장음표시 사용
21쪽
quosdam versus exponentis: Secundo Scenis versatilibus antiquorum , quae iterum it rumque versae pulcherrimarum semper picturarum species prae se ferrent: Tertio grae- Coruin tetralogiis una eademque die , in quibus quartum drama semper erat Satyricum, quod aliam requirebat Scenam longe diversam a Tragica , re Comica . His non obstantibus , Scena in una,'eadem' lefabula stabili usos fuisse Veteres, deducitur
ex descriptione partium veteris Menae a Polluce , & Vitruvio enucleate facta : qui tria fuisse Scenarum genera, Tragicum nempe, Comicum, re Satyricum , summo consensu referunt, Fnstructamque vel tragice, vel comice, vel satyrice Scenam numquam in
eadem fabula mutatam adverrunt, nec mutationis rationem , aut instrumenta eXEO-nunt . Secundo ex descriptionibus prodigialis Romanorum magnificentiae in Scenarum apestratu , apud quos illarum mutationes
nusquam legantur : quae si fuissent , illas nobis describere non neglexissent, quia major fuisset illarum varietas , Opulentior , re admirabilior apparatus. Tertio, & validitis eX usu Μachinarum , per quas supplebant VetereS , quae sine scenarum mutatione Recentiores spectatorum oculis sistere vix possent. Menae igitur versatiles, vel ductiles a Servio sic dictae erant illae , quae ductili bus, ac versatilibus machinis utebantur :
22쪽
vel pegmata illa a Lipsio nobis descripta.
quorum usus erat in theatris ad repentina quaedam exhibenda . Ad tetralogias verbGraecorum quod attinet, versis semel in chinis a Daniele Barbaro expositis ad cae. 7. lib. s. Vitruvii, atque Scena vel Tragica, vel Comica, Vel Satyrica exposita, non amplius mutari consueverat usque ad cata- strophen illius fabula: quarto denique , quia nulla ratione verisimiles sunt tales scenarum mutationes .' quis enim adeo rudis
hermas putabit, Regiam verbi gratia momento temporis in sylvam , aut PelaSus fuisse conversam ζ Ergo sicut artis poeticae peritissimus spectatorem ab uno aci aliud tempus longe dissitum numquam transferet ; ita si sapit, numquam illum momento temporis ad loca distantissima traducet. Caput quartum primam Scenicorum Ludorum originem continet, totiusque antiquitatis sipario reducto, festivae paganorum religionis nugas exponit, re ludibria pandit. Probat etenim primo, Ludorum 1cenicorum artem primordia su ab extemporaneis
quibusdam conatibus quod omnibus artibus peculiare 9 sortitam fuisse, illorumque celebritatem in dies Deorum festos reserendam instinctu naturae institutos , ad colendos scilicet Deos, iisdemque pro acceptis beneficiis gratias agendas, immo & propter remissionem, atque a laboribus cessa-
23쪽
tionem , quod utrumque humanae naturae est consentaneum . Festas autem istas celebritates sub ipsum vindemiae tempus institutas fuisse, libens Athenaeo subscribit : licet Aristoteles post collectas fruges , atque frumenta in horreis congesta as erat sacrificiis homines cum summa hilaritate operam dedisse ; cui adhaerent Μaximus Tyrius, αHoratius. Autumnali igitur tempore Liberum Patrem sacrificiis fuisse cultum, autumat, scenicosque LudOS consecratOS, immo & Comςdiam inventam ssimul cum Tragoedia : quae sic dicitur, quia τον τῆς τρυγης χρονον μεθη Vel quia τρα, - esset canentium victorum praemium , utpote viti
Caput quintum Ludorum Scenicorum OmluS , & incrementa in Sacris Dionysiacis Continet, docendo Primo , veterum sacrificia nil aliud fuisse, nisi publica quaedam
convivia Diis atque hominibus parata ad mutuam consuetudinem significandam, propter quae Ludos etiam sacrificiis additos .ct antiquioribus illis temporibus hςc omnia composite, & moderate facta fuisse : cum enim illis epulis, ac Ludis Deos arbitrarentur praesentes, nefas putasse quidquam admittere, quod non eorundem aureS , α oculi ferre possent: illam tamen veterum moderationem posteros neglexisse , inque contrariam licentiam , incontinentiam, re
24쪽
ebrietatem degenerasse, & in Dionysiacis agonibus ubi se vino ingurgitassent, hoc est, toto jam pectore Deum hausissent, risus ciendi gratia , se invicem dicteriis provocare, scommatis lacessere , atque vitiatum corpori S , tum animi mutuo sibi objectare cςpisse : cumque maximam auditoribus parerent Voluptatem haec scommata;
ex iis tam levibus principiis paulatim inἡcendi studia, & Satyris , α Tragindlae , Μimisque initium dedisse.
In sexto capite Μimorum originem ex ruderibus antiquitatis eruere nititur Auctor noster , eorumque inventorem non Philistionem , ut Cassiodorus putat , nec illo
antiquiorem Sophronem illum ηθόλογον ,
cujus Mimi Platoni adeo in deliciis fuere, ut in iisdem indormisceret; sed Μimorum primos auctores arbitratur fuisse , qui artem ridiculorum primi sudaverunt: Conscriptos vero fuisse a Sophrone, atque Xen archo Μimos partim soluta , partimque juncta oratione , adeoque similes fuisse Satyris Varronis , & Petronii satyrico. In septimo capite varias illorum species
apud Graecos , eorumque nomina, & etymologiaS , nec non eorum vestituS , & carminum subjecta, & formas ex Athenaei ammariis promit , re luculenter parata philologis profert. In octavo de Latinorum Mimis agit, α
25쪽
praecipuS de planipedibus , quorum definitionem ex Diomede lib. 3. Petitam, utpote optimam, a Vossit censoria virgula defendit . Illorum deinde ornatum describit, ει quas Personas repraesentarent, exponit: occurrit denique cuidam objectioni, re opportuna distinctione optime a Festo dictos reciniatos Μimos , ostendit. Caput vero nonum de Pantomimorum prima origine diffusό, α erudite tractat ratque ut e Comoediae veluti servitute assertos, ac sui juris factos Mimos ostenderat; sic ex istis exortos paulatim Pantomimos non voce , ω cantu , sed Pedum, a manuum agilitate, totiusque corporiS variis gesticulationibus facta, dictaque hominum, re fabulas integras repraesentata, demonstrat. Saltationem hanc Pantomimicam a temporibus Aristotelis deducit, non vero
ab Augusti aevo, ut Suidas, & alii non
spernendς auctoritatis affirmant opera nempe Pyladis, re Bathylli, ut rigidiores libertatis amatores iis ludicris cicuraret Imperator ille , &. populum dulcedine otii ad parendum pelliceret. In capite decimo cum Salmaso in arenam descendit: asserit etenim ille, Pyladem primum saltationis artem a Tragoedia, re Comoedia separatam in Scenam Latinam introduxisse ; sed nullius auctoris testimo-hio, sua tantum fretus auctOxitate , rem,
26쪽
quam adstruebat, confirmat: Auctor verbnoster testimonio Livii constantissime probat, ante Tragoediam , atque Comoediam saltationem in Mena Romana visam fuisse; longeque ante Pyladem , & Augusti
tempora Μimicas, & Pantomimicas saltationes ab Tragoedia , & Comoedia fuisse separataS . Id vero quando contigerit , in Suetonii fragmento exponit nobis Diomedes lib. 3. de variis poematum generibus Vibi namque docet, separationem Μimorum ab Tragoedia, & Comoedia ab illo tempore factam fuisse, quo pro Μimis cantica successere, atque tibiae pares, & impares in Comoediis . Nam Terentianae fuerunt hujusmo,
di: & tamen Terentius floruit inter primi, resecundi belli Punici tempora: ergo eX tunc Mimi, & Pantomimi a Comoedia, re Tragoedia separati sunt. Non igitur id evenit
sub Augusto ex Pyladis , & Bathylli institutione, ut asserit Salmasius . In Scenam vero , & orchestram comparuisse ill ico ac separatos fuisse, genusque quoddam inamaticae imitationis per se constituisse, validissimis rationibus probat. Quid plura Z Pyladis ipsius testimonio de Salmasio trium- Phat , cujus responsione ad Augusti quaesitum clarό colligitur, saltationem Pantomimicam non fuisse ejus inventum , sed magis ab illo excultam, & cum tibiis pluribus , fistulis, atque choro exhibitam. Per
27쪽
hyperbolem forsitan ejus inventor audiri
potuit. In capite undecimo primam Pantomim rum originem ex penitioribus eruditionis , α doctrinae alveis diligenter educit. Ante omnia proponit nobis Lucianum afferentem libello de saltatione, antiquissimam rerum omnium saltationem Pantomimicam eXtitisse, immo Μundo ipsi coaevam , atquz cum Amore Deorum antiquissimo exortam,
α primum exemplar saltandi ab ssideribus,& Planetis homines desumpsisse . Deinde
opiniones multorum ad calculos revocamdo , sola Stagyritae ex utraque parte perfecta Auctori nostro videtur: & ideo cum eodem lib. de Poet. cap. 4. arbitratur, iisdem initiis, eodemque tempore & Poesim, & Saltationem veluti gemellas fuisse exortas , atque idcirco saltationem poesim quandam , sed mutam appellatam fuisse : α quemadmodum Poesim varie excultam fuisse, atque inde Satyram , Tragoediam, COMoediam , & Μimos eXOrtos ; ita varia quo que fuisse saltationum genera : aliud nempe tragicum , & vocabatur ε' με - aliud
comicum , quod Κορδαμ : aliud fatrricum, quod Σίκ-ς dicebatur : Quς saltationes Omnes, licet mores , & perturbationes, &actiones exprimerent ; id tamen sibi vindicasse potissimum illam, quae Pantomimica
est appellata, atque postmodum Italica ;
28쪽
eo quia in Italia ina imos progressus fecisset, quia non mores tantum , & actiones ut antea , sed fabulas etiam integras motibus , ac gesticulationibus repraesentaret . Caput duodecimum Pantomimicae saltationis artificium exponit , tot auctorum praecinente choro , ut a legentibus non intelligatur tantium , sed, quasi dixerim, videatur etiam industria illa tam mirabilis Pantomimorum , qui fabulas , quas praecinebant Cantores , variis gesticulationibus prim6 reserebant: crescente deinde arte magis , magisque in dies , eam evidentiam , atque i αργε ω adepti sunt, ut ipsi soli , nullis praecinentibus tibiis , aut cantibus , mutis gesticulationibus tantum integras fabulas eloquentissime repraesentarent i idque exemplo Saltatoris illius ex Luciano eXcerpto evidenter probatur , re demonstratur etiam , artem illam perfectionis coIophona temporibus Neronis maxime acquisisse. Corripit demum textum quendam Macrobii lib. z. cap. 7. α simul corrigit ingeniose , ostendendo Bathyllum potius, qu,m Hylam di scipulum cum praeceptore suo Pylade adaequaIitatis contentionem perveniue. In decimotertio capite Pantomimorum apparatuS, Scena vestitus , instrumenta etiam musica exponuntur . Et primo quidem ostenditur , pantomimicam saltatio'nem apparatum sibi proprium , ta peculia
29쪽
Ti ratione sibi convenientem habere debuis se, postquam se sola Ludum Scenicum ab aliis tribus, Tragoedia nempe , Comoedia, atque Satyra distinctum constituerit: quarum & ornatus sunt inter se diffundes, disparique ratione, ut ex Vitruvio lib. s. c. 8. Et Pantomimorum quoque apparatum
peculiarem fuisse, patet ex Apuldo lib. 1 o. Μetamorph. in descriptione judicii Paridis pantomimice desaltati. Cumque fabulae , quas illi desaltarent, aut Tragicae essent ,
aut Comicae , aut Satyricae , convenientem
fabulis apparatum adhibuisse , liquido constat : & ideo nec Vitruvius tribuS Scenarum generibus addidit quartum , Mempe Pantomimicum ; ne entia sine necessitate multiplicarentur. Vestitus illorum non Toga fuit, ne scenicis actionibus dehonestaretur ; sed Palla, & Tunica, ut ex Suetonio in Calig. re Plauto in Μenaechmis. Sed illicb occurrit dissicultas, quam Fer- rarius lib. 3. de re vestiaria cap. 18. subolfecit, sed non exhausit . quomodo nempe Saltatores longis, atque fluentibus velati Tunica, & Palla , desaltarent. Cui occurritur opportune respondendo , Saltatores
Pallis ad talum usque demissis non iis Gallicis brevioribus , ut quispiam gratuito credit optime fabulas referre potuisse, cum
manibus potius, quam pedibus uterentur λειθοτοφω etenim appellabantur, quia capi
30쪽
tis, oculorum, manuum, atque totiuS corporis variis , sed numerosis , ct compositis gesticulationibus Omnia referebant potius , quam saltibus in altum sublatis ; quando
nempe honestiores referebant Personas: cum vero Silenos , aut alias furenteS , alio utebantur habitu iis convenienti, γ qui motibus illis, & saltibus impedimento non effet. Adeoque dicendum est, Pantomimos uti consuevisse habitu accommodatissimo
Personae, quam referebant. Chorum etiam adhibuisse recentiores PantomimOS, Clarum est, chorique carmina a Pta totiuS corporis gesticulatione expressiue , duce , re antesignano Andronico Livio , certo certius ne 1cilicet motus corporis ex anhelitu VO-Cem interturbaret , neve vox ipsa multum gesticulationi adimeret , licet antiquiores insimul re canerent, & saltarent.
In decimo quarto capite inquiritur, quid esset ποδοκτ t g in pantomimicis ludis . Et ante omnia opinioni Salinasii textum quen dam Luciani male torquentis opponitur,
quia οἰ ποδι ΠΟΠ erant si χοροδto tr-κα. Ot, ut ille afferit, qui chorum moderarentur , atque mensuram percuterent. enim, non ποδοκτυ- cantus figuralis Graecorum dirigebatur, qui ad octo Μusices to. nos efformabatur , & notulas habebat pro. prias cuique verborum syllabae superimpositas, quae digitis manus deXterae enormaban