Ammonii Hermeae In 5. Porphyrii voces commentarii, per Ioannem Baptistam Rasarium latinitate donati

발행: 1550년

분량: 118페이지

출처: archive.org

분류: 철학

1쪽

no viro amplissinip.Ioannes Baptista Raiarius.

U M Illud Hesiodium , quod eade

mesura reddere iubet i qua quis acceperit, aut etia cumulatiore , si possiti animo meo uersaretur 6crua in me beneficia memoria repeterem et sic mecum plane' statueba,nisi praeter obseruantiam,qua te colo, monimetum aliquod gratis alte animi mei,posteritati etia extaret, mihi

ipsi no satisfecisseataque cu superioribus diebus Ammon tu Porphyrii interpretem, qui 'Academicorum si Peripateticoru sectam uel, emeter est secutus, latine reddidisse,eum peruulgari,atque edi uelle . curaui , ut in tuo nomine in publicu referretur. id quod a' me no propterea facti MLquod putarem te indigere opera mea in dialecticis,ad quorum perceptione hic libellus aditu patefecit, cum sis omni liberali doctrina poletissimus veru,ut sipare tibi pro meritis in me collatis, quae multa & magna sunt gratia referre non possem, hoc saltem munusculum aliquam meae erga te summae obseruantiae significatione habe Tet ego autem uoluntate tibi profecto eme

tiar,sed rem ipsam ne unquam quidem posse uideor id* ut ignoscas este peto. AccipIas igitur hoc opusculum eb, qua potuit es me,diligentia lucubrarunti . . iVale.

2쪽

PORPHYRII INTRODUCTIONEΜ.

Ioanne Baptista Rasario interprete.

V O NIA M philosophia di-

putationem instituimus, necesse est,ut quid ea sit, cognoscamus. is enim qui aliquid aggreditur, quid illud st,praenoscat oportet quo re studiosius, ct diligentius persequatur. sed cum ex definitionibus res nobis manifeste fiat

quonampacto quippiam ex definitione percipiemus , nisi quid ea sit, prius didicerimus i igitur definitio est oratio,quae id quod definitur, explicat quid sit qua

breuissime:& nomen ab agrorum terminis per trastat ionem traxit: nam ut illi rura aliena a nostras destinguunt, sic definitiones rem assiimunt ac a caeteris omnibus disiungunt. nunc igitur,quadoquidem ita necessitas cogit, Philosophiae definitiones exponemus .ueluti enim cum rudimenta Grammatices ordimur, Grammaticen earum rerum , quae a poetis historicisq; , dicuntur, scientiam esse definimus, eodemq; modo cum primum ad initia Oratoriae facultatis accedimus, illam orationis ad peribadendum accommodatae uim esse quandam arte coniunctam in ciuialibus causis cuius bene dicere si finis affirmamus , sic philosophiae definitio percipienda est, quoniam ea reliquis kientiis, ct artibus definitiones tradit. Omnis igitur scientia, atq; ars subiectum aliquod , ct finem habet, subiectum illud oppeti

tur, de quo agitur, finis , ad quem mentis aciem intendimus, ct quem statuendum esse desideramus, uelut hac exempli appositione perspicuum, ac planum fiet. Medicinae sublina sunt humana corpora , quoniam in iis versetur, eiusdem finis est, valetudinem recuperare, siquidem eo solum medicus tendit.

ligna quoque fabro lignario subiiciuntur, iisq; illis finis est constitutus abacum ut efficiat. quod in causi est, ut omnis de finia

3쪽

tla ex subiecto aut fine aut ab utrisque simul tu itis assumatur.Ex subiecto, hoc modo. Medicina ars est,quae in humanis corporibus uersatur.A fine aurem sic. Medicina est ars valetudinis. Ex utrisque, Medicina est, quae in humanis corporibus uersatur, &valetudinis ars est. Astronomia quoque cum scientia sit, coelestia corpora habet subiecta, finemqs,motuum ipsorum cogniti

nem.quid igitur philosophiae sebiiciatur quidq; finis sit,percipiamus, ut illius definitionem tradere possimus Animaduertenduenim est, cum reliquae artes scietillaeq; omnes in peculiaribus quibusdam versentur,ut ars fabri lignorum, in lignis tantum,&astronomia in solis astris solam phila, sophiam in omnibus, quae sunt,uersari,finemq: habere,non ut illa efficiat omnia ,sed ut cognoscat.multae itaque philosophiae definitiones traduntur.nam multi veterum pluribus illam modis definierunt. ac ne omnes, quas nonnulli ambitione magis, quam rei necessitate adducti, memoriae prodiderunt, recenseamus:quinque, vel paulo plures commemorabimus,quarum duae ex subiecto,duaeq; ex sine oriuntur. quinta propter eam, quam ad caeteras artes habet, excellen tiam apponitur. iis praeterea sexta, quae ex vi nominis assumitur, accedet. Prima igitur definitio haec est. philosophia est rerum ,ut sunt,cognitio, Philosopho non singulos, qui inter vivos agunt, homines ad unum scire sed hominis tantum naturam cognoseere,propositum est,ut pote qui rei cuiusque vim, & notionem cotempletur. Alteram philosophiae definitionem hanc esse voluit princeps ingenii,& doctrinae Plato. Philosophia est cognitio rerum diuinarum, atque humanarum. constat tamen inter omnes

hanc nihil a prima discrepare hoc latum habent discriminis, ut

haec notior,atque apertior praecedenti uideatur.nam cum Platores diuideret,quae semprternae essent, siuinas,caducas Vero,ct ortui,interituiqi subiectas,humanas appellauit.definitiones igitur,

quae ex subiecto summuntur,patefactae iam sunt illae quidem,sed nihil inter se differunt, praeterquam quod haec notior sit, illa minus cognita.Tertiam,quae ex fine est Homerus. philosophorum Plato sic literis, monimentisq; consignauit. philosophia homini eum Deo similitudo est, quantum homo assequi potest. nam cuduplex D ei sit actio,notionis,qua cucta cognoscit, quod sic poctae attestantur, Dii omnia norunt. - - .

4쪽

de Inseriorum prouidentiae qua mundum uniuersum gubernat,ut iidem poetae inquiunt, Dat bona perpetuo summi regnator Olympi. philosophus operam dat, ut Deo quum similimus euadati uult enim omnia i peculari,quod omnia cofideret,& prouidere ,quod inseriora gubernet:siquidem& iudicat,& leges praescribit.ita fit, ut philosophia merito fit homini cum Deo similitudo. Illud autem,quantum homo consequi potest, recte ad definitionem adiungitur, quippe cum nec eadem cognitio sit , nec prouidentia. Neque enim simile est genus unquam

Immortale Deum , atque homi uum, terra egressorum, Quorum .n .ctiq; uis,atque natura diuersa est, eorundem quoque tersectiones diuersae sunt. quod in caeteris etiam animantibus, omine videlicet, atq; equo clarum est,& perspicuum, quorum quia differt natura , dissimiles esse perfectiones comperiuntur. quippe cum hominis pei sectio sit, honest e. i.cum virtute uiuere, equi uero, acrem uelocemq; & bello idoneum esse. Quin etiam in brutis,quae sunt rationes expertia , nunquam finem. & persectiones diuersas. nisi naturas quoque diuersas uideremus: nam

aliud cani est natura aliud bovi,aliud homini.qd si in iis,quanto magis in homine,ac Deos ex quo fit ut cum non parum dissimiales habeant naturas, dissimiles itidem pei sectiones habere coisgantur. iustis igitui de causis,quantum homo assequi potest,definitioni adiectu est, Philosophia itaque est quantum assequi h tmo potest, Dei similitudo.quid uero,ut sic definiretur, fuerit iacausa,dicendum est nobis. quoniam,ut diximus, duplex est Dei Vis,cognitiois,di actionis ita animis nostris conleplatio:& actio sunt,quae efficiunt,ut cum philosophus utranque animi patiem

ornare cupiat,vel dum rerum omnium naturam,quomodo se habeat; perscrutatur,tum etiam cum patibiles vires animi cum dipuinarum rerum contemplatione coniungit, supra hominem extollatur: idq; in causa suit ut Plato Philosophiam, quantum homo assequi potest, Dei similitudinem esse definiuerit. Sequitur

altera ex fine definitio.Philolophia commentatio mortis est. at quoniam haec definitio Philosophiam mortis esse commentati nem declarat,quomodo ea intelligenda sit, reserabimus.Cleo

brotus quidam,cum eum diuini Platonis librum , qui est de ani-MQ,indiligenter euolueret, philosophumque mortem meditari det

5쪽

bere videret, ignarus quid sibi uellet mortis illa commentatio, murum ascendit,seq; inde abiecit.id quod poetae cuiusdam epia

grammate nobis est notum,atque restatum:

Phoebe uale dixit: seq; arce Cleombrotus alta Se dedit in Stygios Ambraciota lacus,

Nullum in morte malum ratus est;sed aurea dicta Phaedonis de anima non bene nota seouens. Huius igitur horribilis casus in causa fuit ignorantia . nam quomodo mortis meditatio intelligenda esset,considerare debuerat praesertim cum sibi manus inferre, nemini licere iis verbis ino neat ille longe omnisi quicunque suerunt, grauitate dicendi pr inceps Plato,Etenim,inquit,sermo ille qui de iis arcanis habet,hominem ueluti in quadam esse custodia,ut ex illa seipsum soluere, aut aufugere non deceat: magnus mihi quidem es ualde abstrusus uidetur.atque haec quidem ille .nesas igitur est,quenquam sibi ipsi mortem consciscere . nam quemadmodum leges uerant, eum qui vinctus incustodiis habetur, ulla carceris vincula rumpere,ita etiam dominans ille in nobis Deus, qui corporis nostri vinculum diuina prouidentia sua colunxit,vetat iniussu hinc nos

suo demigrare. ς, si ita se res habet, quonato modo philosophia

mortis commentationem dicemust mentes vestras adhibere, &hunc uobis ex animo scrupulum euellaia, . nam cum homo constet ex anima,& corpore,ut ex duobus componitur, ita & animae dii cessus a corpore duplex erit.est enim quoddam naturale Vinculum, cuius beneficio coipus animae aligatur, vitalemque ab ipsa spiritum trahit,quoddam uero volontai tum quo corpori coiungitur eidem seruiens, ct subiecta: duplex igitur crit solutio, Vna per quam ccrpus ab anima,altera per quam anima soluetura corpore. mors quoque duplex erit,altera naturalis, cui omnes obnoxii sumus,quam obimus,cuin corpus ab anima separatur,ae altera uoluntaria,cu scilicet philosophi contemplationibus animum a corpore disiungunt philosolipi igitur mortem meditari, idest animum a rebus corporeis seuocare dictitur. hoc praeterea non est ignorandum,cum cCrpus ab anima secernitur, animam omnino a corpore non segregari. tantopere enim animae corpora diligunt,ut etiam post mortem in amore perseuerentaquocirca nonnulli umbrosas prope tumulos apparitiones ob eam cau-

sun uideri existimant.sed neque cum anima a corpOIe, corpus

6쪽

ab anima penitus seiungetur. philosophi enim, qui adhue vita

fruuntur,& philosophiae parent,seipsos a corporibus abducunt. Philosophia igitur est mortis,hoc est animae secretionis a corpore,meditatio, Restat ut quaeramus, si Philosophia fine habet eo-rsi quq lunt cognitione,quo iure prima definitione quae ait philosophia esse,rem prout sunt cognitione,& ea qua Philosophia reru diuinarii,& humanam cognitione esse affirmamus ex subiecto ct no ex fine assiimi dictu sit:na velut Mecicinae scientia, quatenus in humanis corporibus uersatur,ex subiecto,& du esticit valet dinem, ex fine,ad quem intendit, definiri asseruimus, ita quoque de Philosophia dicendum fuerat , quae si finem habet rerum cognitionem,superiores definitiones ex fine derivari necesse est dicamus. primum illud sicire volo,cum duo Philosophiaesint genera prirrum quo contemplamur alterum quod est in actione, duos item fines sortitam esse. quando enim Philosophiam mor tis meditationem dicimus e sse illam ex fine. qui in actione est, lefinimus: at cum rerum,ut sunt, cognitionem,ex eo fine explica mus, qui cognitione comprehenditur cum uero dei similitudine,

quantum assequi mortalis potest definitio, ex utrisque fit: Medicina,quae mista est quantum ex contemplatione tantummodo definitur, scientia dicitur quae in corporibus humanis uersatur,qua sane definitionem ex subiecto non iniuria lumi dicemus quando autem ex eQ, cuius gratia fit contemplatio, ualetudinem efficies

dicitur, ex fine definietur. at philosophia cum simplicem sommam contemplantem habeat, s nam id solum in causa est, ut rerum cognitio habeatur ) aliam ex subiecto, aliam ex fine

definitionem suscipere nequaquam potest. nam cognitio aliquo rum cognitio est .at quoniam cognitionis , ct aliquorum cognitionis eadem comprehcsio est,atque intellectio, siue ex subiecto quispiam dixerit definitionem, siue ex fine ron errabit et erit tamen potius ex utrisque led nos sortassis ad aliarum definitionii

distinctionem, eius uidelicet quae dicebat,similitudine Dei, quoad eius ab homine fieri possit,quae in quibus similitudo esset,non determinabat,& illius quae mollis meditationem inquibat, has definitiones sumi ex subiecto consessi sumus. Quinta definitio ea est,qua Aristoteles loge omnibus praestans & ingenio, dili gentia,propter philosophiae ad reliquas tum artes, tum scientias excellentiam sic tradidit.Philosophia artium arses,sciminii P

7쪽

scientia . quodam enim modo ad hanc omnia reserri posse I

telligebat.Cognitiones tum artibus,tum scientiis conueniunt .artes vero ipsae,scientiaeq; nihil inter se rationibus differunt. cuiussis enim artis rationes per se ipsas non uariantur. at materiae ratione distinguuntur:quippe cum scie tia ut astronomia,geometria, & arithmetice in sis existant,quae semper eaden sunt, artes Vero in iis,quae plerunque immutantur. quibus quidem fit rebus, ut geometricae rationes mutari non queant,ut ex hoc planum atque apertum est.in omni circulo a medio ad circuitum omnia interualla aequaliter distant. hoc enim semper eodem se habet modo,medicinae uero rationes mutantur,ut cum dicimus,contraria

sunt contrariis medicamina.id quod fit,quonia medicina non semper in eodem existit:ac primum propterea quod omnibus morbis remedium non inuehitur. quid si quispiam mortifero morbo Urgeretur praeterea moibi non semper contrariis,sed plerunque similibus curantur:ut in iis,quq accidunt usu venit .nam saepe homines aegri morbo graui,cum aestu, ebriq; iactantur,si aquam gendam biberint, prius releuari uidentur:deinde inulto grauius,vehementiusq; amiciantur. Philosophia igitul omnibus,& artibus, ct scientiis principia dedit:vt geometriae uniuersas rationes: inucstigare enim uniuersiai Philosophorum est. geometres etiam punctum individuum sumit & magnitudinis sectionem inhnitam sa-cit:atq; iis principiis utitur abs idem ostratione. sed haec philo-Ωphus sic probat. Omne termina, terminato una dimensione minus est,corpus tribus praeditum dimensionibus latitudine, longitudine,&altitudine,a super cie circunseribitur, quae duabus dis mensionibus longitudine,& latitudine constat:non. n .habet altitudinem,qua minor corpore existit. eZ tremitas item cui duo interualla sunt, longitudo .s & latitudo a linea finitur:quae in solam

longitudinem extenditur, quae itide a puncto terminatur.at punctum cum indiuiduia sit,nulla alia terminatione cocludetur omne igitur terminas terminato una dimet, sic ne minus est omnem de

inde magnitudinem infinitam diuisionem admittere, sic philos phus demostrabit.Sectio omnis fit per puncta, ex quorum cocursione nullum corpus compactum, coagmetatu inuenimns; cor

Pu igitur per puncta distinctuin tribus dimensionibus costabit. id quod euenit, quoniam a diuisione nihil quicquam 2 corpore Practor quanti magnitudinem auferri videtur, adeo yt tres illa di

8쪽

ensiones remaneant .corporis Igitur ratio se donem interminaram suscipit, quod si minus fieri posse propter ingenitam nobis

imbecillitate videbitur, id tamen ob eam caulam non erit sublatum. Philosophia medicinae quoque quatuor elementa impciti. tur.cum. n.philosophi quatuor elem clara demonst rarent ellc,idqmedici comprobarent,tot etiam ad ortum corporum,& vulbatis illis quide, sed non pluribus,aut paucioribos opus esse fassi suntlex quibus inqua elementis quatuor humores oriri aiunt,quos ab illis Hemetis remotis cognatione quada derivari affirmant. Rhetorices quoque principia a Philos phia ducunturiquandoquidem orator accipit exemplum,& enthymema,quae inductioni,ratiocι nation.q;coparane ut. n.ratiocinatio vera est,cii habet necessitate in sele,ita quoque enthymema uersi erit, quod una δ positionea ratiocinatione luperatur: quamcbrem ratiocinationis etiam imperfecte nomen fortitur. Ratiocinatio inquam oratio est . in

qua politis quibusdam aliud quiddam,quam si posita sunt,ex iis

ipsis quae polita sint necessario efficitur. pari etiam ratione exe- eum inductioni respondebit.enimuero ut inductio quanda proationis rationem decentem illam quidem sed non semper vera habet, ita & exemplum habeat opportet. haec sanc differunt inter se,quoniam inducito oratio est, in qua ex singulis uniuersa probantur.ut Rhetorica ,ars,turisq, ciuilis scientia, ac caeterae artes utiles uitae iant, Medicina igitur,quia ars est, vitae utilitatem aia fert. at exemplum est quod ex singulis singula confirmat, ct ab illis ibinit argumenta .nam estis locus de argumentis inueniendis ab Aristotele in disserendi facultate tractatus uberrime . nihilq; omnino est omissum quod pertineret ad omnem rationem dicendi.perspicuum igitur icst,Rhetorice a Philosophia principia sumpsisse. Orator prieterea iusto,honesto,& utili utitur,a si quomodo,ct quando iustum spectandum si,' Dum idem cum utili exi stat, ignorat, sunt enim qui iustum ubique ab utili non discrepare existiment,sunt etiam,qui ea disiuniat, ct contraria faciant. id quod pei spectum quidem esset,si ex illorum numero essent, quae vicissura retro commeant. at ipsa queque Grammatice ad Philosophiam refertur: nam in sonis,len pombussis vcrsatur,ex quo es scitur,ut sub Mutica,quae philosophiae pars est,constituta sit. sed

nec solum artes,quae in ratione uersantur,atque scientias, uerum

etiam sordidas plutosopbia indigere compertum est .nam Rdifi-

9쪽

eator perpendiculo utitur ,ut an rectus si paries discernat . sed quid perpendiculum sit nescit.at philosophus hanc huiusce rei

rationem reddet, omnia grauia suapte natura adimum tendunt,

grauia ad pares angulos deorsum feruntur,recti anguli nunquam aliquo declinant. fiber item lignarius,ut ligna recta efficiat, i ubrica utitur,sed quae rectae lineae natura sit,ignorat: eometra uero,

cuius partes a Philosophia sunt ductae,rectam esse linea inquier, quae aequa liter inter sua puncta constituatur. Ad sutuma omnes artes,quae habent initium id a Philosophia nactae sunt. est igitat Philosophia artium ars,ct scientiarum scietia. Pythagoras ea porro definitione philolophiam explicauit, ut esse illam sapientiae

studium affermauerit. hic primus cia ueterum erroribus Obulam

ire niteretur, di ab illis eum qui cuiusquam altis particeps esset,si Pientem nominari auderet, inter quos numerari Archilo chus potest,cum dicat. Rectum tridentem nauta sapiens collocat: 'Et poeta nam ita ipse quoque scriptum reliquit. Postquam sapiens faber ordine secit. Deae sapientissimae exhortationem probe cognolcens hoc Deo cognomen attribuit,quem solum sapientem appellari deceat. ut Pore qui sapientiam habeat,& rerum cognition E sempiterna. Cupraeterea nonnulli de Grammatica,deq; Rhetorica,non ulli etiam de natu ratibus rebus quaerere quippia coepissent,alii uero cocra ad alia,se contulissent,eos, qui naturalem contemplatione exercerent, Philosophos uocari uoluit,quasi amatores sapientis, quo Deum duntaxat appellari censititaeotum uero cognitionem uno ct eodem nomine Philosophia uocauit. haec Pythagoras. multae

praeterea sunt Philosophiae definitiones, sed his contenti sinus' At quoniam res omnis uel diuiditur,uel diuidi non potest, utrum Philosophia diuidatur necne.necessario dicendum uidetur, sed antequam ad hanc disquisitionem aggrediamur,diuisionis,condiu soliis,& lubdiuisionis vim,& natura considerabimus: is enim qui satis commode uelit de diuisione disserere,quid earum una quaeque si, diligenter exponat oportet. Diuisio igitur est sectio rei ex prima notione. Condiuisio ex secunda notione rei partitio est. Vt cum animal ex prima notione in rationis particeps,ct expcrs diducimus,appellatur diuisio. cum uero ex secunda, in supracoeleste, terrenum mortale ue,aut immortale distribuitur,co diuisis

10쪽

IN POR PHYRIVM c

st. sed hae inter se ordine solum differunt. Subdiuisio est, partes illius rei,quae iam diuisa est,speciei uidelicersectio. speciem nunc intellectam uolo,quae ct genus ct species esse potest si ad aliud,&aliud comparetur. ut suprac estis aliud fixum est errans aliud nam supracoeleste animalis species est , quod in fixum uapumq; subdivisimus ita ut fixi,& uagi genus existat. Ac de iis quidem satis in prae lentia dictum uidetur,nunc deinceps de philosophiae diuisione disseremus. Philolophia ut paulo altius ordiar, a nonnullis in duas. a pletisq; in partes tris est distributa. ex iis,qui eam tripartitam esse dicunt, unam in contemplatione,alteram in actione tertiam in ratione uersari dixerunt. quod utrum bene habeat,non incommodum uidetur exponere. ac primum sciendum illud est, pro diuisionis ueritate, liuina ps incipsi locum obtinere.nam. Cunctarum diuina cxordia rerum. Id quod in caussa suit,ut ueteres eam diuinarum rerum rationem apposuerint. at naturale,quantum ad nos attinet, primu esti quoniam quae intelligentia solum pollent, a nobis percipi non quesit

priuS,quam cognita habeamus ea,quae cerni,tangi ve possunt.sed re uera extremum , atque ultimum est, extrema enim substantia materiata est: idcirco extremum locum est sortita. Mathematicti, quod nonnulli praeposuerunt et,quod in ratione uersatur,eam Obrem medium sibi uendicauit,quod ab ipsa natura in medio sit ordine constituturmuel quemadmodum uoluerunt ii, qui Platonis sectam sunt secuti,ut sermas quae insitae,& iam in animis nostris consignate sunt .agnosceremus,& innatas nobis singularum reruquas contemplati sumus,notiones mathematicis demonstrationibus tanquam uia quadam,ct scalis utentes,recordaremur- qui autem ab Aiistotele profecti sunt,ea de causa mathematico medii;

locum attribuere,ut consuetudine oculosum assuel cerer animus

ab ea substantia,quae materiam haberet,illam cognoscere, quae intelligentia tantum,& ratione comprehenditur quae non est aspectabilis illa quidem sed maiori & uehemcntiori essentia atq; ut

praedita est,quam si oculis cerneretur.ex hoc euenit , ut lineam, quam in materia dilomus,nunquam aeque,ac ipsam matellam,aut ceram,aut aes cognoscamus,nisi eam a materia leuoclites, atq; in mentem adducentes,uehementiorem ipsius uim ct naturam consideremus.omnem uero figuram ueluti lineam,& triangulum ni

hal cum cera commune habere, propterea quod in ea inhaereat,

SEARCH

MENU NAVIGATION