Albii Tibulli equitis Rom. Quae exstant, ad fidem veterum membranarum sedulo castigata. Accedunt notae, cum variar. lectionum libello, & terni indices; quorum primus omnes voces Tibullianas complectitur

발행: 1708년

분량: 590페이지

출처: archive.org

분류: 시학

381쪽

ALBII T. I BULLI Auset & ipse meum pariter medicande dolorem. Saepe tuo cecidit munere viebas Amor.

V Irum Spectatissimum Iacobum Wildium ,

amicum nostri ni non e multis, . quem hinnoris caussa nominamus. Musis quoque nostras , quarum sodalis est Liber pater, hederaceis gaudere corollis tradidit Naso L. Metam. ν. Surgit, tr inmissos hedera collicta capillos Calliope querula. praetentu pollice chordaυ. Inde ad poetas venit hederarum honos. Ma. to Eclog. 7.

sores, hedera crescentem ornate poetam, Arcades. Horatius L. I. Od. I. P. 19.

Ma doctarum hederae praemia frontium Diis miscem superis.

Atque hac fronde eotonabantur vIctores In 'gone poetico , teste eodem Venusino vate L. I. Epist. 3. y. 2 F. seu condis amabile carmen , Prima feres hederae lictricis praemia.

Imasines quoque poesarum hedera redimitae in bibliothecis ponebantur. quod in graculis Neronianae tempestatis deridet Pcruus pro- Iog. s. lioniadasque, pallidamΘ Pirenen

mis remisto, quorum imagines lambunt Hederae sequaces. Moris hujus eaussam exponit Andreas Alei, tus Emblem. 2 4. Haud quaquam arescens hederae es a scu

ta, Cissa

puero Bacchum dona ridisse ferunt. Errabunda, procax, auratis fulva coombis , Exterius viridis; cetera pallor habet. Hinc vi s vates cingunt sua tempora pertis: paloscunt stadiis, laus diuturna viret.

3. AUFER ET IPsE MEUM PARITER MEDI.

CANDO DOLOREM J Vidit Cyllenius O finale In medicando perperam corripi , quamquam id fecerint nonnulli posteriorum, in quibus Seneca, & Iuvenalis, atque Ausonius. Itaque haesit vir bonus , nec potuit se expedire. Sed vere emendavit Achilles Statius pari. ter medicanda; ut sit vocativus pro nominat I-vo. Aufer o Baeche meum dolorem, ipse pariter medicandus. Quod quale sit, exponet tibi meus Aurelius L. i. Heg. I s. Pros cto errant, qui seiundia in O corripi posse statuunt. Neque ulla cauisa est, cur ad Nasenem provocent , quasi is praeiverit Epist. DeianIrae P. I 16. Fortunam istius fasss texendo sos. Est enim ibi eum Nic. Heinsio scribendum, Fortunam vultu fassa rigente suam. Male quoque legitur atque inperite in Cata. lectIs Virgilii, Carm. II.

Save audendo mare vincere, saepe hiemem. Cur enim citra necessitatem tam multἰplicI.

ter peccet quisquam, cui liceat scripsisse tu

ta artis regulas, Saepe mare audendo vincere , saepe hiemem pHaec licentia semiveterum fraudi suit poetis alioqui east gatimniis. Certe Flaminii ni. torem semel atque iterum infuscavit , ne quid dicam de aliis conpluribus, infra censum Flaminii positis. Equidem Merlinum Coceajum v Ideor mihi audire , quoties apud

Nemesianum lego, Eclog. I. P. 33. tu ruricolum discernere siles Asudras , varias patiens mulcendo querelas.& Eclog. 1. M. 8O. Me ipsium mihi tu narrare sinia , Purpureas laudando genas , π lactea colla. Nee Baudium patienter sero , ita modula tem L. 1. Iambic. p. 78.

prodiga

382쪽

342L 1 A. III. E L E G. VI.s Care puer, madeant generoso pocula Bacelio iI. nobis prona funde Falerna manu. Ite procul durum curae genus, ite labore S.

Fulserit hic niveis Delius alitibus.. Vos

prodiga s elementia, Servanda sinus ire perdisum bonos. Sed tu Vostium nostrum consulito L. 1. de

Arte Grammat. C. 27. . SAEPE TUO CECIDIT MUNERA VICTUS

AMOR J tralatio a luctatoribus desumta. Plautus Pseudol. Act. Sc. I. '. s. Magnum Me visium vino est, Pedes captu primum. luetator dolosu 'ILEt sie ille Terentii Chremes , Eunuch. Act.

Attat, dasa hereti verba mibi sunt: vicis vinum, quod bibi. Sed mἰhi m. cecidis hoc loco parum placet. non quo pravum putem , sed quod eadendi Verbum pro eo, quod est victum abire, poni

solere vix arbitrer. Cedere & recedere, & exire, S discedere in hoe Ipso negotio libenter dixerunt poetae Latini. Maro LI 2. Aen. I 83. Celeris Ausonio si fors vietoria Turno 3 Convenis Euandri victos discedere ad urbem. Cedet Iulus agris: nec post arma ulla rebelles Aeneadae referent . ferrorue haec regna lacessent. Propertius L. I. Elcg. 9. γ. 18. ippe ubi non liceat meuos seducera oeelios , Nee vigilare alio nomine, cedat Amor 'Ibi nos ex aliis alia notavimus. Naso Amor. L. 3. Eleg. II. initio: Multa diuque tulit vitiis patientia victa es. de fatigato pectore, turpis Amor. Remia. Amor. ν. 7 2. At tibi D tanti, non indulgere theatris ;Dum bem de vacuo elore cedat Amor. ibidem M. I Au qui finem quaeris amoris, Cedis amor rebus res ager tutus eris. Ibidem I99. - δει ta venandi studium editi. saepe recUR , Turpiser a moebi vicia sorore Venus. disticho pilare dixerat de agricolatione: Cum sentes haec animum coepit pmdcere volu adsDebilibus pennis irrisus exis Amor. Hs verbis contraria sunt verba permanendi,

standi, sedendi, quae firmam possessionemn rant , apud eumdem poesam Pelignum. sie L. I. Art. at. Φ. 13 .rinaque eum bibulas separsere Cupidinis alas, Permanet, . eoelio fas gravis ilis Deo.

Remed. Amor. 1 8.

Si tamen auxilii periarunt tempora primi, D vetus in capto pectore sedit amor. His ego rationibus permotus in Albio nostro sic malImr . Saepe tuo tesι munere victus Amor. Accedit, quod noster perquam raro fietat pentametros , quorum hemistichia possint inter sese commutarI. Tamen si quis aliter sentit, illum ego iacile patiar sensit suo abundare. Idem . mendum e Pctronio sustialit noster Douaar Duum Forauna manet, vultum servatis, amicis aeuum cedit, turpi venisis ora fuga. nam de istic missiι passim edebatur , sensiuprorsus inepto. s. CARE PuER' Intellige puerum vernam. tales enim venalitiis multo cariores. Compellatio est tenerrimi adfectus , atque omnino paterni. Sic Anchises L. f. Aen. INase, mihi vita quondam, tam visa manebas,

Euander Pisanta filium dimissuriis , L. f. ν.

178. Sin aliquem infandum casum, Fortuna,minarin Nunc, o,nunc licem crudelem abrumpere vitam, Dum curae ambiguae, dum spes incerta fusuri, Dum 1e, care puer, mea sera.sola voluptaι , Conplexu teneo.

Thetis Papiniana L. I. AchIll. 9. 2 I. Si mihi, eare puer, thalamos sors aequa dedisset, Quos dabat, aeιheriis ego ιe complexa tenerem Sidus παnde plagis. Theodonus Imp. se siIum Honorium adfatur apud Claudianum , Panegyr. de quarto hujus Consulatu, p. 2I3. Si tibi pMihisum selliam Fortuna deisset, . i

re er , terrisque procul veneranduι Eris Barbarus Arsacis confregereι ora tiaras s inceret sullime gens . Ita dc filii suos parentes adloquebantur. Virgilii Aeneas L. 2.9. 7o7. Ergo age, care pater, eeriaci inponera xaestrae. 6. ET Noais PRON J Scaliger malesiar,

383쪽

Vos modo prop6sito dulces faveatis amici.

Io Neve neget quisquam me duce se comitem. Aut si quis vini certamen mite recusat, Fallat cum teisto cara puella dolo. Ille facit dites animos Deus: ille ferocem . . Contudit, & dominae misit in arbitrium.

' Is Armeniae tigres, & fulvas ille leaenas Vicit, & indomitis mollia corda dedit.

DoLoJ solennis Inprecatio in re locosa. Sed gravius Irascitur Priapus nescio cuius poetae amἰqui, Carm. 67. Suicumque vestrum, qui voltu ad coenam, tisara n os summet mihi versus ratius uxor, ain amica , rivalem Las iendo languidum precor reddat 3 At ipsa longa nosti dormiat solus, Libidinosis incisatus erucis. r II. I . ILLE FEROCEM CONTu DIT J grave verbum de domino gravi. Cicero pro Caecin. C. 7. Imo , ut viro forti ae sapienti dignum suis, ita calumniam sultitiamque obtrivit, aιτοnruit. idem Philipp. r3. C. I 3. e ηtum praesia i fuerit in ceteris , hine istelligi potest, quod ego unus relielm e multis contudi e fre- , , adjuvantibus vobis , exsultantis praedonis aviticiam. Virgilius L. I. Aen. e. 161. Ore IO vis , de Aeneat Bis tibi fabor enim, quando haec re cura

remordet rtingius volisns fatorum arcana movebo

Bellum ingens geret Italia , populosque δε-

roces

Contundet , moresque viris moenia ponet. HoratIus L. a. Epist. I. M. I . diram qui contudis Hiaram, Noraque finali portenta labore suberit. de L. 4. Od. 3. .st. 8.regum tumidas contude it manas iosi/ndet Capitolio. Propertius 'L. l. Elog. r. '. ro. Milanion nullo fugiendo, Tulle, labores Samiliam durae contudci Iasidos. L. 4. Elcς. 2. F. 2. Tempore quo soci venit Lucomeuius arm/s, Atque Sasina feri conludιι arma Tati. Naso Amor. L. I. Eleg. A. M. I s. Alper equus duris contunditur ora lupatis. dc L. L. Au. Amiat.

Philhriris puerum cithara perfecit Achillem,

. Atque animos placida eontudis arte feros. Valerius Maximus L. 3. C. 1. ext. s. Epamia nondas maxima Thebarum felicitas , idemque Lacedaemonis prima clades, cum vetustam ejus urbis Iroriam, in tamqua vid id tempus pubii. cam viremem apud I euctra m Mantineam secundis praeliis conruisset, Sc.

LEAENAs Vici T J Pulcrum itine emblema duxit Ludovicus Areos Cant. I . Ortandi Furentis, s . II . Ne la bandiera , ch' ὲ tuita vermiglia , Rodomonte di Saro si Leon spietat, e la ferare bocca ad una briglia,cha si ροn la sua donna, apris non nega. Al Don se medesimo a miglia rE per la donna, Me to frena e lega , La bella Doralica ha figurata, Fielia di Siordilan, Re di Granata. Qui versus hune ferme sensum habent:

Rubra geruntsaevum Rodomantis signa leonem, Nec. tamen indocilem: nam virginis ille ferociore. manum patitur, lentis admetus habenis. D iuba caeruleos lare diffusa per armos. Tali argumento flamma. Rex fassur amoris , Imperiumque tuum , Doralice, regia virlo, Paret, . ad nutus Diplex procumbit tirites. Tantum forma test, caraeque cupido puellae. Noster autem poeta quum tigrium ferocitatem epitheto a patria stimio designaverit, curi nullam patriam dedit leaenis Est enim certum , Mon ubique ei se aeque. trucillentas, multoque segnius Alnas saevire quam Hyrcanas, atque aliarum Asiae terrarum. Parum

hoc videri pollit exadtum, siquidem ab ipsis

Tibullo profectum foret. Neque enim ideo leaenae sunt truculentae, quod sint fulvae. Sed profecto a manu poetae ita fuit: Armotae tigres , Ur fulvas uti leaenas ,

384쪽

L 1 n. III. E L E G. VI. Haec Amor, ct majora valet. Sed poscite Bacchi

Munera. quem Vestrum pocula licca juvant 3 Convenit ex aequo, nec torvus Liber in illis ά . 'eto Qui se, quique una vina iocosa colunt. b. Iam venit iratus nimium, nimiumque severis. Qui timet irati numina magna. labat. .

t. . . ' i' ' i i . . Qua- Armeniae est gen IlIvus regionis , In qua tἰ- .gres & leaenae ferocissimae. Ad hane se mam loquendi Horatius Sabaeae reges dixit lL I. Od. 29. V. 3. & pastores LibyM, Virgilius L. 3. Geor. I, . 339. Scribae librarii in

Armeniae voce mutarunt e ultimum in s. id uod saepenumero factum fuit. Recte emenarunt viri eruditi in Propertio, L. 3. Eleg. Conjugii obscaeni precium Romana poposcit

Moenia.

Cod ees antiqui habebant Conjugis. Nos quo que ex eodem poeta compar mendum sustulimus, L. a. Eleg. as. u. 38. Qualis G Adrasti fuerit vocadir Arion , Tristia ad Arche norifunera vinor equus.

Tristis legebatur in libris, stilla puerIliter

inepto. s. NEC TORVus Li3ER IN uxo,' in illis praeferunt viginti libri. Recte. Caesar L. 3. Beli. Civ. C. 97. a militibus contendis, ne in praeda occupasi, reliqui negotii gerendi facula rem dimitierent. Cicero L. 3. ad siniit. Epist. 8.sudia mihi rerum placere, quos in is bene me. riso grati essent. & Aeeus. I.In Verr. C. I. Neque enim hae a vobis populus Romanus exspectat,

neque eo potes esse conuntur, si condemnatus μis, qui adesse noluerit, . si fortes Daritis is eo quem nemo sit ausae Ue ν.. Vligatus L. a.

βι ρ Deinde severis legi debere, hoc est

secli, sobriIs, abstemila, selIcIter vIderunt M. Liv ejus , & Janus Gulielmius Quaest. an Plaut. Rudem. C. s , prolatis Catulli M.que Horatii auctoritatibus. 22. IRATI NuMINA MAGNAJ Nam majores solito adparere eredebantur Dii irati , quo essent formidolosiores. Callimachus Hymn.

Ceresque infando modo flucenserit , dram pum faecta es. insigia quidem ejus terram, caput vero ej-

tangebat coelum. Naro L. 2. Aen. p. 612. . Apparem dirae facias , inimeque Troj Numina magna Deum..L. 7.ν. 4 s. iralibus Aloso dictis exarsit in iras. As juveni' amanti subitos tremor occupat artus Deriguisa oculi r tot Erinnγι Fbuat 6 dris, Tantalue se facies verit. . Atque ita etiam fieri autumabant in adparia trinibus deorum Manium, S spectrorum, atoque umbrarum. Seneca Troad. s. 78. . Tum pissa vallis is rit immensos sipecus, ' Et Maius Erebi p. iam ad s. ros itert Tellura fram praebetae tumulum laeum.' Emicisis infens umbra Thessalici ducis. Idem Thyest. ν. M .i Errat anti uis vetus. Ensissa bustis tuνM, insutant Deo Majora nisis monstra. & Oedip. I r. Lais 'enarei mineuis ferri Ruris' canem arnar, er nostris. Errare istis: : mugisse solum: Vaga per lucos simulacra virum

Talia terriculamenta bono jure ad anImum male sibi conseium transtulit poeta Aquinas

385쪽

Quales his poenas qualis quantusque minetui ,

Cadmaeae matris praeda cruenta docet.

1ς Sed procul a nobis hic sit timor: illaque, siqua est, Quid valeat laesi. sentiat, ira Dei. Quid precoriali demensi Venti temeraria vota, Aeriae ct oubes diripienda serant. 'Quamvis nulla mei superest tibi cura, Neaera: 3o Sis felix, & sint candida sata tua.

. At nos securae reddamus tempora mensae.

Venit post multos una serena dies.

.i brevem si forta istasit cura se rem,

Eι toto versata toro jam membra quiescunι. Continuo templum violati numinis aras, O, quod praecipuis mentem seudoribM urget, D Urit in somnis. Tua sacra, ta major imago Humana turbat paruidum, cogitque fateri. 23. QUM Es HIs POENM UALIs QVAN- TuscuiΕ Mi NE TURJ Ita optime constituit Sca. ligere neque audiendi, qui inmutant. Bacchi honor ut inter Deos magnus, ita ipse contemti numinis vindex severissimus. Vide Pa. pinium L. I. Thebaid. P. 1 Io. atque inibi Lu

ratium.14. CADMEAE MATRII PRAEDA CRuENTA J

Pentheus, a matre Agave & bacchis furentibus discerptus. Res nota; sed tamen ob inlustrem facundiam relegenda Gud Nasonem L. 7. Metam. 7o I. vide & Passic ratium ad illa Propertii, L. 3. Eleg. 2I. r. 33. 'Penthea non saevae vena tur in albora Methae. alii enim aliter narrarunta . .

1 f. ILLAQuE, sI Q9A EsτJ Minus recte haee ad matrem Cadmeam refert Achilles, &noster Doura Praeci d. C. I 2. Neaeram suam intelligebat poetar id quod clarum fit ex deprecatione statim sequente. Procul absit a nobis, o amici, hic timor iracundiae Baechicae r potius sentiat laesi Dei furorem illa,

quam ego natam vix puto, quam innumero mortalium ut habeam, aegre a. mς ipse .impetro. Tantumdem enim valet istud Jis es. Plautus Pseudol. Aet. L.M. I. . . Metum er fugam perduini bm m is injiciam,ma esse ut sciant nasum. Minime vero audiendus Muretus, qui sitaque sicca reponebat.

17. QuID PRECOR AH DEMym J Iucunda correctio optati inpotentis. colorem duxἰt duleissimus Lotἱctilus, quamquam in re dissimili, L. 3. Eleg. 3. Iu quoqua, si veterum memor est . pulυis

arnorum,

Occurras oculis saepe videnda meis. Sarpius in somno redeat tua dulcis imago; Fidaque tangendas praeseas umbra manus. Quid preeor imprudens r non Do ita velis, amis est . Gita sint cineri, sit sopor usque, tuo. Et tumulum myrti virides, tar amaracus ornet Ei sedeat custos ad tua busta Venus.

3o. SIS FELIx , ET SINT CANDIDA FATA

Tu AJ Elegans formula, Catullus Carm. 6s. Sisis felices, eae tu simul, π tua vita, Et domui, ipsi in qua lusimus ,σ domina.& Carm. 96. Sis felix, Coeli, sis in amore potens. Maro L. 3. Aen. p. 493. Vivite felices, quisus es fortuna perae Ia. Iam sua. .. Ηora ius L. 3. Od. 27. LII. . . Sis licti felix, ubicumque mavis, D memor nostri Galatea vis . Propertius L. I. Eleg. Ω-e tibim salix, quoniam novus incidis error I, O PM-mpia voles, una sis sa sibi. Itemque imitatione non obscura Maronis sui, Eleg. i. ejusdem libri, st. 1. s. Ferte per ext anas s ntes, m ferte per undaε, . . Qua non tilla meum femina noris iter. Vos remanere , quibus facili Desu amuis ora, . . Sitis tar in tuto semper amore pare1.

Apulejus L. a. Metam. Sed tibi plane, Luci domine, fili onmiam chameus ille vera dixe risu sitque frix, miser rixtrum perIM.

386쪽

Hei mihi, disseile est imitari gaudia lalsa:

Dissicile est tristi fingere mente jocum. 3s Nec bene mendaci risus componitur ore, Nec bene sollicitis ebria verba sonant. Quid queror infelix' turpes discedite curae. Odit Lenaeus tristia verba pater. Gnosia, Theseae quondam perjuria linguae o Flevisti ignoto, sola relicta , mari. Sic cecinit pro te doctus, Minoi, Catullus, Ingrati referens inpia facta viri. VOS

NARiJ Verbum fendi cleganter sibi adscIstea re dativum, monuimus lupra ad L. I. Eleς. ii. 32. sq. Est autem hie Ima bellissima infelicis Ariadnae, ab in ratissmo Theseo In deserta Insula Naxo relictae, & fati sui diri.

ratem apud ventos atque undas conqueren

tis. Catulli locus, quem noster adlugit, hie

est, Carm. 6 I. s . I 64. Sed quid ego ignaris nequicqvam conqueror auris, Externata malo, quae nullis sensibia auctae Nec missas audire queunt, nec reddere voles I

Flebat amans eo ux ,spatiataque lisore eurvo Edidit incultis talia verba comis: En iterum similes , rudius, audise querelas:

En iterum lacrimas accipe, arena, meas.

Dicebam, memini,perjureue perfide Theseu. Ille abiit: eadem crimina Bacchus habet. Nunc quoiue, Nulla viro, clamabo, femina

credat.

Nomine mutaIo eaussa relata mea est. Pariter Aurelius meus L. I. Eleg. I s. At mn sie Ithaci digressu mota Calvso Desertis olim severat aequoriti . Mulios illa dies incomtis mosa eaoillis Sederas, injusto multa locuta salo. Thyestes in cognomine tragoedia, 1 68. Civisa litoribus vagis Audite maria. Vos quoque audire hoe scelus, Quocumque Dii fugi s. aud te Inferi.

Audire Terrae. Noxque Tartarea gravis Et atra nube, voc bus nostris vaca. Cicero L. 3. Tuscul. Quaest. C. 26. Sunt autem

alii, in luctu cum ipsa solitudine loqui De. pa delectat, ut illa apud Ennium μιrix: Cupido cepit amiseram nunc me, proloqui Caelo atqua terrae Medeari miserias. i Scylla apud auctorem Ciris, '. 4 6. Vos ego, vos adeo , venti, restabor, N aurae. Quo tandem frumi λ certe haud prorsus nullo. Audi Callimachum, Grotii nostri oret

. quentem: σ

Insidunt levius mortali tarde dolores , Et de triginra partibus una perit, Cum fidi in comitis gremium, vel denique surdos Cum temere in ventos se dolor exonerat. Graeca commodius consules In Fragmentis Cyrenaei poetae ab eruditissimo viro Richaris do Benile jo nuper dIspositis, num. 67. Atque hine liquet, quam temere ac nullo consi- lio Albium nostrum deturpaverit Franciscusi Guyetus, ita refingens, mit in ignoto sola relicta mari. Profecto sinistra est mediet eum, tam secile urentis & secantis. I. SIC CECiNIT PRO TE DOCTUs , MI-l NoI , CATu LLυ si Mallem Haec cecinit. designat enim Ariadnae querelam , admirabili artificio Veronensis poetae eontextam in Epithalamio Thetidis S Pelei. quod nobilim-mum carmen nullo jure Argonautita indigetant edῖtiones plebeiae, & grammatici quidam oscitantes. Ceterum Catullum etiam Mart Ialis dorium vocavit, L. I. Epigr. 6 I. Verona docti Allabas amat vatis. L. 7. Epigr. 98. ubi de se Ipse loqu turr Nee Marso nimium minor es , doctoque Ca

tullo.

Et omnIs retro antIquItas isto eum quasi pe-l euliari honoris vocabulo condecoravit. Idi quod concoquere non potuit Iulii Sealigeri stomachus, L. 6. Poct. C. 7. quo loco Ca. tullum multis modis proscindit, ac lacerar.l Et tamen ille idem Scaligeri X x Manes

387쪽

Atini 1 TIBULLI Vos ego nunc moneo: Felix , quicumque dolore Alterius disces posse carere tuo. s Nec vos aut capiant pendentia brachia collo,

Aut sellat blanda sordida lingua prece. Etsi perque suos fallax jurarit ocellos,

Iunonemque suam, perque suam Venerem,

Nulla

Manes maximi υρ optimi poetae, Et quantum me plurimum diserii Iuculentis vertibus sibi propitIavit ipso InitIo Hendecasyllaborum , quem I brum Manium Catullianorum specioso titulo cohonellavit. Hoc malo, quam cciisionem illam inclementem ac superciliosam. Pro Catulli honore steterunt alii viri, Item boni atque , Franciscus Floridus L. 3. Succisiv. Leci. C. s. di Caspar Barthius L. Adv. C. Is . tum ad Papin. L. 1. Silv. 7. 76. & ad L. f.Theb. 43. Vos EGO NuNC MONEO J Cicero Philipp. 7. C. s. Sed vos moneo, patres conscripti, liberιas a tur populi Romani , quae es commendata vobis.

4. PO SE CARERE Tuo J suspeetiim hoe habct Ianus Gulielmius C. s. in Plauti Rudentem , malitque calere , quomodo dicimus cavere malo. Sane ea vere legitur In Mar.

carita Poetica Alberti de Eyb, Itemque In codicibus duobus. Et juvare aliquid videtur ovIdius L. 3. Art. Amat. s. s. Discita ab alterius vestris timuisse querelis. Sed intercedit noster Albius L. I. Eleg. 2.

7. ult. Non ego , totω abesset amor ,sed mutuus esset Oraam: nec te posse carere velim.& Rutilius Itiner. L. I. initio: Velocem potius reditum mirabere, lector, Tam cito Romuleis posse earere bonis.

Nimirum raret ille dolore suo, qui aliena stultilla doctus prudenter advigilat, ne quid in se admittat, unde dolorem postmodo capere possit. Talis autem prudentia quin usu addisci queat, neque ipse opinor Gulielmius

negasset.

s. NEC CAPIAT BLA m A SORDIDA LIN.

Gux si DEJ Aut factu blanda habent melio. res. deinde non fide, sed prece erat in excerptis Scaligeri. Recte. Cicero Philipp. 7. C.'.

At vero excitati, eresti, parati, armati animis

jam esse dis ui , ne blanda aut supplici ora. iisne, sint ε l.tasis simulatione fallamur. Denique, pro sordida , malebat Nie. Heinsius subdisti. Uellem liber ali u Is addiceret. δε- men sordida, ut Scaliger bene exposuit, ava

ram notat ac petacem. Horatius L. a. Od. I 6. I s.

Nee loes somnos timor, aut Cupido

OcELLos J jurabis est In Coibertino codice. quomodo ex ingenio restituebat olim Ioannes Passeratius, quamvis in vetere suo libro jurarit reperisset. Hoc si Doura noster scivisset, constantius amasset suam conjecturam riuraris enim sola Ingenii bonitate praeoptaverat Praecid. C. I 2. Vere, ni fallor. Per oculos jurare , antiqui moris fuIt, de quidem praecipue in amoris negotio. Plautus Menaech. Ach. s. Sc. 9. I. Si voltis per oculos jurare , nihilo hereti eaeaussa magis Facietis, ut ego hodie ab Iulerim pallam o spinther, pessumae. Menaechmus surreptus adloquitur Erotium meretriculam , ejusque ancillam ; quibus quidem in illa sua venatura nihil elle oculis carius debebat. Aurelius meus L. I. Eleg. eis e mihi miles si videantur ocelli,

Per quos siepe mihi credita perfidia es.stuos tu jurabas , si quid nuntita fuisses,

O libi suppositis axciderent manibus. Et contra ma num pales has astouere Solem 'Nec tremis, admissae conseia nequitiae fAtque hoc voluIt inpurus ille apud purissimum nequam: Tetigit puer oculos suos , comceptissimisque juraesi verbis , sibi ab Asesto

nullam vim faectam. Et sic in adfectu tenerri. mo Apule jus L. 3. Metam. Tandem denique reverpus ad sensum praesentium, arrepta manu Fotidis , Ur admota meis luminibus , Parere, oro te, inquam , dum dictat occasio, magno e singulari me assinionis tuaε fuctu perfrui, crimpartire nobis uncturum indirim , per fastum p villas, mea mellitula. Vult nempe oculos

388쪽

Nulla fides inerit. perjuria ridet amantum so Iupiter. & ventos irrita ferre jubet. Ergo quid toties sellacis verba puellae

Conqueror ' ite a me scri a Verba procul. Quam vellem tecum longas requiescere noctes, Et tecum longos pervigilare dies lPerfida, nec merito nobis inimica merenti. Perfida, sed quamvis perfida, cara tamen.

Naida

Ios el suos debere, & quidem de plano atque in re praesenti, si illa rogatum fecerit. Nec tantum per suos, sed & per oculos ada. mati capitis iurabant. Naso Amor. L. 2. Eleg.

I 6. s. 3. At mihi u eomitem Juraras u su futuram , per me , rque oculos sidera nos a tuos.& festivissime ejusdem operis L. 3. Eleg. 3.

x. II.

Argutos basiat, radiant ut sidus, ocellas; Per quos mentita est persita μοι mihi. Scilicet aeterno falsum jurare puellis Dii quoque conceduπι 3 formaque numen

habet.

Perque suos illam nuper jurasse recordor,

Perque meos oculos; cr doluere mei.

Dicite, Dii; si vos impune fefellerit illa,

NEREM J scripsit Tibullus , si quid ego hiesipio , per Veneremque suam. quod ut credam,

facit usus particulae qua planc ei peculiaris,& ab aliis poetis diversus. Sic L. I. Eleg. I. Desilia ant uus primum sibi fecit agresti Pocula , is facili composuisque luto. L. I. Eleg. 3. s. 38.

Non ιιm caeruleas pium contemsierat undas,

Clusium votis praebueratque sinum. Ibidem Hie iacet inmisi eonsumIus merte Πbullus ,

Afessalam terra dum sequisurque mari. L. I. Eleg. 4. r. 2. Ne capiti soles, ne m erantque nives. L I. Eleg. T. V. 6 . Atticeris, labentur opes: ut vulnere nostro Sanguis , ut hic ventis diripiturque cinis. L. I. Eleg. 8. Te canet agricola e magna quum venerit urbe Sarus, ino sum rettulerisque pedem. L. I. Eleg. II.

Sed Veneris tune bella calent, scissosque -- pillos

Femina , perfractas conqueriturque fores. L. 2. Eleg. 4. 2. sq. ει iam sedes jubeat si vendere avitas , De sub imperium , sub titulumque lares. L. 2. Eleg. s. F. 86. Dolia dum, magni deficiantius lacus. ibidem γλ. 9 P. Ilis imis stipulae solennes potus acervos Accendet, flammas transilietque sacras. deInde II 4. A:er Amor, fractas ut nam tua tela sagittas, Ilicet, exstinctas a piciamque faces. Haec Palacmonibus nostris exilia vIdebuntur, neque satis digna In quibus otium ponature mihἱ vero, quae mca est humilitas, nihil exile habetur, quod faciat ad inlustrationem sermonIs Latini. Per Iunonem jurasse mulieres, & per Venerem , atque has praecipue quarum quaestus crat amoris vcrra. tura , ex Plauto, Nasone, Arbitro , ac Iuvenale jam olim innotuit. Et primus, credo , observavit insignIs ille Politianus Misceu.C. Sy. I. ERGO QtiI TOTIEs PALLA Is VERBA pu ELLAE CONQuEROR J Non satis adparet, quo reseratur Illud qui. oratio est hIulca, atque altero nacmbro truncata: cui tamen f liciter medetur noster secundus, cum Veneta principe & CyllcnIana, quid toties pra serentes. Quum nulla omnino mulier sit fida, quid eso tot Ies anImum meum excrucio propter levitarem fallacis puellae . 31. ITE A ME sER ER2A PREcoR JNon precor, sed procul habebant Pocchi exiscerpta, cum N Ic. Hein sit Italicis. quod quan. to sit praestabilius, nemo non videt.

ss. PERFIDA, NEC MERITO NOBIs INI

MICA MEREMTiJ Ita rccte distinxit Scaliger. nee placent Achillis librI, qui si e volunt,

389쪽

Naida Bacchus amat. cessas o lente minister ΤΤcmperet annosum Marcia lympha merum. Non ego, si fugiat nostrae convivia mensae 6o Ignotum cupiens vana puella torum , Sollicitus repetam tota suspiria nocte. Tu puer, i. liquidum sortius adde merum. Jam dudum Syrio madefactus tempora nardo Dcbucram sertis inplicuisse coma S.

Per s.l.r, nec meriso nebis inimica. merenti Persita. Venustii cst archaismus mbu merenti; a quo nec nitidissimi scriptores abhorruerunt. Terentius Eunucla. Actiq. Sc. 7.

Nescis nutu proseu absente nobis turbatum es

domi.

Catullus Carm. I R. Restituis c ido, atque insteranti ipsa refers te

Nobis. o lucem cand uiore nota

Vide egregium scriptorem Jo. Lud. de IaCerda ad Maron. L. f. Aeri. 9. 11s. & Vosi sum nostrum lib. de Construet. C. ss 8. MAR i A LYM 'MAJ Recte bini Witt Iani Martia. Diximus ad Propert. L. 3. Eleg. I.

SAE J Non quod negasset vocanti, sed quod Inter ips)s cpulas stirlini se proripuisset e convivio. Videlicet ex discIplina lenonia, quasi Itura ad alium aliquem potiorem. Sic B acchis illa apud amabilissimum Soeei Ro.

muni artificem, Heautont. Aet. 4. Sc. q. 9.Mea Phrnia , aridisi , modo iste homo quam villam demons Ut Charini PH. audivi. B. proxumam hinc fundo ad dexteram y PH. memini. B. Curriculo percurre: apud eum miles Dio-nsia agitat. S. haec incepta B. Die me his oppido esse invitam, atque a servari r Verum aliquo pacta verba his me daturam esse, venturam. HoratIus L. I. Epist. 7. V. 2s. Quod si me noles usquam discedere; reddes Forte latus . nigros an usta fronte capillos: Reddes dulce loqui: reddes ridere decorum,

Inter vina furam CParae moerere protervae.

Tale quidpiam apud LucIanum legitur In

Philinnae ac matris dialog smo. so. VANA Pu ELLAJ levis, inconstans, men

dax. Cicero L. a. ad Diud. Epist. 7. Prosecto li vides quanta vis in republica temporum sit,

quanIa varietas rerum , quam interιi exitus,

l quam flexibiles hominum voluntates: quid in Al diarum, quid vanitatis in vita , non dubiro quin cogites. Orat. pro P. Quintio C. 6. Si υeritate amicitia , fide societas, pietate propinquitas colitur: necesse es, isti, qui amicum , socium , Unem, fama ac fortunis spoliare conatus es,l υanum se, perfidioquin , S impium esse fa-

reatur. Hinc antiqui habuerunt verbum M.t narer quo verbo usus est L. Accius in Ale

maeone .

Tanta ut fruserando lactans, vanans protr sit Male haec eItamur apud Nonium ex Alcm/l na in voce Vanans: rectius autem In Laesare. Φ 63. JAM DuDuMJ Formula venusta de tem-l porc non longo in re praesente, & scripto. ribus elegantibus adamata. Hodie apud vulgil aures aliter sonat; quamvIs eam inlustrat inti Grammatici insignes, Servius Honoratus adi L. i. Aen. s. Io3. Donatus ad Terent. Andrii Ach. 3. Sc. q. 3. Laurentius Valla L. E. Elegant. C. 34. atque Angelus Decembrius L. 3. de Polli. LIter. parie 29. Sed res liquI. dius confici prolatis exemplis. Cicero sic loquitur Dial. de Am IcIt. C. 21. Equidem in raritibus ea, quam jam dudum tractamus , stabili-im amicitiae eonfirmari potest. Terentius Eunuch. Act. 4. Sc. s. ν. 8.C. Sed Thais multo anto venis' P. anne aliis jam a militer C. Iam dudum: aetas . lites sunt inter eos

factae maxumae. homo madidus rem exaggerat Verbo e nam

Thais tantum quod abierat a Thrasone. Sedelarius loquitur Sc. s. C. Thais, ego jam dudum his ad um. Τ. omι Chremes te ipsum exspecto. Sinon Maronianus L. 2. Aen. y. Io3. Sed quid ego haec autem nequicquam ingra

390쪽

L I A. III. Ε

Horatius L. 3. Od. 29. I rrhena regum pro enies, tibi Non ante verso lene meraιm cado, Cum fre, Maecen s, rosarum, erPrespr tuis balanus capιtiis Iam dudum apud me est. Naib L. a. Art. Amat. Candida jam durum cingantur colla lacertu ,

Imrue tuos flens es .iccipienda sinus.

Seneca, Med. Is I. Vile veloci via,

Monstrumque saevum , horribile , jam dudum

evehe.

Valerius Flaccus 466. de Iunone: Bine Veneris thalamos, semperque recentia sertis Tecta petit. vi a jamducium prosilis altis

Diva toris, volucrumque exercitus omnis Amo

rum.

Apulejus L. 2. Metam. Zachim adesi Aenptius, propheta primarius , qui mecum jam dudum grandi praemio pepigit, reducere paullisper ab inferis spiritum , ωrpusque i iaci possiminio mor-ris animare. Pro eo jamdudum, nitidissimus Arbiter jam olim dixit, venustate non mino re: Haud mora , omnes consurgimus : Eumolpus quidem mercenarium suum jam olim dommientem exire eum sarcinis Iubet. D. TYRIO MADEFACTUs TEMPORA NARDOJ Tyrium diei nardum, quod Tyro advehetur, satuunt eruditi. Atque ita myrrham Prope

tius meus Oronteam vocat L. I. Eleg. 2. F. 3.

non quia ad Orontem Syriae nasceretur, sed quod Antiochiam camelis deferretur , Inde lporro in alias oras deportanda. Atque equi. idem his rationibus adquiescere poteramus, lnisi Drio haberent nonnulli eodices Statiani, S Lipsit atque Heinsii excerpta. id quod me rito probavit noster Doura. Neque vero dubitare nos sinit Horatii auctoritas , L. 1. Od. IG

Cur non sub alta vel platano, vel hac Pinu jacentes sic temere , rasa . Canos odorari capillos, jDum licet, Assyrialvi nardo

ἰnibi haee notavit PomponIus PorphyrIori Ea quae nune Bria dicitur , olim addita Ailal ba AEBria nomina suae. O adnotandum, hul qu.qua NARDUM feminino genere dici. Vere ille de SycIa, testibus Plinio L. f. C. II. SJustino L. I. C. 2. De genere autem quod notat, sciendum veteres de haec nardiu dixisse, & hoc nardum. id quod vos lius noster observavIt L. I. de Analog. C. 32.8c 36. quam

quam inmemor hujus loci Tibulliani. Ceterum e Syria potissimum petebant Romani illas suas preciosas descias, esiam ex Perside atque India advectas; Catullus Canu. 6.

Nam te non viduas jacera noctes Nequicquam tacitum cubile clamat, Sertis ac oris flagrans olivo.& Carm. 6s. 9. Iqq. Nec tamen illa mihi dotra deducta parerna Fragrantem Assyrio venis odora damum. ιHoratIus L. I. Od. 3I. I 2.

Premam Calena falce, quibus dedis

Fortuna vitem e dives ear aureis Mercator exsiccet culiatis Vina Syra reparata merce. L. 2. d. 7. p. 8. Cum quo moraintem saepe diem mero Fregi, eoronatus nitentis Matibatbro Syrio evilios. L. 3. Od. 29. y. 6o.

Non es meum, si mugiat Africis Malus procellis, ad miserem preces Decurrere, er votis pacisci , Ne Curiae Sriaeque merces

sic enim ibi habet eodex vetustIssimus BI-bliothecae Franequemnae, quum sit in vulgatis Uriaeque mercra.

SEARCH

MENU NAVIGATION