Disputationum anatomicarum selectarum /

발행: 1747년

분량: 1043페이지

출처: archive.org

분류: 해부학

81쪽

DISSERTATIO INAUGURALIS MEDICA

Amo i so. die 9. Aprilis pertractabat

83쪽

DISSERTATIO INAUGURALIs

MOTU INTEST1NORUM.

n omnibus Intestinis motus vermicularis est, con, trahens & relaxans intestina, quassi vermes repentes, quo motu, δdjuvante respirationiς nixu, eces ad intestinum Rectunt sensura deferuntur, delatae e corpore proscribuntur, & chylus ex mutatis contentis & alsumptis praeparatus, ab ampulla lactifera resorptus, sensilia ad cy- sternam chyliferam propellitur. II. Motum hunc non solum in intestinis, sed ei. iam in ventriculo, vesica urinaria, vesicula fellea, uretere, vasis lacteis observavi, quanquam non tam evidenter in his,qinin in illis perspicere mihi licuit. Celerior autem vel tardior est hie motus ratione contentorum, quod ex infra

allatis patebit. β. III. Priusquam autem ulterius procedam, arbitror pra omittenda esse aliqua de intestinortun fabrica, hac enim perspecta, motum hunc eo melius intelligemus. f. IV.

84쪽

FOELIX DE MOTU

IU. Intestina vocant Anatomici, ut habet Ill. de

HALLER Praeceptor meus in aeternum devenerandus a tubum

continuum, cylindricum fere sed cujus siccito ovalis figurast, x in parte libera intestini, hoc est, quae in e senterio

non est annexa, obtusum habet verticem, observante WiNSI. OVID. Is tubas a ventriculi fine, quem complectitur, incralla intestina extensus, ad anum producitur.

β. V. Hic intestinorum tractus ab Anatomicis in tenuia cratia dividitur , quorum tam primi quam alterius generis tria sunt, dc unumquodque proprio nonii ne donatur. Tenuia sunt: duodenum; jejunum; ileon. Crassa : coeculia, colon, dc roeliam ; sed mala haec si ibdivisio est, suffieit diuisit Te in tenuia & crasta, nam tenuia per nullum sngulare signum a se invicem distinguuntur, nisi quod in jejuno plures galvulae vel potius plicae sunt, quam in i leo, in isto glandulae plures re alia signa minus evide uter utrumque separAnt. . VI. Donantur autem tam tenuia quam crassa septem membranis, uti habet Ill. de HALLER b non uti alii voluerunt, tantum quinque, si nempe computavimus, ut solent, cellulosas istas. Prima communis a Peritonaeo, cui subjicitur cellulosa, pinguedine, glandulis & vasis intertexta, uti WiNsco. habet c evidens ad Mesenterii sedetii in aversa obscura & saepe visibilis. Sequitur tunica muscularis, si-bris maxime circularibus lave transversalibus, uti alii vocant, facta, sunt autem hae fibrae circuli paralleli non accurate quidem & per totum intestinorum ambitum distributi, non spirales, uti aliqui clari viri voluerunt, ut a Pyloro inciperent & desinerent in recto intestino, quod etiam observavit

WiΝs LoW , qui H expr*ssis verbis scripsit, eas fibras non spirales, C in Compend. physiol. q. 7. 7Ο4. 7Os. 7Ο6. pag.

85쪽

rates, sed segmenta circulorum esse. Hae fibrae tendinosae fiunt observante WiLLIsIo, ubi mesenterio annectuntur. Adsunt etiam fibrae longitudinales incumbentes strato circulari, non tamen ita continuae, ut continuum stratiun efiiciant, sed reperiuntur maxime in vertice acuto, non tamen solum

ibi ut ligamentum essicere videri possient, sed & alibi, pauciores in medio, paucissimae vel nullae, ubi mesenterio adhaerent. Hac fibrae longitudinales in crassis evidentiores sunt, ibique in ligamenta concrescunt. VII. Sequitur hanc musculosam cellulosa secundaevidentissima; dein nervea, quae aeque ac aliae membranae firmitatem intestinis praebet. Haec ipsa tunica flatu in cel-hilosam mutari potes , uti in hanc mutatam inter praeparata sua conservat Ill. ALB1NUs. Quae dc ab Ill. de HALLAR sa pius praeparata & demonstrata fuit. Hanc sequitur cellulo- 4 sa tertia, secundae pene similis, parum descripta, nisi a Cl. olim WALΤΗERo dc nobis ab Ill. Praeceptore nostro saepe ostens a.

g. VIII. Vltima & septima villosa est hic proprie dicta, dc nulli bi tam pulchre appendices pyramidales sive conicae vasa exhalantia in internam cavitatem intestini deducentes apparent. Cel. LIBERNUAM1Us in basi horum villo.

rum octo poros manifeste positos esse scripsit, & in ejusmodi villo contineri ampullam laetiferam, in quam vas lacteum. ingreditur, & orificia exhalantis arteriae & venae resorbentis, quae omnia punctissima demum vi micro scopii & praeparationis conspicua reddi possunt. Haec villosa primo a FALLO-Ρio e) recte dicta est. WiLLisrres f) eam villosae tunicae nomine ornavit, & horum villorum genus perspicaci conje

ctum e) Observ. anat. edit. Lugd. Batav. fJ Pharm. rat. C. 2. S. 28. 739. 7 2.

86쪽

ctura assecutus; est. Depictam a S AΜΜERDAM lo g) ulterius examinavit BRUNNER Us b) qui villos descripsit esse tubos membranaceos, quibus involvuntur vasa alias bina, alias singulo ostio patentia, quorum alia ducunt ad venas me lentericas in ansere; alia ad vasa lactea in cane. Haec descriptio congruit cum Priceana; Ex hac villosa pene sola illae valvulae in praeparatis δc exs1ccatis intestinis tam evidenteς proda-cuntur. Sed in recentibus intestinis nihil vere valvulosi adest, neque aliud quid nisi molles plicae e plicata villosa cum cellulosa secunda, tertia, de nervea, uti INs Lov i l habet composita. Hae plicae vero, dum flatu praeparantur, in circellos totae abeunt; in principio intestinorum copiosae, sed quo an o intestina propiora, eo rario i es sunt, unde aliqui Physiiologi villosam hanc negarunt in crassis, non bene. Ex absentia autem harum rugarum lienteria sequitur, nam contenta quasi inter duo praela continent, & descensum foe- cum impediunt. Hanc observationem habet RoNΕΤ Us deletis nempe ventriculi rugis laesam concoctionem. In iis animalibus, quibus brevissima sunt intestina, foetida & fluida excrementa esse certum est cum voracitate insigni, ut in vipera, mustella, Vulpe, gulone. Q libus autem longa &cellulis profundis exsculpta intestina funt, iis dura, 1ieca,.

globosa excrementa, OVi, capΓae, lepori, cliniculo, cerVO. Nam , quo diutius contenta retinentur, eo frequentius ostio- is admotuS,. eo facilius etiam chylus ab ampullis lactiferis resorbetur. Haec tunica multo latior est reliquis incumbentibus, unde illae rugae nascuntur, quae non orbi ut res

sunt, sed quarta vel tertia pars orbiculi ut habet Ill. de HALIER l auel cunt autem hae rugae a flatu fortius disten

apud BEcu LIN. de purg Sepulch. anat. Lib. 3. sect. 6.dente

87쪽

dente intestina , sunt vero majores, qua parte intestina me-

6 f. IX. Villosa haec hactenus descripta nihil aliud

est, quam vera continuatio & productio epidermidis per os, oesophagi ina, Ventriculum, es Omnem intestinorum tractum, dein per anum continuata, & iterum inserviens epidermidinatium. Ea productio & mutatio epidermidis in pudendis muliebribus evidentior esst, quam scalpello per vaginam us uiae in uterum prosequi licitum est, in quo in villo tam mutatur. Haec villosa aliquando a contentis acrioribus, inde nato motu peristallico celeriori abraditur, dc cum foecibus expellitur, uti in dysenteria. β. X. Haec eodem villosa in interna superficie praeterea glandulas mucosas Peyerianas habet, ii Ic nomen non ab inventione, sed a pulchra litiscriptione PETERO attributum est,

cum jam S gvER1NUs in Lootomia Democritea e i S Obser 'averit. Eae glandul te in recenti cadavere manifestae sunt, fabricae simplicis ex causit β te rotunda factae, Sc in membrana muscii. lola sitae non sitie magno commodo. in medio perforatae, quo foramine mucum emittunt. Is mucus ad solvenda conis tenta de lubricationem viarum in servit, & adluvat, ut melius contenta descendere possint, neque cum intestinis conglutinentur. Hae glandulae in intestinis crallis jam diu notae fuerunt, minus in intestinis tenuibus, sed ct ibi ab Ill. de HALLAR m) nobis demonstratae sunt. 7 XI. Nervi multi quidem, sed parvi in tenuibus intestinis observantur. Proveniunt ex plexu solari ab dominis facto ex ramis suorum gangliorum se milunarium arterias comitantibus , & in earum tunicas mire implexis , dc una ad intestina ad repentibus; duodenum etiam nervos habet a plexu posteriori paris Octavi trans ventriculum vecto ad hepar, dein

88쪽

FOELIX DE MOTU

dein alios ab hepaticis uti Wiss Lov. n & a magno plexu, qui mediis gangliis seinitimaribus interjacet. Ab his nervis illa magna sensilitis oritur, illia tantopere a purgantibus assici solent, & major est quam in ore, aut lingua, cum medicamenta, quae in ore nullum stimulum creant e. g. meΓCurius dulcis, qui saporem dulcem vel debilem linguae imprimit, manna alia ad intestina delata nervos irritant, e ulsionem foecum stimulent. Vnde patet, quare in colica, cujus sedes non in colo, sed i leo saepe est, in inflammatione intestinorum , dysentcria tam enormes cruciatus Ec dolores adsint. In intestinis crassis pauciores nervi observantur, hingnon tanta sensilitas, cum destinata sint foecibus duris, acriabus vehendis, Unde vulnera eorum & inflammationes non tam periculosa sunt, quam tenuium, imo in dysenteriis ve-l1ementissimis magna pars membranatus secedere visa est. Oriuntur vero hi nervi e plexu me sente rico medio, ab utri que plexibus renatibus nervos huc dimittentibus, ct a trunco nervi intercostalis orto 1, rectuna etiam ramum a sacro ad penem eundo accipit. Alios adhuc nervorum surculos, sed: gscopo non inservientes habet. XII. Is tubus omnis annectitur mesenteriri, quodi est continuatio peritonaei, duplicato celluloso glandulis Scvasis intertexto, uti WiΝsLom ob habet. Hoc mesenteritanii in duas partes divisum est, ubi tenuia huic anneXa, messero eisum; ubi crassa : inesse colon dicitur. Inservit autem pro punisto fixo, ne per continuum motum tam facile se intri ea-xe possint dein vasa lactea ab intestinis ad cisternam chylis e ram euntia, vasa rubra sanguinem vehentia & nervos in se complectitur de tuto defert.

q. XIII. Princeps autem ossicium intestinorum est praeparare succum alibilem, quod sit per motum imprimis peri' statin

89쪽

salis m. Deinde succos aliquos ad in assam ciborum transmittore nata sunt, uti ex prioribus patet habere unum quem-qUe villum artcrias & venas, has resorbentes, illas exhalantes. Id facile demonstrari potest per in jectionem Anatomi Cam, qua aqua & oleum terebinthinae injectum per venam Portarum de pluit undique in cavum intestinorum; si ergo hic via libera est, inter intestina & venas, has resorbere ne cesse est, cum natura venarum sit revehere sanguinem a par tibus ad truncum. Deinde venas 1Delentericas resorbere de monstratum per Anatomiam comparativam, cum animalia 9 sint, quibus nulla vasa lactea sunt, quale est totum aVium genus dc piscium, in quibus adeo manifesto necessarium est, ut per venas me sente ricas resorbeatur chylus, imo adeo liberum iter est . ut flatus in cavum intestinum pulsiis in his animalibus in vasa me senterica abeat. Homines multi suae vitae parte per has venas nutriuntur, nam constat glandulas mesentericas maximas δc pulcherrimas in foetu esse; sed imminui pro aetate crescente, ut in senio evanescant omnes. Ita Ruus Cuius senex de se ipsio scripsit per inultos nunc annos nulla sibi stiperesse vasa lactea, quod quidem non nisi ex experimentis de obuervationiblis didicit, quibus constat anno septuagesimo & prius glandulas mesentericas omnes evanuis. se Sed his absentibias vasorum lacteorum iter liberum esse non potest, quia nullum datur vas lacteum, quod non aliquas earum glandularum subeat. Atque haec una inter cauissas mortis senilis est, nam in glandulis metentericis cliylus

liquidior fit; idem in vasis lacteis dulcis est Ac blandus, cum per

venas mesentericas non selum seligantur particulae suaviores, sed argumento transeuntis ea via etiam crastores ad sanguinem adveniant. Sed per eas venas aluntur fere, erunt ergo eOrum liquida ad obstri ustiones, rigiditates prona ; Uinc & liquido coloris albi plenae sunt lacteae venae, qui color ab Olao intertrito aquae est, ordInaria in intestinis missio, nem

90쪽

pe optima pars ciborum per varias illas pressione ς 8c affusionem variorum succorum in materiam albam fluidam mutatur, aeque ac in emulsionibus manu factis; deinde vi re- ioserptrice iste chylus praeparatus deducitur in ampullam lactiferam antea descriptam, ex qua vas lai leum cylindricum oritur, pergens ex cellulosa tertia per nerveam in cellulosam secundam, per muscularem ad cellulo lam primam, unde ad me senterium viam facit, hinc ad ductum thoracicum , refluxum interim impediunt valvulae, has adesse impedimentum injectionis horum vasorum a clueta thoracico probat. Pro movetur ea via chylus motu peristallico intestinorum, in quo, dum constringiuatur intestina . videmus erumpere chylum & moveri in vasiis lacteis, uti ex sectionibus vivo manimalium patet, nam, dum tunica muscularis se constringit, per quam transeunt vasa lactea, motus quidam ipsis imprimitur. Adest denique in ipsis vasis lacteis motus peristat licias uti infra uberius ostendetur. Crassum vero contentum in intestinis & nutritioni non inserviens ab intestinis tenuibus ad crassa propellitur, in quibus reliquum, nutritioni adhuc in serviturum resorbetur, & crassum atque acrius continetur, donec per acrimoniam nimis irritet, ct ad expulsione in crassa intestina stimulet.

g. XIV. Quum jam me satis locutum fuisse & quantum ad illustrandum hunc motum peris alticum, necesse fluit,

dixisse arbitror, converto me ad motum perist alticum, Sejus causam primariam, re utilitatem, quantum in m e erit, explicabo. Quum autem structuram intestinorum, non autem Ventriculi, nec vesicae urinariae, nec vesicae felleae, nec ure' rateris, nec vasorum lacteoru in descripserim , in quibiis omnibus hunc motum observavi, non in malam B. L. partem ac cipiet silentium, cum scopus meus primarius omnino sit de motu peristallico intestinorum agere, & observata de eo in lucem edere. Aliarum vero partium motum non potui non videre, cum intestinorum morum Observarem.

q. XV.

SEARCH

MENU NAVIGATION