C. Julii Cæsaris Quæ exstant opera; cum A. Hirtii sive Oppii commentariis de bellis Gall. Alexand. Afric. et Hispaniensi. Accesserunt ejusdem Cæsaris fragmenta, nec non et nomina populorum, oppidorum et fluviorum, quæ apud Cæserem reperiuntur. ... To

발행: 1755년

분량: 474페이지

출처: archive.org

분류: 전쟁

241쪽

23o A. HI RTII Co MNENT. XXIV. Caesar, etsi fallacem gentem , semperque alia cogitantem, alia simula tem , bene cognitam habebat ἔ tamen petentibus dare veniam utile esse statuite quod , si quo pacto sentirent ea , qua Postularent , mansurum in fide dimissum regem credebat; sin, id quod magis illorum naturae conveniebat, ducem ad bellum gerendum regem habere vellent ,

splendidius atque honestius sese contra regem , quam contra convenarum ac fugi livorum manum, bellum esse gesturum. Itaque regem cohortatus, ut comuleret regno paterno ἰ parceret praeclarissimae pa triae, quae turpissimis incendiis et rurnis esset deformata ; cixes suos primum ad sanitatem reνocaret, deinde conserνaret; sdem populo R. sibi Iue praestaret, cum ipse tantum ei crederet, ut ad hostes armatos eum mitteret; dextra dextram tenens, d mittere coepit adulta jam aetate puerum. At regis animus disciplinis fallacissimis eruditus, ne a gentis suae moribus degenera ret, flens orare contra Caesarem coepit, ne se dimitteret e non enim regnum ipsum sibi conspectu Caesaris esse jucundius. Compressis pueri lacrimis , Caesar ipse commotus, celeriter, si illa sentiret, fore eum secum affirmans, ad suos dimisit. Ille, ut eX carceribus in liberum curaum

242쪽

Dp BELLO ALEXANDRIND. 23 remissus, adeo contra Caesarem acriter bellum gerere coepit, ut lacrimas , quas in colloquio projecerat , gaudio videretur profudisse. Accidisse hoc complures Caesaris legati , amici , centuriones militesque laetabantur ἔ quod nimia bonitas ejus fallaciis pueri elusa esset. Quasi vero id

Caesar, bonitate tantum adductus , ac non

prudentissimo consilio secisset. XXV. Cum, duce assumto , Alexandrini nihilo se firmiores factos, aut languidiores Romanos animadverterent ue eludentibusque militibus regis aetatem atque infirmitatem , magnum dolorem accipe. rent ; neque se quidquam proficere viderent: rumoresque eXSisterent, magna Caesari praesidia , terrestri itinere , Syria Ciliciaque adduci, quod nondum Caesari auditum erat; interea commeatum, qui nostris mari supportabatur , intercipere statuerunt i itaque eXpeditis navigiis , locis idoneis ad Canopum in statione dispositis navibus , insidiabantur nostris commeatibus. Quod ubi Caesari nunciatum est , classem jubet expediri atque instrui. Prae ficit huic Tib. Neronem. Proficiscuntur in ea classe Rhodiae naves ; atque in his Euphranor , sine quo nulla unquam dimicatio maritima , nulla etiam parum sel citer consecta erat. At fortuna, quae ple

243쪽

131 A. HIRTII COMNENT. Cumque eos , quos plurimis beneficiis odinavit ad duriorem Casum reservat; S periorum temporum dissimilis , Euphronorem prosequebature nam, cum ad Canopum Ventum esset, instructaque utrimque classis consciisset , et Sua consuet

dine Euphranor primus proelium Coinmisisset , et illic triremem hostium perforasset ac demersisset; proximam longius insecutus , parum celeriter insequentibus reliquis , circumventus ab Alexandrinis est: cui subsidium nemo tulit 3 sive quod in ipso satis praesidii, pro virtute ac felicitate ejus, putarent esse; sive quod ipsi sibi

timebant. Itaque unus eX Omnibus eo prce lio bene rem gessit, solus cum Sua qua

driremi victrice periit. X X V I. Sub idem tempus Mithridates Pergamenus, magnae nobilitatis domi, scientiaeque in bello et virtutis , fidei di-Initatisque in amicitia Caesaris , missus in yriam Ciliciamque initio belli Alexa drini , ad auxilia accersenda ; magnas

copias, quas celeriter et propensissima civitatum voluntate et sua diligentia. comiscerat, itinere pedestri, quo conjungitur AEgyptus Syriae, Pelusium adduxit: idque oppidum firmo praesidio occupatum ab Achilla propter opportunitatem loci , c namque tota AEgyptus maritimo acces

244쪽

su Pharo, pedestri Pelusi , velut elaus

Iris, munita eXistimatur ,) repente magnis' circumdatum copiis , multiplici praesidio pertinaciter propugnantibus, et Copiarum magnitudine , quas integras vulneratis de sessisque subjiciebat, et perseverantia: Ons tantiaque oppugnandi, quo die est aggressus , in suam redegit potestatem , praesidiumque ibi suum collocavit. Inde , re bene gesta , Alexandriam ad Caesarem contendit; omnesque eas regiones, per quas iter faciebat , auctoritate ea , quae plerumque adest Victori, pacaverat, atque in amicitiam Caesaris redegerat.

- XXVII. Locus est sero regionum illarum nobilissimus ψ non ita longe ab Alexandria, qui nominatur Delta; quod nomen a similitudine litterae lepit: nam pars quaedam fluminis Nili , mire derivata inter se duobus iti eribus paulatim m dium inter se spatium relinquens, dive sissimo ad littus intervallo, mari conjungitur. Cui 'loco cum appropinquaro M thridaten Reognovisset, et transeundum ei sumem sciret ς magnas adversus eum copias misit, quibus vel superari delerique Mithridaten, vel sine dubio retineri .posse, credebat: quemadmodum au

tem optabat eum vinTi; sic satis habebat. interclusum a Cinare, a se retineri. Ἀμ

245쪽

. A. HIRTII COMMENT. primae copiae flumen a Delta transire, et Mithridati occurrere potuerunt, proelium

commiserunt , festinantes praeripere sub- 'sequentibus victoriae societatem; quorum impetum Mithridates magna cum prudentia , consuetudine nostra Castris vallatis, sustinuit e cum vero incaute atque insolenter succedere eos munitionibus videret; emptione undique facta , magnum numerum eorum interfecit. Quoci nisi locorum notitia reliqui se texissent, partimque in

naves , quibus flumen transierant , recepissent ; funditus deleti essent: qui ut pa

Iulum ab illo timore se recrearunt, a junctis iis qui subsequebantur , rursus Mithridaten oppugnare coeperunt.

XXVIII. Mittitur a Mithfidate nuncius Caesari , qui rem gestam perferret. Cognoscit ex suis eadem haec accidisse Rex. Ita pene sub idem tempus, et rex ad opprimendum Mithridaten proficiscitur , et Caesar ad recipiendum. Celeriore su minis Nili navigatione reX est usus , in qua magnam et paratam e sem habebat. Caesar eodem itinere uti Uluit, ne nausebus in flumine dimicaret e sed , circumvectus eo mari , quod Asticae partis esse dicitur, sicuti supra demonstravimus, prius tamen regis copiis oecurrit, quam is Mithridaten aggredi posset; eumque ad se

246쪽

victorem incolumi exercitu recepit. Consederat cum copiis reX loco natura muni-ro , quod erat ipse eXcelsior, planitie ex omnibus partibus subjecta: tribus autem ex lateribus variis genere munitionibus egebatur. Unum latus erat adjectum fi mini Nilo ; alterum editissimo loco duc

tum , ut partem Castrorum obtineret; tertium palude cingebatur. XXIX. Inter castra Regis et Caesaris iter, flumen intercedebat angustum , alti

simis ripis , quod in Nilum influebat: ab

rat autem ab Regis castris millia passuum circiter VII. Rex , cum hoc itinere venire Caesarem comperisset , equitatum omnem eXpeditosque delectos pedites ad id flumen misit, qui transitu Caesarem prohiberent, et eminus ex ripis proelium impar inirent; nullum enim processum visetus habebat , aut periculum ignavia subibat e quae res incendit dolore milites equitesque nostros, quod tam diu pari proelio cum Alexandrinis certaretur. Itaque e dem tempore equites Germani dispersi vada fluminis quaerentes, partim demissi ribus ripis flumen transnarunt; et legio narii, magnis arboribus eAcisis, quae longitudine utramque ripam contingerent sprojectis , repentinoque aggere injecto , flumen transierunt: quorum Impetum adeo

247쪽

. Pertimuerunt hostes, ut in fuga spem sae lutis collocarent. Sed id seustra: namque ex ea fuga pauci ad regem refugerund , pene omni reliqua multitudine intersecta, XXX. Caesar, re praeclarissime gesta j cum subitum adventum suum judicaret magnum terrorem Alexandrinis injecturum , protinus Vietor ad regis castra pertendit. Haec cum et opere magno vallata, et loci natura munita adverteret ;Consere tamque armatorum multitudinem collocatam in vallo viderer ; lassos itinere ac proeliando milites ad oppugnanda castra succedere noluit: itaque , non magno intervallo relicto ab hoste , Castra posuit. Postero die castellum, quod rex in pro-Nimo vico non longe a suis Castris muniverat , brachiisque eum opere castrorum Conjnnxerat, vici obtinendi eausa , Caesar aggressus omnibus coPiis, eXpugnat: non

quod id minori numero militum consequi difficile factu putaret ; sed ut ab ea Victoria, perterriris AleXandrinis, protinus camtra regis oppugnaret. Itaque eo cursu , quo refugientes AleAandrinos ex castello in castra sunt milites insecuti, munitionibus

SN cosserunt; acerrimeque eminus proeliari coeperunt. Duabus ex partibus aditus oppugnationis nostris dabarilr ; una , quam liberum accessum habere demons-

248쪽

DE BELLO ALEX ANDRINO. Σῖ travi; altera , quae mediocre intervallum inter castra et flumen Nilum habebat. Ma- Tima et electissima AleXandrinorum multitudo defendebat eam partem, quae facillimum aditum habebat et plurimum auteni proficiebant hostes in repellendis vulnerandisque nostris, qui in regione fluminis

Nili propugnabant r diversis enim telis

nostri figebantur; adversi, ex vallo castrorum ; aversi, ex flumine, in quo multae naves, instructae funditoribus et sagittariis, nostros impugnabant. XXXI. Caesar , cum videret milites acrius proeliari non posse, nec tamen multum profici propter locorum dissicultatem ;eumque animum adverteret , eXcelsissimum locum castrorum relictum esse ab

Alexandrinis ; quod et per se munitus esset ς et studio partim pugnandi , partim spectandi decucurrissent in eum locum in quo pugnabatur e cohortes illo circuire eastra, et Summum locum aggredi, jussit ; liisque Carfulenum pra fecit, et animi magnitudine', et rei militaris scientia ,

virum praestantem. Quo ur Ventum est se

paucis defendentibus munitionem, nostris contra militibus acerrime pugnantibus , diverso elam re et proelio perterriti Aleriandrini, trepidantes in omnes partes discurrere cceserunt: quorum perturbatione,

249쪽

a 38 A. HIRTII COMMENT. nostrorum animi adeo sum incitati , ut

Pene eodem tempore ex omnibus parti bus, primi tamen editissimum locum castrorum caperent; ex quo decurrentes, magnam multitudinem hostium in castris intersecerunt. Quod periculum plerique Alexandrini fugientes, acervatim se de vallo praecipitaverunt in eam partem , quae flumini erat adjuncta. Horum primis in ipsa

fossa munitionis magna ruina oppressis, ceteri faciliorem fugam habuerunt. Constat sugisse ex castris Regem ipsum , rece tumque in navem, et, multitudine eorum , qui ad proximas naves adnatabant, demerso navigio, Perisse.

XXXII. Re felicissime celerKmeque

gesta, Caesar , magnae victoriae fiducia , proximo terrestri itinere Alexandriam cum equitibus contendit; atque ea parte oppidi victor introiit , quae praesidio hostium tenebatur. Neque eum consilium suum sesellit , quin hostes , eo proelio audito , nihil jam de bello essent cogitaturi. Dignum adveniens fructum virtutis et animi magnitudinis tulit: omnis enim multitudo oppidanorum, armis projectis , muniti nibusque suis relictis , veste ea Sumpta squa supplices dominantes deprecari consueVerunt , Sacrisque omnibus prolatis , quorum religione precari offensos iratoin

250쪽

DE BELLO ALEXAN D R INO. 23sque animos regum erant soliti; advenienti Caesari occurrerunt , seque ei dediderunt. Caesar in fidem receptos consolatus, per hostium munitiones in suam partem Oppidi magna gratulatione venit suorumῆ qui non tantum bellum ipsum ac dimicationem , sed etiam talem adventum ejus felicem fuisse laetabantur.

XXXIII. Caesar, A gypto atque Ale-Xandria potitus, reges constituit, quos Pt Iemaeus testamento scripserat, atque obtestatus erat populum Rom. ne mutarentur:

nam, majore ex duobus pueris rege amisso , minori transdidit regnum; majorique ex duabus filiis Cleopatrae, quae manserat in fide praesidiisque ejus r minorem Alasinoen , cujus nomine diu regnasse impotenter Ganymeden docuimus, deducere eκ regno statuit; ne qua rursus nova dissensio , prius quam diuturnitate confirmarentur regis imperia, per homines seditiosos

nasceretur. Legione veterana V I secum

deducta , ceteras ibi reliquit ; quo fi

mius esset eorum regum imperium e qui neque amorem suorum habere poterant,

quod fideliter permanserant in Caesaris amicitia ; neque vetustatis auctoritatem x Paucis diebus reges conςtituti. Simul ad imperii nostri dignitatem utilitatemque Pu blicam pertinere existimabat, si Perma

SEARCH

MENU NAVIGATION