeterea peccatis nostris debitam persoluit. Tum uero quia nullum gratius,&acceptius Deo sacrificium afferri potuit, patri no3 reconciliauit, eumque nobis placatum, & propitium reddidit. Porstremo quoniam peccata sustulit, caelorum etiam aditum, communi humani generis peccato interclusum, nobis patefecit. Atque iaApostolus significauit illis uerbis: Habemus fiducia in introitu sanctorum in sanguine Christi. Neque uero in ueteri lege huius mystcrii figura, & imago quaedam defuit. nam illi, quibus interdictu erat, ne in patriam ante summi sacerdotis mortem reuerterentur, hoc significabant, nemini, quamuis iuste, & pie uixisset, aditum in caelestem patriam patere,antequam summus ille,atque aeternus sacerdos Christus Iesus mortem obiret . qua quidem obita, statim caeli sores patuerunt iis, qui sacrametis expiati,hdeque, spe, & charitate praeda' ti, passionis eius participes fiunt. Haec autem omnia maxima, & diuina bona Parochus docebit ex Domini passione ad nos peruenissici primum quidem, quia est integra, atque omnibus numeris perfecta satisfactio, quam admirabili quadam ratione Iesus Christus pro peccatis nostris Deo patri persoluit. Neque uero pretium, quod pro nobis persoluit, debitis nostris par solum,& aequale fuit, uerum ea longe superauit. Deinde sacrificium Deo acceptissimum fuit: quodcutili filius in ara crucis obtulit, patris iram, atque indignatione prorsus mitigauit. atque hoc nomine Apostolus usus est, cum inquit: Christus dilexit nos, & tradidit semetipsum pro nobis oblationem&hostiam Deo in odorem suauitatis.Praeterea redemptio, de qua est apud apostolorum Principem: Non in corruptibilibus auro, uel a gento redempti estis de uana uestra conuersatione paternae traditionis, sed pretioso sanguine quasi agni immaculati Christi,& inconi minati. & Apostolus docet: Christus nos redemit de maledicto legis, factus pro nobis maledictum. Verum, praeter haec immensa beneficia,

44쪽

beneficia, illud etiam uel maximum consecuti sumus, ut in hac una passione, omnium uirtutum claris lima excinpia habeamus. nativ&patientiam, & humilitatem, de eximiam charitat ira, & mansuetu-idinem, de obedientiam, & summam animi constantiam non solum . N l, in perferendis propter militiam doloribus, sed etiam in morte oppellenda ita ostendit, ut uere dicere post imus, saluatorem nostrum, quae Cumque uitae praecepta toto praedicationis suae temporc uerbis nos

docuit, ea omnia uno passionis die in seipso expressule . Atque hambreuiter de Christi domini saluberrima passione de morte dicta plici V tina uero haec mysteria in animis nostris assidue uersentur, & una cum Domino pati, de mori, de sepeliri discamus, ut deinde, abiecta omni sorde peccati, ad nouam uitam cum illo resurgentes, aliquan do tandem, ipsius gratia,& misericordia, digni simus, qui caelellis re .i .gni, de gloriae participes cssiciamur. lco

MORTUI s. Maxime quidem resert, nosse gloriam sepulturae ii i. mini nostri Iesu Christi, de qua proxime dictum est: sed plus inatetest si delis populi, cognoseere ili ustres triumphos, quos cxdcusecto Diabolo, & spoliatis inserorum sedibus deportauit: de quibus simulque de resurrectione dicendum est . qui locus etsi separatim per se recte tractari possit: nos tamen, sanctorum Patrum auctoιritatem secuti, eum cum descensu ad inferos coniungcndum putauimus. Eius igitur priori parte hoc nobis credendum proponitur, Christo iam mortuo, eius animam ad inseros descendisse, ibiaque tamdiu mansisse, quamdiu ciusdem corpus in sepulcro suit. His autem uerbis simul etiam confitemur, eandem Claristi pers nam eo tempore dc apud in seros sitisse , de in sepulcro iacuisse. l . t.' GQuod quidem cum dicimus, nemini mirum uideri idcbet: propterea quod, ut sepe iam docuimus, quamuis anima a corpore discesserit, numquam tamen diuinitas uel ab anima, uel a corpore separata est. Sed quoniam articuli explanationi plurimum lucis asserre po- Demostiprutest, si Parochus prius doceat, quid Eoc loco inferorum uocabulo intelligendum sit, monere oportet, inferos hoc loco pro sepulcro CAM . ι non accipi, ut quidam non minus impie, quam imperite putau - ςPμ οῦ runt. superiori enim articulo Christum dominum sepultum esse Σ 'μ edocti sumus: nec ulla causa erat, cur in fide tradenda alio, εc qui- dem obscuriori loque di genere idem a sanctis apostolis repeteretur i

45쪽

Catechismus

veru inserorum nomen abdita illa receptacula significat, in quibus' animae detinentur, quae caelestem beatitudinem non sunt consecutae. Ita uero sacrae litterae hanc uocem multis in locis usurparunt.

inirip. x. nam apud Apostolum legimus: In nomine Iesu omne genu Aecti caelestium , terrestrium , & infernorum . & in Actis apostolorum Act.2. D. Petrus testatur, Christum dominum suscitatum solutis doloribus Inferni. Neque tamen ea receptacula unius, &eiusdem generis sunt omnia. est enim teterrimus,& obscurissimus carcer, ubi

perpetuo , & inextinguibili igne damnatorum animae simul cum immundis spiritibus torquentur, qui etiam gehenna, abyssus, ocpropria significatione Infernus uocatur . Praeterea est purgatorius ignis, quo piorum animae ad definitum tempus cruciatae expiantur, A cxi. ut eis in aeternam patriam ingressius patere possit, in quam nihil coinquinatum ingreditur. Ac de huius quidem doctrinae ueritate, quam &scripturarum testimoniis,&apostolica traditione consimmatam esse sancta Concilia declarant, eo diligentius,& saepius Parocho Hifferendum erit, quod in ea tempora incidimus, quibus homines sanam doctrinam non sustinent. Tertium postremo receptaculi genus est, in quo animae sanctorum ante Christi domini aduentum excipiebantur; ibique sine ullo doloris sensu, beata redemptionis spe sustentati, quieta habitatione fruebantur. Horum igitur piorum animas, qui in sinu Abrahae saluatorem expectabant, Ctiriastus dominus ad inseros descendens liberauit. Nec uero existimandum est, eum sic ad inferos descendisse, ut eius tantummodo uis ac

uirtus, non etiam anima eo peruenerit. Sed omnino credendum est

ipsam animam re, & praesentia ad inferos descendisse, de quo extatur. 1 f. nrmissimum illud Dauidis testimonium : Non derelinques animam meam in Inferno. Uerum etsi Christus ad inferos descendit, nihil de eius summa potestate detractum est : neque eius sanctitatis splendor macula aliqua aspersus: cum potius noc facto ueriss-ma esse omnia, quae de illius sanctitate celebrata erant, eumque filium Dei esse , quemadmodum antea tot prodigiis declarauerat,

apertissime comprobatum sit. Id quod facile intelligemus, si causas , cur Christus, &alij homines in ea loca uenerint, inter se conferamus. Ceteri enim omnes captiui descenderant: ipse uero inter

Nil adi. mortuos liber, &uictor, ad profligandos daemones, a quibus illi

ob noxam inclusi, &constricti tenebantur, descendit. Praeterea alii omnes, qui descenderunt, partim poenis acerbissimis torquebatur,

46쪽

Ad Parochos. 39

parti m uero, ut alio doloris sensu careren t, tamen Dei aspectu priuati,&spe beatae gloriae, quam expectabant, suspensi torquebantur. At Christus dominus descendit, non ut aliquid pateretur, uerum ut sanctos,&iustos homines ex misera illius custodiae molestia libera aret, eisque passionis suae fructiam impertiret. Quod igitur ad inseros descendit, nulla prorsus de summa eius dignitate, & potestate diminutio facta cit. His expositis, docendum erit, propterea Christum dominum ad es o ct inferos descendisse, ut, ereptis daemonum spoliis, sanctos illos patres ceterosque pios e carcere liberatos secum adduceret in caelum. ros desierade-

quod ab eo admirabiliter summaque cum gloria perfectum est: sta- tim enim illius aspectus clarissimam lucem captiuis attulit, eorum'. animas immensa laetitia, gaudioque impleuit: quibus etiam optatissimam beatitudinem, quae in Dei uisione consistit, impertiuit. quo facto, id comprobatum est, quod latroni proiniserat illis uerbis: Hodie mecum cris in paradiso. Hanc uero piorum liberationem

Oseas lato ante praedixerat in hunc modum: Ero mors tua, O mors: OL i 3. morsus tuus cro Inferne . Hoc etiam signis cauit Zacharias prophe- Σα. 9.ta, cum ait: Tu quoque in sanguine testamenti tui emi histi uin- stos tuos de lacu, in quo non est aqua. Id ipsum denique expressit Apostolus illis uerbis: Expolians principatus,&potestates, tra- icolas 2. duxit considenter palam triumphans illos in semetipso. Verum, ut huius mysterii uim melius intelligamus, saepe illud memoria repetere debemus, pios homines, non solum qui post aduentum Domini in lucem editi erant, sed qui illum post Adam antecesserant, uel qui usque ad finem saeculi futuri sunt, eius passonis beneficio salutem consecutos esse. Quamobrem ante quam ille moreretur, ac resurgeret, caeli portae nemini umquam patuerunt: sed piorum animae, cum e uiuis excessissent, uel in sinum Abrahae deserebantur, uel, quod etiam nunc iis contingit, quibus aliquid diluendum, & persoluendum est, Purgatorii igne expiabantur. Est illa praeterea causa cur descenderit ad inseros Cnristus dominus, ut ibi etiam, quemadmodum in caelo, & in terris, uim suam, potestatemque declararet, de omnino, ut in nomine eius omne genu flecteretur caelestium, terre- - Phil. a. strium, & infernorum. Quo loco quis summam Dei benisnitatem in genus humanum non admiretur, & obstupescat, qui non modo pro nobis acerbissimam mortem subire, sed insinas ctiam terrae partes penetrare uoluerit, ut sibi charissimas animas, inde ereptas, ad

beatitudinem traduceret

47쪽

De gloriosis

ad col. I. Apocal. I.

4 o Catechismus

Sequitur altera articuli pars: in qua explicanda quantum labora. re Parochus debeat, declarant illa Apostoli uerba: Memor esto, dominum Iesum Christum resurrexisse a mortuis. quod enim Timotheo praecipit, idem etiam reliquis animarum curatoribus praeceptu esse dubitandum non est. Ea autem articuli est sententia: Postquam Christus dominus sexta feria, hora dici nona, in cruce spiritum emisit,& eadem die uespere sepultus est ab eius discipulis, qui Pilati prinsidis permissu corpus Domini e cruce depositum in propinqui homti monumentum nouum intulerunt; tertio a morte die, qui suit dominicus, summo mane illius anima corpori iterum coniuncta est:

atque ita is, qui triduum illud mortuus suerat, ad uitam, ex qua moriens discesserat, rediit, &surrexit. sed resurrectionis uoce no illud solum intelligendum est, Christum a mortuis excitatum esse, quod multis aliis commune fuit, sed sua ui, ac uirtute resurrexisse, quod Itium in illo fuit, & singulare. Neque enim natura patitur, nec omini concessiim est, ut se ipsum possit uirtute sua a morte ad uitam reuocare. Hoc uero summae Dei potestati tantummodo reseruatum est, ut ex illis Apostoli uerbis intelligimus: Et si crucifixus est ex infirmitate, sed uiuit ex uirtute Dei. quae quoniam neque a Christi corpore in sepulcro, neque ab anima, cum ad Inferos descendi Dset, seiuncta umquam fuit, diuina uis tum in corpore in crat, quae animae iterum coniungi, tum in anima, qua ad corpus denuo reuerti posset: qua & licuit sua uirtute reuiuiscere, atque a mortuis resurgere. Id uero David spiritu Dei plenus praedixit his uerbis: Saluauit sibi dextera eius, & brachium sanctuin eius. Deinde ipse Dominus diuino oris sui testimonio confirmauit: Ego pono animam meam, ut iterum sumam eam : & potestatem habeo ponendi eam, & potestatem habeo iterum sumendi eam. Iudaeis etiam ad confirmandam doctrinae ueritatem dixit: Solvite templum hoc, dc in tribus diebus excitabo illud. Quod quidem tametsi de templo illo magnifice ex lapidibus structo intelligerent, ille tamen, ut scripturae uerbis eodem in loco declaratum est, dicebat de templo corporis sui Quamuis autem in scripturis interdum legamus, Christum dominum a patre suscitatum esse, hoc ad eum, ut ad hominem, referendum est: quem admodum illa rursus ad eundem, ut Deum, spectant, quibus significatur, cum sua uirtute resurrexisse.

Sed illud etiam praecipuum Christi fuit, quod ipse primus omniu

hoc diuino resurrectionis beneficio assectus est. nam in scripturis &primogenitus ex mortuis,&primogenitus mortuoru uocatur. Atq. ut est

48쪽

ut est apud Apostolum, Christus resurrexit a mortuis primitiae domi r .ad cor.i riniectum: quonia quidem per hominem mors, & per somine rei mrectio mortuoru: S sicut in Adam omnes moriuntur, ita & inici tulto omnes uiuificabuntur. Vnusquisque autem in suo ordine, primitiae Christus: deinde ij,qui sunt Christi. qu. e quide uerba de persectareturrectione interpretanda sunt, qua ad immortalem uitam, omni prorius moriendi necessitate sublata, excitamur. Atque in co gene-ie Christus dominus primum locum obtinet. nam si de resurrectio- une loquimur, hoccstὰcreditu ad uitam,cui iterum moriendi neces, ' lsitas adiuncta est; ante Christum multi alii a mortuis excitati sunt

qui omnes tamen ea condicione reuixerunt, ut eis iterum morien- .

dum esset: at Christus dominus ita resurrexit, morte subacta, & oppressa,ut mori amplius non pollet: quod quidem aperti sinuo illo testimonio confirmatur: Christus resurgens ex mortuis iam non moritur: mors illi ultra nodominabitur. Quod uero articulo additur, . 2 TERTI A DI E, Parocho explanandum erit, ne fideles arbitrentur, totos ipsos tres dies Dominum in sepulcro nisse. nam quod intcgrum

naturalem diem, partemque tum antecedentis, tum consequentis diei in sepulcro conditus est, ob eam rem ueristi me dicitur triduo insepulcro iacuisse, ac tertia die a mortuis surrexisse. Ut enim diti initatem suain declararet, resurrectione ad finem cecidi disserre noluit.

rursus uero, ut cum uere hominem, uereque mortuum esse crederemus, non statim post mortem, sed tertio dic reuixit: quod temporis i spatium ad ueram mortem comprobandam satis esse uidebatur. a Patres primae Constatinopolitanae Synodi huic loco addiderunt: sECvNDvM SCRIPTvRAs. Quod quidem ab A postolo acceptum , in fidei Symbolum propterea transtulerunt; quod resum rectionis mysterium maxime necessarium esse, idem Apostolus docueritiis uerbis: Si Christus non resurrexit, inanis est ergo prae . a ad coriis dicatio nostra, inanis est & fides uestra: dc si Christus hon resurre xit, uana est fides uestra: adhuc enim estis in peccatis vcstris. Quare D. Augustinus, cum huius articuli fidem admiraretur, ita scri- D siqua. psit: Non magnum est credere, quia mortuus est Christus. hoc& Pagani, de Iudaei, & omnes iniqui credunt : hoc omnes:creadunt, quia mortuus est: fides Christianorum resurrectici Christi est: hoc pro magno habemus, quia credimus eum resurrexisse ex quo fustum est, ut frequentissime Dominus de sua resurrectione locutus sit: ac namquam fere de passione sua cum discipulis collocutus est, quin de resurrectione loqueretur. quare cum dixisset: Filius tire. is.

E 3 hominis

49쪽

De necessitate ine,et utilitate resu rectionis Ie

su cbristi.

. ad cor. s

Catechismus

hominis tradetur gentibus, de illudetur,& flagellabitur,& conspumtur, & postqua flagellauerint, occident cum: ad extremum addidit, Et tertia die resurget.&cum Iudaei ab eo peterciat, ut aliquo signo, & miraculo doctrinam suam comprobaret, respondit, nullum aliud signum eis datum iri, qua Ionae prophetae signum. sicut enim fuit Ionas in uentre ceti tribus diebus,& tribus noctibus, sic futurum asstinauit,siliu hominis in corde terrae tribus diebus & tribus noctibus. Uerum, ut huius articuli uim , dc lenium melius perspiciamus, tria nobis inuestigada,S cognoscenda sunt, Primum qui θem, quare necesse fuerit Christum resurgere ,deinde, qui resurrectionis finis,& scopus sit, & quae ab ea utilitates, S commoda in nos sint profecta. Quod igitur ad primum attinet, necesse filii cum resurgere, ut Dei iustitia ostenderetur, a quo maxime decebat eum extolli, qui ut illi obtemperaret, depressus, atque omni ignominia assectus erat. Hanc Apostolus causam attulit, cum ad Philippenses inquit : Humialiauit semetipsum factus obedies usque ad mortem, mortem autem crucis, propter quod & Deus exaltavit illum. Praeterea, ut fides no stra confirmaretur, s ne qua hominis iustitia constare non potest. illud enim maximo argumento esse debet,Christum filium Dei fuisse,

quod sua uirtute a mortuis resurrexitu deinde ut spes nostra aleretur, atque sustentaretur. Cum cnim Christus resurrexerit, certa spe nitimur fore, ut nos etiam resurgamus: si quidem, membra capitis sui condicionem consequantur, necesse cst. ita enim Apostolus argu mentationem concludere uidetur, cum ad Corinthios,&Thella.

lonicenses scribit. & a Principe apostolorum Petro dictum est: Benedictus Deus, & pater domini nostri Iesu Christi, qui secundum

misericordiam suam magnam regenerauit nos in spem uiuam per resurrectionem Iesu Christi ex mortuis in hereditatem incorruptibialem. Postremo ob eam etiam rem Domini resurrectionem necessa riam fuisse docendum est, ut salutis, & redemptionis nostrae myste riuin absolueretur. Christus enim morte sua nos a peccatis ii Sera uit; resurgens uero praecipua nobis bona restituit, quae peccando

amiseramus. Quare est apud Apostolum dictum: Christus traditus est propter delicta nostra, & resurrexit propter iustificationem nostram Ne quid igitur humani generis saluti deesset, quemadmodum illum mori, ita resurgere etiam oportuit. Ex iis uero, q uae hactenus dicta sunt, perspicere possumus, quantum utilitatis Christi domini resurrectio fidelibus attulerit. In resurrectione enim Deum esse immortalem, plenu gloria, mortis & Diaboli uictorem agnoscimus:

50쪽

quod de Christo Iesu sine ulla dubitatione credendum, & confitendum est. Deinde Christi reuirrectio nobis etiain corporis resu rectionem peperit; tum quia eius mysterij essiciens causa fuit; tum quia ad Domini exemplum resurgere omnes debemus. Nam quod ad corporis resurrectionem attinet, Apostolus ita testatun Per hominem mors, & per hominem resurrectio mortuorum . quaecumque enim Deus in redemptionis nostrae mysterio egit, ad omnia Christi humanitate, tamquam ossicienti instrumento, usus est. Quare eius resu rectio instrumetum quoddam fuit ad resurrectionem nostram cssiciendam .exemplar uero dici potest, quoniam Christi domini resurrectio omnium est perfectisti ina: ac quemadmodum Christi corpus resurges ad immortalem gloria immutatum est, ita nostra etiam. corpora, quae prius imbecilla, & mortalia fuerant, gloria, & immortalitate ornata restituentur. Ut enim Apostolus docet, Saluatorem expectamus dominum nostrum Iesum Christum, qui reserinabit corpus humilitatis nostrae configuratum corpori claritatis suae. Hoc

etiam de anima in peccatis mortua dici poteth cui quo pacto Christi

resurrectio exemplar proponatur, idem Apostolus iis uerbis ostendit: Quo modo Christus surrexit a mortuis per gloriam patris, ita &nos in nouitate uitae ambulemus. si enim complantati facti sumus smilitudini mortis eius, simul & resurrectionis erimus. Et paucis interiectis, inquit: Scientes quod Christus resurgens ex mortuis, iam non moritur, mors illi ultra non dominabitur. Quod enim momtuus est peccato, mortuus est semel: quod autem uiuit, uiuit Deo. Ita& uos existimate, uos mortuos quidem esse peccato, umentes autem Deo in Christo Iesu. Duo igitur a Christi resurrectione exempla petere debemus. Alterum est, ut, postquam peccati maculas cluimus, nouum uitae genus instituamus, in quo morum integritas, innocentia, sanctitas, modestia, iustitia, beneficentia, humilitas eluceant. Alterum est, ut in eo uitae instituto ita perseueremus, ut, adiuuate Domino, a iustitiae uia, quam semel ingressi fuerimus, non excidamus. Neque uero Apostoli uerba id solum demonstrant, Christi resurrectionem ad resurrectionis exemplum nobis proponi: uerum etiam resurgedi uirtutem nobis praebere, uiresque,&spiritum largiri, quo in sanctitate,&iustitia permaneamus,ac Dei praecepta seruemus, declarat. nam quemadmodum ex eius morte non solum peccatis moriendi exemplum capimus, sed uirtutem etiam haurimus, qua peccatis moriamur: ita eius resurrectio ad iustitiam consequendam nobis uires affert, ut,

cti e Gem

SEARCH

MENU NAVIGATION