Nicolai Calliachii De ludis scenicis mimorum, & pantomimorum : syntagma posthumum, quod e tenebris erutum recensuit, ac praefatione

발행: 1713년

분량: 134페이지

출처: archive.org

분류: 문학

41쪽

continentem, quae hoc est Diis sacra appellabatur. Erant in hac Scena & aliae plures partes, ep scenia, parascenia, hyposcenta dictae; de quibus vide siis Auctores, atque ex his Butengerum in descriptione Theatri Romani, dc Graeci pag. m. 217. Sed omnium praecipue adverte Scenarum duo fuisse genera , eX Servio in lib. 3. Georg. ad illud Virgilii. Vel Scena ut versis discedat frontibus. Alia enim erat versatilis , ductilis alia . Versatilis subito quibusdam machinis tota vertebatur , & aliam picturae faciem ostendebat. In Ductili, tractis tabulatis, hac atque illac, species picturae interior nudabatur . Atque de parte Scense interiori ἀρ- σθω

Ad exteriorem vero partem Scenae spectat primo Pro scenium . Hoc autem, Isidoro teste, Locus erat ante Scenam patens, liber , in quo Aditores Γυe Comici , si υe Tragici , βυe Planipedes birioniam age bant . Ita Diomedes lib. g. Mimi , latine Planipedes dicti, quod planis pedibus, idest nudis Proscentum intrarent , non ut Tragici, cum cothurno, neque , ut Comici , cum soccis. Ergo Actores alii quidem cum soccis , alii cum cothurnis, aliique planis , nudisque pedibus e sed omnes tamen in Proscenio agebant, a que munere suo histrionali ibidem fungebantur. Agebant autem , atque histrioniam eXercebant , non

in toto Proscento , sed in suggestu quodam , quod in medio Proscenti eXcitabatur, appellabaturque Pulpitum . Atque hinc Iunior Plinius Epist. lib. 4. ep.

lo. Inde ista ludibria, scena, et pulpito digna ; Et

Longa per angustos figamus pulpita vicos . Pulpitum istud Graecis appellatum λογῶον , atque ριελη: ad quod respiciens Martiat. lib. a. ad Domitia

num ait.

nua T melem spectas, derisoremque Latinum

42쪽

ses . Pollux autem θνμέ appellat Mμον. suggestum scilicet, seu aram. Antequam enim Tragoedia exornaretur, atque perficeretur , mensa qua dam , seu suggestus , in quo stantes in Agris Actores canebant, θυμελη appellata est I ex eo scilicet quia ara in ipsa esset, in qua τα θυη , τεςι - θυορφα ἰθεια sacrificia scilicet dividerentur. Atque ad hanc aram in pulpito , sive Proscenio positam allusit Plautus in Amphitr. dum ait: Etiam hiseriones amo cum in Pro senio b c

Iovem invocarunt, venit 6 c. Planum autem hujusce Pulpiti erat altius Orchestrae Plano , altitudine pedum quinque apud RomanOS . Nempe ut Senatores, qui in Orchestrae plano sedebant , commode agentium gestus spectare possent . Proinde apud Romanos Scena , atque Proscentum Pulpito ; Pulpitum altius erat Orchestra . Amplius quoque multo erat Pulpitum istud in Romanis Theatris, quam in Theatris Graecorum. Discriminis ratio , quoniam Graeci Saltatores & Chorum in me dio plano constituebant, quod του ορ iovi , nempe a saltando, Orchestram appellarunt. Igitur apud

ipses Tragici solum , di Comici Actores in Scena , Pulpito fabulas suas recitabant . Ast Actores reis liqui suas in orchestra agebant actiones . Non ita Romani . cum enim hi locum Senatoribus in Orchestra destinassent, in Pulpito omnia agebant: hςcque propter hoc etiam multo ampliore, quam Graeisci, utebantur.

Caeterum cum Pulpitum idem esset, ac suggestus; Pulpitum etiam appellatus est suggestus, eX quo Professores docerent, aut declamarent. Atque huc veris git quod apud Suetonium legimus de claris Gram. c.4. Quendam Principem nomine mane disserere , post meridiem remoto Pulpito declamare solitum. Quintilianus quoque Demosthenem ait angusto Pu ito flantem δε- clamare solitum. Graeci autem Christiani ἀμβῖνα, umbonem appellaverunt Pulpitum , hoc est suggestum illum

43쪽

illum in Ecclesia, in quo Diaconi, vel Sacerdotes ad

Populum sermonem haberent : Quod etiam Lectorium appellatum est , quod in eodem Euangelia ab Diaconis legerentur. Tandem poli Pulpitum occurrebat orchestra , Graecis ορχωρα , ita dicta 'μο-ορ σεις , a saltatione, quod in ea apud Athenienses Chorus esset, atque Thymelici , & Musici Actores saltarent . Ideo ut superius advertimus, Orchestrae planum apud ipsos amplius erat , quam apud Romanos . Quoniam illi Scenam, di Pulpitum Tragicis, dc Comicis Actoriabus , Orchestram vero Choro , atque aliis Thym licis , musicisque artificibus assignaverant : qui cum in plano illo Orchestrae saltationes ederent suas, eX- inde nomen orchestrae dederunt. EX quo cursu, resaltatione Orchestra Tarentinis dicta fuit δραμος : ideo

ταρεν οις et Dromus, Orchectra Dionasiaci Theatri apud Tarentinos . Romani Orchestram subselliis Senatorum assignaverant: adeoque Vitruvius Lib. s. cap. 6. Orchestra , inquit , locus est inter Scenam ct cuneos , Senatoribus ad spectandum assignatus : atque hinc Tullius de Provinciis Consularibus , Consul Piso , inquit, nunc in orchestra belluatur, antea post Siparium . Id vero posterioribus Reipublicae temporibus factum est : nam a principio , toto scilicet quingentorum annorum spatio , Senatus populo permiXtus spectaculis interfuit . Sed ad extremum Atilius Serranus , & L. Scribonius AEdiles Majoris Aseleant sententiam secuti separari Senatorum sedilia jussere; quae non fuere stabilia , sed pro tempore in Theatrum ferebantur , ibique collocabantur : ubi docet Vitruvius, ut ostendit Barbarus in Vitruvium: inter Senatores , adeoque in orchestra locus soriarum gemitum Legatis datus . Quo more cum Germanorum Legati accersiti non essent , ultro se se ad Senatorias sedes contulere, atque recepti consedere. Ba

bari fuit , subdit ad hunc locum Iul. Caes. Scaliger

44쪽

Iolib. I. Poet. c.M. non accersere: Germanum, uti etiam λε- feriorum Gentium pr rogativa: Eomanum, agnoscere ,

ι'llὶt , aliorum quoque esse vellent. Sed labentibus deinde temporibus moribusque , Caligula Equites quoque , & Equitum uxores in orchestram induxi te quod postea Claudius imitatus est, teste Dione lib. 6O. pag. m. 669. , ubi de Claudio loquens, εἰσηγαγε, inquit, ες δ αμους τε Imr-

Scilicet: induxit etiam Equites, atque Equitum uxores in orchesram : quod facere S sub CHO consueverant . Sed & plures etiam Libertini generis in Orchestram irrepserant , vel ante Cati , &Claudii tempora . quam ob rem Augustus , teste Scaligero ubi supra, in orchestra Legatos sociarum

Gentium non recepit, cum eum locum a Libertini generis hominibus occupatum deprehendisset. Advertendum autem est , hujusmodi Orchestram

aliam quidem fuisse in Theatro , ubi Scenici Ludi spectabantur ; atque aliam in Amphitheatro , ubi

gladiatorum munera, venationes, naumachiae , atque alia id genus spectacula edebantur. Namque in Theatris Orchestra erat ipsum Theatri planum, ad quod recta ex Proscenio, dc Pulpito descendebatur. Atque in hoc plano subsellia pro tempore collocabantur , in queis Senatores, aliique honorati homines sedendo Ludos Scenicos spectarent. In Amphiotheatro autem , cum istud planum cederet aut gladiatoribus , aut sylvis , seu navibuS , cum nauma. chise , aut venationes eXhiberentur ; orchestra appellabantur quatuor, aut quinque gradus inferiores, atque proXimiores Arenae , unde optimus erat inspectionis locus. Igitur gradus illi quatuor , aut quinque, qui statim post Podium assurgebant, & supra quos erant alii quatuordecim , Equestria appellati , utpote Equitibus Romanis destinati, constituebant orchestram in Amphitheatro. Erat autem podium, ut optime exponit Lipsius cap. XI. de Amphithea-

45쪽

iro , Muri ill a pars projectior , et prominentior , ante imum spe iaculorum gradum , cui columnae impositae etim episediliis ad ornatum, Ue , cum liberet, ad inn xum . In hoc Podio eminentior quidam suggestus

erat extructus in cubiculi formam , ex quo Caesares, & Imperatores spectabant . In hoc eodem Podio sedes erant Consulum, Praetorum, aliorumque Magistratuum , quibus jus esset Sedis Curulis . Imperatores tamen aliquando ex Proscenio spectarunt. Testis Suetonius in Nerone cap. 12. ubi habet: Hos

Ludos spectavit e proscenti fastigio . Alii autem Μagistratus cum suis sedibus, listoribus, viatoribus, dc magistratus sui pompa ad Podium spectabant : In

hoc sedebant etiam AEditores , quando forte non erant aut Caesares ipsi , aut Consules , seu Praetores. Virginibus Vestalibus datus etiam est locus in Podio, contra Praetoris Tribunal , jussu ipsius Augusti , ut liquet eX Suetonio . Gradus autem , qui statim supra Podium assurgebant quatuor, vel quinque , appellabantur orchestra, eratque locus ex quo spectabant Senatores, & Sacerdotes : atque huc alludens Ausonius in Ludo Sapientum ait :--,. -- qui orchestrae proximus

Gradibus propinquis in quatuordecim sedes. Nimirum in orchestra Senatores, proXimi autem orchestrae erant quatuordecim gradus Theatri, in quibus Equites sedebant : unde & Suetonius in Iulio cap. 39. Decimus Laberius Eques Romanus Mi anum suum egit : donatus Wc quietentis sestertiis , Sanulo aureo, se Fum in quatuordecim , c Scena per Orache ram transiit. Sed ex hac Amphitheatri ad illam Theatri orchestram redeamus in qua Graeci Aram Dionysio

collocarunt, quae Soror του θύειν , a sacrificando θυμελη ,

Thymele dicta est. Ibidem Tripodes etiam Baccho sacros videre erat, ad quos allusit Aristides Orat. de concordia ad Rhodienses, dum ait: rολεψατε δε ε

46쪽

cros. omnino autem gaudetis eos aspicientes.

Post Orchestram erat Conistra , infimum scilicet Theatri solum, idcirco Cavea , dc Area appellatum. Ideo Plaut. in Amphitruon. Scen. 3. ---Ut conquisitores singuli in subsellia Eant per totam Caveam . Et Μ. Tullius de Amicitia : cui clamores tota Cavea nuper in hospitis , S amici mei M. Pacuυii fuerunt noυa fabula cum Sc. Tandem illud advertendum , apud Latinos Auctores Orchestrae nomine locum etiam illum appellatum , in quo a Poetis dc Oratoribus carmina, re Orationes suas recitaturis cathedrae auditoribus collocabantur. Quo sensu Iuvenal. Satyr. 7. Quanti subsellia consent, Et quae condurito pendent anabathra Tigillo Quaequae reportandis posita es Orchestra cathedris. Ad quem locum , Orchestra, inquit Vetus Scho-1iast. 1patium in Theatro , quod Pantomimo saltanti acabat . Gusmodi autem S Poetae Iegitur , in quo sans recitet . Atque haec de Scena, & ejusdem partibus, de quibus mirum quam involute, di obscure egerunt Auctores invenisse sussiciat. CA.

47쪽

CAPUT ΙΙΙ.An Poetae , ct Actores Veteres in eadem Fabula , prout res forent diversae repraesentandae , Scenas mutarent, ut

nunc temporis feri conisuevit.

LIcet nostri temporis Theatra Veterum, ac praesertim Romanorum magnificentiae nulla ratione comparari queant ; Scenicus tamen apparatus splendide satis adornari consuevit. Actus s1nguli plures Scenae mutationes exhibent, quae tantam

Varietatem prae se ferunt, ut spectatorum OculOS mi

rifice capiant; dc sin minus ex sui constitutione, ex iis certe non parum admirabiles fabulas reddant . An vero id ex arte sit, atque Actoribus, & histrionibus mutationes hujusmodi permittendς, sunt qui merito dubitant. Cum igitur de Scena, dc ejusdem partibus hactenus egerimus, libet rem hanc ad dis quisitionis calculos revocare dc primo quidem perquirere , an hujusmodi mutationibus Veteres un quam usi fuerint . ac deinde, an, & quatenus Recentioribus permittendae, aut saltem tolerandae sint , stabilire. Et sane mutationes istas Scenarum inter actus , usurpatas Veteribus quoque fuisse, non invalide suaderi videtur Servii Grammatici haud spernendi authoritate, qui ad illud Maronis eX 3. Georgicorum: Vel Scena ut versis discedat frontibus: utque Purpurea intexti tollant aulaea Britanni

Duo, inquit, fuisse Scenarum genera: Versatilis una , Du tilis altera . Versatilis erat, cum tota machinis quibusdam verteretur , o aliam Picturae faciem ostenderer: Ductilis , cum tractis tabulatis bac , atque illac, i 1 pecies

48쪽

species picti rae nudaretur interior . Quod si igitur inveteribus fabulis modo tota Scena machinis quibusdam versa , modo tractis hac, atque illac tabulatis, alias , atque alias picturς species & formas exhibebat, profecto Dires igitur hujusmodi Scenarum mutationes veterum fabulis inerant e Nam nostris quoque temporibus non alia ratione fiunt, quam aut tractis hac illac tabulatis, aut per machinas conversiS. Confirmari autem potest haec sententia primo :Quoniam inter alios longe plurimos, qui scenam antiquitus apparatu superbissimo instruxerunt , referuntur Luculli Scenam fecisse versatilem . Que ressi miraculo, atque admirationi Romanis civibus eX-titit , profecto exinde tota orta est , quod iterum, iterumque , ac saepius versa, pulcherrimarum semper

picturarum species, faciesque prae se tulerit ; idque

in una , & eadem fabula . Confirmari potes: secundo. Namque in antiquissimis Graecorum Tetralogiis , in quibus eximii illi

Poetae , una eademque die quatuor diversis Di amatibus in certamen descendebant ; constitutis judicibus, qui Victores pronunciarent iisdemque statuta praemia dividerent , quartum Drama , erat semper Satyricum. Poetae veteres, testatur Laertius Diogenes in Platone , Tiareem --ἡγωνιζοντο . ων το τέω ταρπν Σατυροκον et hoc est, quatuor dramatibus decertabant , quorsem quartum erat Sa risum. His suppositis , cum Drama Satyricum aliam requirat Scenam

longe diversam a Tragica alia enim est Scena Tragica , alia Comica, atque alia Satyrica, ut superius notabamus ) profecto Scenam mutari summe necessum erat in veteribus Tetralogiis , dum editis Tragicis , postremum Drama quoque Satyricum edebatur . Cum enim post Tragica in eodem Theatrossatim Drama Satyricum ederetur , nisi Scena verti potuisset, atque aliam speciem prae se ferre, vix ac ne ViX quidem , Satyricum Drama statim post Tragica edi potuisset. non enim tam parum tem -

49쪽

rly suffecisset, ut Scena, ex Tragica praesertim penitus diversa, in Satyricam adornaretur . Quod si ita igitur Scena erat constituta, ut facile ex Tragica in Comicam , aut Satyricam migrare posset , t profecto versatilis igitur erat e adeoque non in diversis solummodo dramatibus , sed in una , atque eadem fabula , ubi licuisset, facile verti poterat, atque plurimas Scenarum mutationes prae se ferre; ut in nostratibus cum voluptate, di plausu usu venit. His tamen non obstantibus , Scena in una & eadem fabula stabili usos fuisse veteres , tam certum esse convincitur, ut nullus hac super re dubitationi relinqui locus videatur. Nam sive Pollucem, sive Vitruvium , sive alium

quemvis ex Antiquis consulamus, qui Scenae veteris genera , ejusdemque partes pensiculate atque enucleatἡ descripserunt ἰ Tria quidem fuisse Scenarum genera, Tragicum, Comicum, Satyricum, summo consensu referunt, singularum etiam partes accurate expendunt; caeterum in structam semel aut tragice , aut comice, aut Satyrice Scenam , nunquam in eadem fabula mutatam advertunt, neque ullam ad hujusmodi mutationes exequendaS rationem , aut inis strumenta eX ponunt. Indicio vel maximo, semel in

structas Scenas , a protasi ad catastrophem easdem semper permansisse, neque ullam subivisse mutationem, nisi ubi fabulas forte mutari contingeret. Ratio facta validissime confirmatur. Crescente nam isque luxu, pr sertim apud Romanos , tanta Scenae magnificentia instrui cςperunt, ut jam ο τηε ο νεοκ κο - , loci scilicet apparatus longo intervallo fabulis , licet summa industria ab ingeniosissimis Poetis concinnatis , admirabilior videretur . Non desinit unquam admirari Plinius lib. 3 . cap. 7. & 36. cap. E. s. 6. IS. Varium istum , atque magnificentissimum Scenarum apparatum ἰ quippe auro, argento, Attalicis vestibus , tabulis pictis , Signis , columnis , atque

aliis hujusmodi pretiosissimis ornamentis distingue

50쪽

hantur. In Theatro Μ. Scauri, qui Sullae gener fuit,

Scenam triplicem fuisse, refert cap. 13. lib. 36. in altitudinem 36O. columnarum o Imam ejus partem e marmore fuisse; mediam e vitro, inaudito etiam postea genere tu Xuriae ἰ Summae tabulis inauratis columnae : imae duodequadragenum pedum e Signa ςrea

inter columnas fuisse tria millia numero . Addit ibidem , C. Curionem , qui bello civili in Caesarianis partibus obiit, funebri Patris munere , Theatra duo juxta fecisse amplissima e ligno , cardinum singulorum versatili suspensa libramento , in quibus utri

que antemeridiano ludorum spectaculo edito inter sese aversis, ne invicem obstreperent Scenae, & repente circum a stiS , ut contra starent, cornibus inter se se coeuntibus faciebat Amphitheatrum, & gladiatorum spectacula edebat , ipsum magis aut hora tum Populum Romanum circumferens. Profecto majus aliquid est Theatrum liniversum versatile, quam solam Scenam versilem facere. Sed tamen , si in una atque eadem fabula hae quoque verti , atque mutari Scenae consuevissent, jam obvium est cuique conjicere, quanto major fuisset earumdem varietaS, quanto opulentior , & admirabilior apparatus: quem proinde describere nobis non 'eglexissent accurati alias, & navi prodigialis Romanorum tu Xuriae descriptores. Cum igitur nusquam legamus hujusmodi Scenarum mutationes, necesse omnino est fateri , illas minime in usu

fuisse: adeoque semel instructis Scenis, in illis integras fabulas reprςsentata S. Sed rem hanc adhuc confirmare videntur Machinae, quarum in Theatris frequentissimum usum suis. se constat. Nimirum ante portas, quibus Scenae facies distinguebatur , machinae apponi consueverant, postibus portarum a TXae , quas Graeci , hoc est versatiles appellabant, ut superius innuimus. ut

enim res aut tempus requirebat, circumagebantur , ac spectatorum oculis nuntios, peregrin OS, civeS peregre revertentes sistebant . Tertia alia erat Machi

SEARCH

MENU NAVIGATION