장음표시 사용
31쪽
tur, & indicabantur. Probatur igitur vali dissime, ποδων κτυγον , de quo LucianuS , non ad saltatores, sed ad Tibicines potius spectasse. idemque fuisse, ac strepitum Scabiliorum , quae organa quaedam fuerunt instar nostrorum, quae spiritu in tubulis recepto, a Tibicinum pedibus cum ligneis soleis, quandoque etiam serreis, numerose pulsata sonitum emitterent. Scabilia ista a ibici-neS, non Vero Saltatores pulsabant, ut falso credit Nicolaus Abramus in suis commentariis in a. Volumen Orationum Ciceronis, in Oratione pro Μ. Cςlio ad illa verba : Mimi
ergo est jam exitus, non fabulor, ire quo cum OMMsula non invenitur, fugit aliquis e manibus, δε- inde scabella concrepant, autarum tollitur oeta
E quibus Vides , inquit nuperus ille intem rea , ΜimOS , dum saltabant, non oculis ollim fuisse blanditos, sed etiam scabellis
concrepantibuS numerum quendam, re concentum ad aurium voluptatem edidisse .
Quod falsitatis arguitur ex variis inscriptionibus a Raphaele Fabretto e plicatis , qua in aedibus paternis asservantur, CX quibus patet , operas scabiliareS numero non parvo extitisse, cum quatuor Decurias constituere Valerent: eorumque munera, re ossicia plane a Μimorum, & Pantomimorum muneribus disjuncta, & diversa fuisse. Nec mirum cuiquam videatur, si Tibicen ore tibiam innando , aliud pede non absimile organum
32쪽
puinare posset, quia organa illa sine ulla soni varietate tenore quodam continuo feriebantur ; & syntona fuisse , credendum est
cum Salmasio. Advertendum etiam est, Veteres testarum crepitu rhythmicum quendam sonum saltantibus commodas se ex Aristophanis, iuvenalis, & aliorum au toritate . e .rant enim testae, vasa principio fictilia, quo rum inventor ex Suida audit Diocles: & bacillo pulsabantur: mox ex variis metallis fuerunt conflata , ct a Latinis appellabantur acetabula. ' i i ZIn capite docimo quinto examinantur fabulae a Pantomimis desaltatae. Et Primo quidem probatur, illa cantica fuisse desaltata , quae hoc est saltationes voci sub- servientes dicebantur . exprimebatur enim aliquid saltando Congruens illi, quod voce canebatur qui λ εγον RV πιν, ex Athenaeo probatissimi saltantium diceban tur; Et cum Lucianus duo saltasorum gen ra fecisset: alsiud των, isque Mliud υτορχου misi'; primi saltabant, sed nub latenus exprimebant saltatione id quod voce
canebatur: alii apta gesticulatione vocibUS.,& cantico congruebant. Clim vero ars illa
ad ultimum perfectionis apicem evecta esset, quascumque fabulas a Poetis Epicis , Tr gicis, Comicis, atque satyricis sudatas pamtomimicae saltationis fecere incitamenta, &e emplaria. omnium tamen frequentissime
33쪽
Deorum fabulae, utpote spectatoribus magis notae, fuere desaltatae: quod jure In rito Arnobii nemesim provocavit lib. . Deinde &Heroum a Poetarum desumptς monumen tis: quarum aliae erant μονοτροπωτοt , quaΠ'do Unus erat PantomimUS , qui unam tantum Personam referebat , ut puta Ajacem, Herculem, vel etiam plures, sed in quas tamen unum se transformabat: ut erat illa, cujus meminit Lucianus: Aliae τολυπόσωποι,
in quibus plures aderant Pantomimi diversisS Personas referentes, atque desaltantes quale fuit Paridis judicium ab Apuldo relatum : talesque Pyladis Saltationes fuisse , testantur Plutarchus , & Atheneus P ex quo etiam discimus, a Pylade, & Bathyllo fuisse conflatam Italicam saltationem ex Comica, quam Cordaca, ex Tragica, qUam Emmeliam , & Satyrica, quam Sicinnim appellarunt: & licet omnes issas fabulas promiscue desaltarent Pylades , & Bathyllus , primus tamen in Tragicis , secundus in Comicis palmam retulit . In decimo sexto, & ultimo capite proponit Pantomimos certantes, quisnam eandem fabulam venustilis , & magis ad vivum desaltaret: ut fecerunt Ρylades, S Bathyllus in Agamemnone desaltando . Nec tantum gladiatoria ch ονεικία, illos certasse, quod Lucianus inficiari videtur sed victores etiam fuisse coronatos, ex variis inscriptioni-
34쪽
bus deducitur . Irrimb tanto studio in eos populus ferebatur, ut Tiberius urbe, dc Italia expulerit Pantomimos , cum propter eorumdem lasciviam , tum propter seditiones , quas nimia in eosdem faventium studia concitabant, ut ex Tacito Annal. lib. . &Dione lib. s 7 Ulterius progrediendi desiderium Auctoris morS praepropera diremit, filumque vitae, & operis una abscidit prope jam ad umbilicum perducti. Quod igitur e fati acerbitate evasit, tibi, humanissime Le ctor, do , dico toto suo pretio aestimatum. Illud amplexari ne dedignare , si in sinum
tuum se recieere gestit. Forsitan & alias luacubrationes ejusdem Auctoris non minoris
census in diem proserendi stimulus mihi earit, si praesentem aequi, bonique consulas.
35쪽
DE LUDIS SCENICISΜimorum & Pantomimorum
tomimorum fusilis σαυθσύ acturi ; cum hi quoque Scenicis accenserentur , de Scenicis Ludis in universum , hoc est de eorumdem Elymologia , ac prima Origine pauca quaedam delibare opus est ad clariorem ac magis absolutum dicendorum intellectum . Ad Scenicorum igitur Ludorum Etymologiam quod spectat, Scenicos Ludos a Scena nomen desumpsisse , verius est , quam ut pluribus eXponi debeat . Inquirendum proinde restat , unde nam nomen istud Scenae derivatum sit, quemque proprium intellectum habeat . Scenae Vocabulum , nulli dubium est a graeco derivatum . Quam enim Graeci Σοωνήν, Latini dixere Scenam . Atque idcirco per simplex E vulgo scribitur , licet ab Antiquioribus per L scriberetur. In pluribus enim , docet Varro lib. 6. de ling. lat. pag. mihi 8O. A ante E alii ponunt , alii non , ut quod partim dicunt Scaeptrum , partim dicunt Sceptrum o alii faenus, alii fenus , sic faenisicia , fenisicia . Et Festus quidem , quem citat Iosephus Scaliger , in suis conjectaneis ad Varronem, ait, proprie rusicorumfuisse, ut diphthongos non A pro-
36쪽
pronunciarent, et qVod recte aurum diceretur , ipsosorum dicere . Sed Vereor tamen , ne id usquequaque verum sit . Namque Varro in praesentia, alios inquit A ante E ponere, alios vero non . Non fuisse autem rusticos , qui A ante E non ponerent , ut innuere videtur Festus, evincit , quod subdit ibidem Varro inquiens , d quo Rustici panum Mae- sun , non Μesium , a quo scripsit Lucilius Cecilius ,
Alae rusticus fiat , F Μaesium rusticorum more pronun- ciet. En igitur rusticos Maesium per AE. diphthongum pronunciasse , cum alii dicerent Mesium per E sim
plex. Arbitror proinde non fuisse proprium rustico-Tum , non pronunciare diphthongos ; sed alios quidem sive rusticos , sive urbanos illas pronunciare , alios vero non : Seu voces aliquas quae ab urbana plebe per AE pronunciabantur , ab rusticis per E11mplex fuisse pronunciatas; dc vice versa alias quidem per AE ab rusticis fuisse prolatas, quas tantum per E sirnplex caeteri efferrent. Atque idcirco idem-met Varro, ut refert Scaliger loco supracitato , dixerat; haedum in Urbe, Eure autem hedum dici. Ad rem nostram , Scenam per AE ab antiquioribus scribi solitana , non ab rusticis , per E simplex ab Actio fuisse prolatam, & scriptam , docet idem mei Varro, ubi obscsnum, inquit, ab Scςna, ea ut Graeci, ut Actius scribit, Scena. Actius autem Poeta fuit, qui sene jarn Pacuvio floruit Populo Romano gratissimus t teste Gyraldo de histor. poetar. dial. 8. p. m. 898. Iam vero, hoc est Scena, aliquando formam tantum , aut speciem alicujus rei stagnificat . Atque hac ratione Scenam acceperunt & Sidonius, dum lib. 7. ep. I. Scena , inquit, Maenium publicorum, hoc est facies , seu species illorum dc Tertullianus lib. de Anima, inquiens : cum ipsam corporis Scenam , hoc est formam seu speciem, tempus aboleυerit. Et Apu-Iejus Miles. s. Scenam , dicens , hoc est speciem , qMam sponte susceperat . Quia vero in Scena ut plurimum res fictae repraesentantur , exinde profluxit ,
37쪽
ut Scena haud raro pro figmento usurpetur . Atque in hoc sensu lib. 8. noυi sceleris Scenam , inquit idem Apulejus atque Tertullianus Scenam erroris , hoc est figmentum appellat. Verum si vocis proprietatem spectes , Scena Tabernaculum denotat, Tentorium , seu Domicilium aliquod temporarium eX frondibus , culmis , tabu lis, pellibus, pannis lineis, aut laneis, similique alia materia ; qualia in castris semper i interdum etiam in hortis erigi solent ad faciendam umbram, aut arcendas pluvias . Dicta autem fuit raro συας , scilicet ab umbra . Adeoque Servius ad versum Virgilii 168. lib. I. AEneid. Tum silυis Scena coruscis Desuper, horrentique atrum nemus immin t umbra: Scena , inquit , inumbratio , ita dirita raro της σμῆς. Atque ita acceptam optime definit Placidus Grammaticus Arborum in se cubantium quasi concameratam densationem , ut subter po sitos regere possit . Nimirum Scena, testatur Servius loco moX citato, apud Antia quos parietem non habuit , sed a frondibus umbracula quaerebant . Hujusmodi vero & temporarium illud Theatrum fuisse, quod eX truXit Romulus in iis ludis, quibus raptum Sabinarum molitus est, testatur Ovidius lib. I. de Arte amandi v. IOO. dum canit:
Primus follicitos fecisi, Romule, ludos,
. Cum juvit viduos rapta Sabina viros. Tunc neque marmoreo pendebant vela theatro:
Nec fuerant liquido pulpita rubra croco. Illic, quas tulerant nemorosa Palatia. frondes Simpliciter positae, Scena sine arte fuit. Uerum postquam Theatra non lignea , & temporaria, sed marmorea , atque aeternum statura magnifice construi coeperunt, Scena appellari coepit Theatri frons, hoc est illa ejusdem pars, quae ab uno ejus cornu ad alterum extendebatur: in hac autem Scena, qui exercebantur Ludi, exinde Scenici appellari sunt. De quibus antequam agamus, animus est , Λ a Sce-
38쪽
Scenam ipsam , eiusdemque partes singulas recensere , atque describere. Id enim licet plerique tum ex antiquis , tum eX recentioribus praestiterint ; adeo tamen obscure , atque confuse id praestiterunt , ut si Scenam illam veterem, ejusdemque partes distincte ante oculos mentis posuerimus, maXimum facturi simus operae pretium.
Scena metus, ejusdemque curatius describuutur.
SCena igitur frons erat Theatri, sive illa Theatri pars , quae ab uno ejusdem cornu ad alte rum cum coopertura eXtendebatur. Hujus autem Scenae duae erant partes , quarum interior aulaeis, aut sipariis tegebatur, ne Actores Scenici, atque totus apparatus spectantium OculiS Pateret. EX-terior autem erat aperta , ubi Actores , atque Histriones agebant , haecque Proscentum appellabatur. Agamus si libet, de priori illa atque intimiori parte, di mox de hac eXteriori, & aperta. Pars igitur illa interior velo quodam Obducebatur, quod Aulaeum , aut Siparium vocabatur . Aulaeum quidam existimant fuisse dictum in Scenis Tragicis, in Comicis vero Siparium . Festus pag. m. 423. Si- parium genus veli mimicum: definiturque a Donato,
sive Euanthio , in fragmento de Trag. & Comed. Mimicum velum , quod populo ob it , dum fabularumaritus commutantur. Sed has tamen voces, Aulaei nimirum atque Siparii , promiscue atque pro eodem fuisse usurpatas, author est nobis Festus in fragmento pag. m. Ι47. ubi ait: Siparium, quo in Scenis m,
mi utuntur, dicitum , ait Verrius , a velamento , quod
39쪽
vocetur alias Aulaeum . Fortassis antiquitus dicebantur Aulaea, quae subsecutis temporibus Si paria vocitata sunt . Favet huic conjecturae Donatus loco su- pracitato , dum ait ; Aulaea quoque in Scena intexta Remuntur , pro quibus Siparia aetas posterior accepit . Erant autem hujusmodi Aulaea , sive Siparia , vela quae praetendebantur, iisdemque Scena velabatur, ne spectatoribus integrum esset, quae intra Scenam essent, conspicere. Quae proinde ducebantur, reducebantur, deponebantur , ut Scenas interioris species spectatoribus appareret . Quamobrem cum fabula quaevis in quinque communiter actus divideretur , sub finem singulorum actuum Siparium obducebatur , atque reducebatur sub novi actus initium. Clare id innuunt verba definitionis Siparii a Donato superius allata, dum dicebatur, Siparium esse Mimia cum velum , quod Populo ob is, dum fabuIarum a ius
immutantur: obducebatur enim Si parium , dum singuli fabularum actus immutabantur.
Interea vero his Aulaeis, aut Sipariis reductis, spectatorum oculis species ipsa , & Scenae interior forma patebat. Cujus tres erant partes, Μedia, Dextera , atque Sinistra . Cum autem Scena triplex esisset, ex triplici nempe Fabularum discrimine , atque alia quidem Tragica , alia Comica , alia Satyrica ,
pro fabularum diversitate ; tres etiam illae partes interiores Scenae erant diversae. In Scena Tragica Μedia pars Regiam eXhibebat , Ornabaturque Praetoriis , Palatiis , regiisque Turribus . In Comica mea dia pars domus referebat magnificas , projectis , dcmςnianis ornatas. In Satyrica vero mediam sibi partem vendicabat Spelunca . DeXtera pars in Tragoedia continebat τὸν , Hospitalia ; AEdes scilicet
hospitibus excipiendis accommodatas . Laeva autem pars carcerem . In Comoedia vero non semel Graeci praesertim addiderunt Tabernaculum , κλίπιον nuncupatum ubi a nonnullis Poetis jumentorum statio
40쪽
ampliora etiam effingebantur , cum per ea carros , ct jumenta transmitterent . Alii vero Poetae hujusmodi partem ad officinae usum transferebant. In partibus istis tres occurrebant januae , Μedia, Dextera , atque Sinistra . A media primarum partium Actores, Protagonistae nuncupati prodibant :a dextera Actores secundarum partium: atque a sinistra aliae humiliores Personae exibant , dicti Tritagonistae , aut Tetragonistae. Μedia janua alias utrimque adiunctas habebat , quibus affiXse erant machinae et x dictae , hoc est
Versatiles. pro re enim ac tempore hujusmodi machinae circumagebantur, dc vertebantur. In his machinis a dextera quidem emerebantur ea, quae eXtra
Urbem acta, factaque essent: A laeva vero, quae in urbe jussu , permissuque populi aut Principis , vel
etiam iis invitis acta , gessa , aut transacta fui Sent .
Per hanc autem Prisci quidam Tragici marinos Deos, Acheloum, Thetim , Proteum , aliosque hujusmodi introduxere . Quae vero Personae non circumagebantur Μachinis, sed pedibus veniebant , aliam etiam viam inibant. In Scena aram etiam pro foribus flatuit Pollux lib. 4. cap. XIX. quae diceretur Aγμώ. E,ὶ δε της -ηνῆς, verba ipsius sunt, εκμυ.2ρῖ τῖν θυρῖν . Aras namque pro foribus stantes , Atticis appellatas fuisse ιιγειει , advertit Aristophanis enarrator in Vespis. Erant autem nil aliud, quam columnae appellat Eupolis) pro foribus stantes,
in summa parte acutae. Has autem alii quidem Apollini , alii Baccho , atque alii utrisque proprias ,& sacras fuisse docent. Alii deXteram Baccho in Tra. goedia, Apollini in Comoedia e Sinistram ei vel Deo, vel Divo, vel Heroi , vel civi , cui fiebant Ludi ,
vel justa, vel parentalia. In iis verbenae apponebam tur Apollini, ut est in And. Ter. act. q. scen. g. Ba cho hederae. Vide Scaligerum Poet. lib. I. c. 21. Mensam
quoque addit ibidem PolluX, , ἡ θεορος, ἡ θ ω -ρμοζετο; Mensam scilicet placentas, & bellaria