장음표시 사용
51쪽
na , quam alii e MD , alii Hκ-- nominabant: eratque sedes sublicis elata , strata longuriis , super
quibus sella, ubi loci ea recitabantur , quae patrata fuissent secreto in aedibus . Quarta erat machina , quae remedia accersebat humanis majora . demissanamque Deos ostendebat ex improviso, aut Heroas per aerem ferebat, ubi opus fuisset. Atque hinc PolluX lib. 4. cap. 19. ponit θεολογῶον , unde Dii super
scenam apparebant; κερ-νοσκοπεῖον , eX quo fulmina
Iupiter jaculabatur & Φαντ locum post Scenam,
in quo utribus calculis confusis, S per aera versatis tonitru fiebat. Plurima de his, atque aliis machinis occurrunt apud istarum rerum scriptores, quibus utebantur veteres Poetae ad ea repraesentanda , quae aut eXtra Urbem, aut in Urbe gerebantur, in locis scilicet, quorum imagines Scena ipsa spectatorum oculis non subjiciebat. Non erat igitur, cur alias Scenso mutationes adhiberent. Nam dc temporibus nostris, hisce mutationibus utuntur Actores ad ea reis ferenda, quae aut in hortis, aut in sylvis, aut in portu, aut in mari, aut in intimis penetralibus gerumtur . mutatae quippe Scenarum facies modo portum , modo mare, hortum aliaS, alias nemora, atque alia id genus reserunt: quae veteres sine Scenae mutatione , per Machinas supplebant. Sed quaenam est igitur , dicet hic aliquis , divisio illa Scenae in ductilem , atque versatilem, cujuS UO bis meminit Servius 8 Equidem Μachinas alias vers tiles, alias ductiles antiquitus in usu fuisse, passim I go . Scenam aliam versatilem, aliam ductilem soluuappellat Servius, non contemnendus heccle grammaticus; sed id tamen nullo antiquioris auctoris citato testimonio. Restat igitur, illam appellatam ab Semvio fuisse Scenam ductilem , atque versatilem , quae ductilibus , ac versatilibus machinis uteretur . Sane eruditissimus Turnebus, Advers. lib. s. cap. 4. ad illud idem Virgilii testimonium ex g. Georgicor. al
52쪽
periactos hisbet, ubi versatiles sunt Maebisae, auctori
bus Vii υio lib. s. cs- P ct Polluce Iib. q. cap. I9. quae versatae , qμα cxirs Urbem , aut quae in Urbe e- σὰnt , Uend ban . nam dextra , finisera erant . Tarquinius Gallucius de Tragaedia ad calcem cap. 8.communem quidem Scenam stabilem fuisse docet , hoc est quae neque verteretur, neque diduceretur in partes , sed eandem semper ostenderet spectatoribus speciem: sed ad ostentationem tamen majorem , &luxum, varia eidem appingi additamenta consuevisse; nec materia tantum, sed etiam forma diversa fuisse adornatam: Quemadmodum ergo Scena interdum aurea fuit, ut Petreii; interdum argentea , ut ΑΠ-tonii , & Murenae ; interdum marmorea, ut Μ. Scauri ; interdum versatilis ex ligno, & suspensa cardinibus , ut Curionis; ita interdum etiam fuisse ductilem, hoc est quae hac, atque illac tabulis tractis interiorem picturae speciem denudaret: ut vult Servius ad illud Virgilii ex g. Georg. Citato. Aliter , & magis ad rem praesontem fortassis , eadem Virgilii verba exponit Ludovicus dela Cerda , putans Maronianum illum locum de Romano Pe-gmate intelligendum esse. Ρegma, machina quaedam erat e ligno, cujus erat usus frequentissimus , & in Theatris, & in Arenis. Eratque, ut optime descri-hit Lipsius cap. 21. de Amphith. grandis quaedam , di ingeniosa contabulatio, raris quibusdam compacta tabulis, S sublicis, quae sponte statim cresceret, statim subsideret. Ita enim fabricata erat, ut conjuncta subito discederent, disjuncta subito conjungerentur convertebatur etiam quamcumque in partem ;neque id tantum, sed sursum etiam surgebat, deprimebatur deorsum. Haec omnia Pegmatis munera eX-
primit nobis Seneca ep. 9 I. ubi legimus. His licet an meres Machinatores , qui Pegmata ex se surgentia excogitant, tabulata in sublime crescentia , S alias
ex inopinato varietates , aut dehiscentibus quae cohaereobant, avi quae distabant sua sponte cohaerentibus : aut
53쪽
sis, quae eminebant , paulatim in se residentibus . Haee autem Machina dupleX habuit nomen, subdit delaCerda, Scenae nimirum & Pegmatis. Dicta est Scena , quod constructa in modum Tabernaculi . nam latiore significatione , temporaria quaecumque domicilia ex frondibus, culmis, pellibus, tabulisque , dicuntur Scenae. Ρegma vero dicta est origine graeca -οτου - iγνυμοι, quod est figo, compingo.
Itaque glossae priscar interpretantur ConfiXum: S Apulejus ad vim ipsam verbi alludens, confixilem Machinam appellavit Ex his igitur liquere potest, quaenam essent Scenae illae versatiles , ac ductiles , de quibus loquitur Servius . Non enim intelligendus est de Scena apsia , quae
frons erat Theatri, chaec enim secundum rationem
fabularum stabilis erat ) verum de Pegmatis hisce ,
seu Scenis, quarum erat usus in Theatris ad repentinos Deorum adventus , atque ad alia plura, quae
essent de novo in Fabula exhibenda . Hae namque cum tractis hac illac tabulatis, dehiscentibus quae comhςrebant, alias atque alias species referrent , modo
totae conversiae aliam picturae faciem ostenderent, merito ductiles , atque versatiles appellari potuerunt .
Sed instabis fortassis adhuc: Non has solum Scenas , hoc est Pegmata , sed Scenam ipsam principalem , dc Theatri frontem versatilem esse debuisse, nempe ut statim post Tragica , Satyrica possent Dramata reprςsentari ab Actoribus. Verum enim vero pluistibus in dies dramatibus ad singulare certamen deis scendere solitos Athenis Actores , legimus I quorum etiam quartum Satyricum semper fuisse , testatur Laertius e sed hujusmodi Tetralogias atque certamina apud Romanos viguisse, legimus nusquam. Virgilius autem , atque eX ipso Servius, de Romanis loquebatur , dum Scenas alias versites fuisse dixit , aliasque ductiles. Nil proinde mirum, si quae ad solvendam hanc difficultatem ex Servio allatam faciunt, non convenirent, nec satisfacerent illis scenarum muri B a tam
54쪽
tationibus , quibus Graeci in suis Tetralogiis uterenis
tur. Verum ne quis suspicari , aut dubitare queat , Graecos saltem nostratibuS scenarum mutationibus usos fuisse , operae pretium fuerit eX ponere , qua ratione Frontem ipsam Theatri, hoc est Scenam mutarent, cum statim post Tragica , Satyrica Di amata essent edenda . Rem hanc autem nobis prorsus ob oculos ponit Daniel Barbarus in suis docti siJmis commentariis ad cap. 7. lib. I Vitruvii. ibi namque hςc habet: Volvae mediae, qzae medio cuneo e qMinque scenae nitributis respondent , ab ornamentis S amplitudine , quam babebant, regiae diccbantur. Utrimque aliae portae erant concharum modo , quas Nichios dicimns . Ita pro fronte Scenae tres erant f rtiones , ante quas in singulis machinae erant collocatae triangulares , axibus Gersatiles : in singulis earum frontibus piriturae erant , secundum fabularum , quas agebant , opportunitatem . Nam in una Comica Scena pDo compatis , in altera Tragica pro Traggatis , in terris Sa rica pro Sauris des-gnabatur.
Hactenus Barbarus et ex quo Jam intellectu facillimum est , qua ratione Veteres illi post Tragicam , Comicam statim, aut Satyricam fabulam edere possent in eodem Theatro. Nam iis dunta Xat versis machinis , alia statim atque alia Scenae facies apparebat , Tragςdiae nempe, aut Comoediae, aut Satyris conveniens. Caeterum versis semel hisce machinis , atque Scena aut Tragica, aut Comica , aut Satyrica spectatorum oculis eXposita, Scena non amplius mutari consueverat ad eXitum usque , di catastrophen illius fabulae . Ex his autem satis crare demonstratum arbitror, nostratibus Scenarum mutationibus Veteres usos minime fuisse , licet in apparatu Scenico ad Ornando
quamcumque nostrorum temporum magnificentiam Ion immo inter vallo superarent.
Non deest aut em & validissima ratio, propter quam fortassis hujusmodi mutationibus uti detrectarunt .
55쪽
Artis namque Poeticae peritissimi , atque intelligentissimi Actores facile perspicere potuerunt, hujusmodi mutationes nulla ratione verisimiles esse . quid ergo mirum si easdem negleXerunt , cum totius Poetici laboris scopus, ct finis esse debeat verisimilis reprςsentatio Θ Sane quis adeo rudis hermas est , qui putare , aut imaginari possit , locum illum qui sibi
Regiam, Verbi gratia , referebat, momento temporis in sylvam, aut carcerem, aut pelagus fuisse conversum ς adeoque non Reges, aut aulicos Proceres agentes, & colloquentes, sed vel naufragia, vel venationes , vel catenas, di compedes, aut supplicia , vel id genus alia exhibereὸ Prosecto quemadmodum navus
Dramatum scriptor spectatorem ab uno ad aliud distans tempus transferet nunquam idque summae in- verisimilitudinis ergo , quς numquam sinet nos eX istimare id reapse ita contigisse: Ita si sapit, imo vero ut sapiat , nunquam spectatorem mois
mento scilicet temporis, ab uno ad aliud longe dis-stum atque distantem locum traducet. Quippe momento temporis ad loca distantissima deferri , vix ,
ac ne vix quidem Beatarum Mentium pernicitati conceditur . Adeoque quemadmodum Poeta Artis suae non negligens ita fabulae partes coaptabit, atque conis nectet, ut tota, integra, verisimilis, atque admira-hilis appareat illo tempore, quod spectatores transire verisimiliter potuisse arbitrantur a principio ad finem usque repraesentationis: Ita quoque repraesentationem illam terminis circumscribet illius loci , cui interesse sibi videntur immoti spectatores . Proindes, quemadmodum Priscis in more positum fuit, ita adornetur Scena , ut fronte Regias domos referat , a lateribus Hospitalia, aut Carcerem; licebit hercle reclusis Regiae, Hospitalium, aut Carceris valvis&foribus, quasdam velut illarum interiores partes exhibere , atque ita variis rerum imaginibus atque picturis spectatorum oculos pascere . Caeterum ubi semel Regiam fixerunt, ibidem ex improviso aut syl-B a Vama
56쪽
vam , aut castra , aut simile subiiciet nunquam
hoc enim nunquam Verisimile , adeoque nunquam ex arte futurum est . Iure igitur omnes fere nostri temporis Actores damnabimus, dicet hic aliquis. Hi namque hisce mutationibus Scenarum in eadem fabula passim utuntur : qui tamen non reprehensionem, sed plausum potius & admirationem maXimam referunt. Ego vero, si in hac tantum re in leges verissimilis delinquerent nostrorum temporum Actores
Scenici , non admodum grandem iisdem dicam impingerem, nec in invidiam raperem. Μagis doleo , quod in aliis pluribus , dc quidem gravioribus adhuc enormius peccant. Sed in hac etiam re, qui eXcusari possint, non video ; nisi ut solent temere ne dicam, an libereo fateantur, quod volentes, atque scientes peccant . Nam vel nulla ratione habita pri
scorum eXemplorum , quorum tamen summa sem-
Per fuit authoritas, dummodo quidquam iis saliat indeXtra parte mamillae , mutationes istas verisimiles non esse facile judicabunt. Et tamen, ut majori aliqua voluptate minus attentVm , atque eruditum spectatorum vulgus perfundant, ab Artis suae, &veristinilis legibus discedere tanti putant.
Inquiritur prima Scenicorum Ludorum
formas , seu mavis species , Tragoediam nimirum, Comoediam, Satyram, & Μimum, Philologorum omnium est summa consensio . Porro quando nam hi primum civitate Romana donati fuerint , atque apud Martium illum Populum in usu esse
57쪽
se ceperint, luculenter nobis tradit Livius, ut infra patebit . Major eaque dissicilior controverssia est deprima istorum ludorum origine in universum , quam in praesentia disquisitius examinare animus est. Igitur cum Artes omnes perfectae atque numeriS omnibuS absolutae, ab extemporalibus quibusdam, & sine arte conatibus eXortae sint quibus conatibus ipsa natura faces ,& stimulos addidit, quae idcirco πι, εἀκχέτυπον γ ,εως ςοιχμον κατάντον υ φλημε, primAm scilicet, atque archet pum generationis principium rebus omnibus subest, ut optime advertit Longinus ; ideo Lia dorum hujusmodi Scenicorum ars , quae mirum in modum posterioribus temporibus eXculta est , ut Videbimus , prima quidem sua initia ab eXtemporalibus quibusdam conatibus sortita est , quae dubio procul
orta sunt a natura . Nimirum tota Scenicorum ludorum celebritas in dies Deorum festos referenda
est et adeoque primum , atque archetypum istorum ludorum initium in natura collocandum est I cujus simulis , & instinctu festivae illorum sacrorum celebritates institutς sunt. Sane nihil hominum natu-rς magis est consentaneum, quam post labores quieti indulgere , atque otio negotia interpolare . Cum enim laborem ferre sempiternum datum non sit , inquit Nature genius Aristoteles Et hic. lib. IO. ce Fatione opus es. Atque primo Rhetor. cap. 38. teX. 43. cum
jucundum illud esse statuisset, quod ad id accedit, quod
rebus es ex natura; teX. 449. inter maxime jucunda, adeoque naturς maXime convenientia , Otia , cessationes , relaXationes , ludos , atque quietes recenset . Cui concinens romanae fidicen lyrς carm. lib. 2. od. 16. Omnes Otium eX poscere tradit.
Otium diυos rogat in patenti Prensus 'aeo, simul atra nubes Condidit Lunam, neque certa fulgent Sidera nautis.
Otium bello furiosa Thrace, Otium Medi pharetra docori.
58쪽
In hoc autem otio nihil iisdem hominibus prius ,
aut antiquius , eadem natura duce , & auspice, quam Deo opt. Ma X. quem bonorum omnium largitorem inserta nobis a natura persuasio demonstrat, gratias, ct Iaudes offerre . Non latuit hoc veteres etiam il-Ios Ethnicorum Sophos inter quos Strabo lib. IO. κοινον με , inquit , - των ε μένων , τῶν
commune hoc S graecis, o barbaris , rerum sacrarum curam cum festiυa quadam inter mi ione celebrare . Quod si hec igitur dierum festorum celebratio communiSest & grςcis, & barbaris, omnibus scilicet gentibus genus enim humanum universum in graecos dc barbaros , a Grςcis prςsertim , dispesci consuevisse , nemo non nescit quis verebitur hanc dierum festorum celebritatem fateri naturalem, hoc est a natura hominibus ipsis insertam Θ Omnism enim consensio naturς vox es , inquit Cicero quaest. Tuscul. 1. sed S citatus Strabo id ipsum advertit . Subdit enim :E του θ' ψ φυσκ ουπαγορLA : Scilicet atque hoc ita dictat na-τura. Natura nempe hoc docet , & dictat , labores otio, atque quiete interpolare, illamque Σπὸ των εργων ε κεχειρο&0, ab operibus cessationem , in Deorum laudes impendere , atque aut pro acceptis beneficiis .c- χαροπικα , aut pro impetranda venia ἰλα- sacrificia
Et hactenus quidem bene , intercedit ad hunc Io- cum Casaubonus de Satyr. POes. lib. I. cap. I. h ctenus quidem bene prudentissimus Strabo. Sed virum, subdit, κατο μορθεςα- fugit, quod erat praecipuum, oe momenti maximi. Hic enim tantus omnium gentium consensus non solum ab instituto quodam communis nasurae est profectus ; verum etiam a Dei ipsius, qui naturae au-rbor est, institutione , ac jussione . Dierum enim distin-
Elio in ἐργαδπμους, ε δερταMy festos scilicet, atque promios , non hominum es inventum, sed illius , qui S hominem, o omne hoc solus vise jussit, ac jubendo fecit.
Verum enim vero cum ante prsscriptos in lege Mosaica
59쪽
saica dies festos, & profestos, caeca Ethnicorum sil- perstitio coelo jam & divinitate donasset Jovem, Apollinem, Martem, Iunonem, Minervam, Venerem, ac reliquum illum Deorum gregem ' dubio procul id ita dictante natura , & hos sacrificiis coluit, & f
stas in eorum laudem dc honorem dierum celebritates instituit. Eaque propter, etiam si in libris m- falcis hanc festorum , ac profestorum Dierum inst tutionem perlegisset Strabo , confirmare quidem potuisset , festas celebrationes jussu divino Hebraeis fuisse prςscriptas , ut eorumdem libri referebant ; sed non tamen ab illa divina jussione assirmare potera capud reliquum humanum genus fuisse exortas: Tum quia leges illae Hebraeis prςscriptς , reliquo humano generi erant ignotae; sed potissimum quia festas illas
Celebritates multo antiquiores praescriptis in lege Μ
faica ritibus ac ceremoniis noverat.
Illud adde: sive Strabo , s1ve alius quilibet Mosaicos attentitis libros perlegisIet, atque iis tantum stare voluisset, etiam ante institutos a Deo festos illos dies , atque professos , sacrificia in verum Deum viguisse , animadvertisset . Namque Genes. 4. Caini ,
ct Abelis filiorum Adami sacrificia legimus illud quidem de frugibus, istud vero de animalibus terrς oblatum. Ad quae quidem facrificia nullo , quod constet , p viis divino jussu adducti sunt , sed fortassis
exemplo dumtaxat Parentum, Adami nimirum & Evς, qui naturς dictamen , ac persuasionem secuti, Deum Opt. ΜaX. non intimo tantum cordis affectu , sed externis etiam illis oblationibus colendum, atque propitiandum instituerunt. Sapuit igitur etiam in hoc, eruditissime Casaubone , sapuit πολυμ θωατω Strabo, qui dierum festorum celebritatem,Divinis in lege Mosaica prςceptionibus antiquiorem , hominibus potius ex instinctu naturς, atque rectς rationis operantibus maluit acceptam referre . Utque nihil omittam; Si Deos potius illorum authores adstruere voluisset, ut
erat ethnics superstitionis pice infectus, Platonem po-
60쪽
tius sequi debuerat, qui id apertissime sub ipsu m se
me initium secundi de legibus asserit. ait enim: .
hoc est , Dii genus humanum ad labores, o miserias natum miserati laborum intermissiones , ac relaxationes constituerunt, dierum , videlicet festorum celebritates
in honorem Deorum , S Musas, o Apollinem Musagetem , es Liberum Patrem quasi festiυitatem prae
des statuerΠnt . Quibus ex verbis deducitur dies igitur illos sessos institutos fuisse , dc propter Sacrorum curam , scilicet ad colendos Deos , iisdemque pro acceptis beneficiis gratias agendas; Sed etiam propter remissionem , atque a laboribus cessationem : quod utrumque quam sit conveniens, atque humanς naturς consentaneum , nemo non Videt. En quam clare utrumque istum finem complectatur Aristoteles Nicomach. 8. cap. II. dum inquit: cuando cibes unis sacra conficiunt , atque ad ea celebranda unti conUeniunt, S congregantur , S bonores Diis immortalibus tribuunt, o Abi requiem cum voluptate conjundiam. De tempore autem , quo festς istς celebritates primo fuerunt institutς , non una est Authorum sententia . Aristoteles loco mox citato, post collectas fruges, atque frumenta in horreis congesta , sacrificiis homines cum summa hiIa ritate operam dedisse, author est . ait enim et ora γαρ
τοῖς κιαροῖς. Scilicet. Versimile enim est, prisca sacrificia , caetusque S conventus, qui sacrificiorum causa habebantur , collectis jam frugibus, ut primitias quasdam fuis