C. Julii Cæsaris Quæ exstant opera; cum A. Hirtii sive Oppii commentariis de bellis Gall. Alexand. Afric. et Hispaniensi. Accesserunt ejusdem Cæsaris fragmenta, nec non et nomina populorum, oppidorum et fluviorum, quæ apud Cæserem reperiuntur. ... To

발행: 1755년

분량: 474페이지

출처: archive.org

분류: 전쟁

251쪽

r ω A. HI R τ II C o M p v f. nerent in fide reges, priesidiis eos nostris esse tutos; et hos, si essent ingrati, possσiisdem praesidiis eoerceri. Sic rebus omnibus consectis et collocatis , ipse itinere terrestri profectus est in Syriam.

XXXI U. Dum haec in AEgypto ge

runtur , rex Deiotarus ad Domitium Calvinum , cui Caesar Asiam finitimasque' provincias administrandas transdiderat, Venit , oratum , ne Armeniam minorem , regnum suum , neve Cappadociam, regnum Ariobaraeanis , possideri vastariqus pateretur a Pharnace r quo malo nisi liberarentur , imperata sibi facere, pecuniamque promissam Caesari non posse se Pe solvere. Domitius, non tantum ad eXplicandos sumtus rei militaris cum pecuniam necessariam esse judicaret; sed etiam turpe populo Rom. et Caesari victori , sibi

que infame esse statueret , regna sociorum atque . amicorum ab externo rege OC-

eupari ; nuncios confestim ad Pharnacem misit , Armenia Cappadociaque decederet , neve occupatione belli civilis , populi Rom. jus majestaremque tentAretis

Hanc denunciationem cum maiorem Vim' habituram existimarer, si propius eas regiones cum eXercitu accessisset ς ad te giones prosectus, unam eX tribus, X X X V I,

secum ducit II in AEgyptum ad Caesarem mitti ζω

252쪽

DE BELLO ALEXANDRINO. 2 Imittit, litteris ejus evocatas; quarum a tera in bello AleXandrino non occurrit, quod itinere terrestri per Syriam erat missa. Adjungit Cn. Domitius legioni xxxv rduas a Dejotaro, quas ille disciplina atque armatura nostra complures annos

constitutas habebat, equitesque centum ἔtotidemque ab AriobarZane sumit et mittit P. Sextium ad C. Plaetorium quaestorem , ut legionem adduceret, quae eX tumultuariis militibus in Ponto consecta erat; Quinctumque Patisium in Ciliciam , ad auxilia accersenda. Quae copiae celeriter omnes, jussu Domitii, Comana con

venerunt.

XXXV. Interim legati a Pharnace

responsa reserunte Cappadorta se decessisse ; Armeniam minorem recepiSSe, quam paterno nomine jure obtinere deberet de nique ejus regni causa integra Caesari ser-νaretur ἰ paratum enim se facere, quod is statuisset. Cn. Domitius , cum animadverteret eum Cappadocia decessisse , non voluntate adductum, sed necessitate; quod facilius Armeniam defendere posset subjectam suo regno , quam Cappadociam Iongius remotam quodque omnes IIT 1egiones adducturum Domitium putasset; ex quibus cum II ad Caesarem missas audisset , audacius in Armenia substi-

Tomus II. X

253쪽

: 1 A. Η I R TII CO M M E N T. tisset: perseverare coepit, ut eo quoque regno decederet; neque enim aliud jus esse Cappadociae atque Armeniae r nec juste eum postulare, ut in Caesaris adventum res integra differretur ; id enim esse integrum, quod ita esset , ut fuisset. His responsis datis, cum iis copiis, quas supra scripsi, prosectus est in Armeniam; locisque superioribus iter facere instituit e nam ex Ponto a Comanis jugum editum silvestre est , pertinens in Armeniam minorem , quo Cappadocia finitur ab Armenia e cujus itineris has esse certas opportunitates, quod in locis superioribus nullus impetus repentinus accidere hostium poterat ; et

quod Cappadocia his jugis subjecta, magnam commeatus copiam erat subminis

tratura.

XXXVI. Complures interim legationes Pharnaces ad Domitium mittit , quae de pace agerent , regiaque munera Domitio serrent. Ea constanter Omnia aspernabatur; nec sibi quidquam fore antiquius , quam dignitatem populi Rom. et regna sociorum recuperare , legatis respondebat. Magnis et continuis itineribus Consectis, cum adventaret ad Nicopolim ;quod oppidum in Armenia minore pos tum est, plano ipsum loco , montibus t

men altis ab auobus lateribus objectis ,

254쪽

D E BELLO ALEXANDRINO. 243 satis magno intervallo ab oppido remotis ; Castra posuit longe a Nicopoli circiter millia passuum V II. Quibus eX castris cum locus angustus atque impeditus esset transeundus , Pharnaces in insidiis delectos pedites omnesque pene disposuit equites: magnam autem multitudinem pecoris intra eas fauces dissipari jussit, paganosque et oppidanos in iis locis obversari r ut si amicus Domitius eas angustias transiret , nihil de insidiis suspicaretur; cum in agris et pecora et homines animadverteret versari , tanquam amicorum adventur sin vero ut in hostium fines veniret , praeda diripienda milites dissiparentur , dispersique caederentur.

XXXVII. Haec cum administraret , nunquam tamen intermittebat legatos de pace atque amicitia mittere ad Domitium; cum hoc ipso crederet eum facilius decipi posse. At contra spes paciς Domitio in iisdem castris morandi attulit Causam. Ita Pharnaces, amissa proXimi temporis occasione , Veritus ne cognoscerentur insidiae , suos in castra revocavit. Domitius

postero die propius Nicopolim accessit,

castraque oppido contulit: quae dum muniunt nostri, Pharnaces aciem instruxit suo more atque instituto ; in fronte enim,

simplici directa acie, cornua trinis firma

255쪽

Σ A. HIRTII COMMENT.bantur subsidiis; eadem ratione haec media collocabantur acie , duobus deXtra sinistraque intervallis , simplicibus ordinibus instructis. Persecit inceptum caStrorum opus Domitius, parte copiarum pro vallo

instructa.

XXXVIII. Proxima nocte Pharnaces , interceptis tabellariis , qui de Alexandrinis rebus litteras ad Domitium serebant , cognoscit Caesarem magno in periculo versari, flagitareque a Domitio, ut quam primum sibi subsidia mitteret , propiusque ipse Alexandriam per Syriam accederet. Qua cognita re, Pharnaces victoriae loco ducebat, si trahere tempus posset ; cum discedendum celeriter Domitio putaret. Itaque ab oppido , qua facillimum accessum et aequissimum ad dimicandum nostris videbat, fossas II directas, non ita magno medio interVallo relicto, IV pedum altitudinis , in eum locum deduxit ,

quo longius constituerat suam non producere aciem. Inter has fossas aciem semper instruebat; equitatum autem ab lateribus omnem, eXtra fossam, collocabat: qui neque aliter utilis esse poterat , et multum munero anteibat nobtrum equitatum. XXXIX. Domitius autem, cum Caesaris magis periculo , quam Suo, Commo-Veretur; neque se tuto discessurum arbitra-

256쪽

DE BELLO ALEXANDRINO. batur, si conditiones, quas rejecerat, rursus appeteret, aut sine causa discederet; i ex propinquis castris in aciem exercitum: eduxit e XXXVI legionem in dextro cornu collocavit, Ponticam in sinistro ; Deiotari legiones in mediam aciem contulit: quibus tamen angustissimum frontis reli

quit intervallum , reliquis cohortibus in subsidiis collocatis. Sic utrimque acie in-

Structa , processum est ad dimicandum. X L. Signo sub idem tempus ab utro que dato, concurritur e acriter varieque pugnatur: nam XXXVI legio, cum OK-tra sessam in equitatum regis impetum sc- Cisset, adeo secundum proelium Do t, ut moenibus oppidi succederet , fossamque transiret , aversosque hostes aggrederetur. At Pontica eX altera parte legio, Cum paululum aversa hostibus cessisset, fossam autem circuire acies secundo conata esSet, ut aperto latere aggrederetur hostem , in ipso transitu fossae, confiXa et oppressu est: Deiotari vero legiones vix impetum sustinuerunt. Ita victrices regis copiae, cornu suo deXtro, mediaque acie, converterunt se ad XXXVI legionem: quae tamen fortiter vincentium impetum sustinuit , magnis copiis hostium circumdata ; Praesentissimoque animo pugnans in orbem se

recepit ad radices montium: quo Pharnaces

X iij

257쪽

a 6 A. H i R T II COMME N T. insequi, propter iniquitatem loci, noluit. Ita , Pontica legione pene tota amissa, magna parte Dejotari militum interfecta , xxxv I legio in loca se superiora contulit , non amplius CCL desideratis. Ceciderunt eo proelio splendidi ac illustres viri nonnulli, equites Romani. Quo tamen incommodo Domitius accepto , reliquias

exercitus dissipati collegit; itineribusque tutis, per Cappadociam se in Asiam recepit. XLI. Pharnaces rebus secundis elatus, cum de Caesare ea , quae optabat, Spe raret, Pontum omnibus copiis occupavit: ibique et victor , et reX crudelissimus , clim sibi fortunam paternam feliciore eventu destinaret , multa oppida e Xpugnavit ; bona civium Romanorum Ponticorumque diripuit e supplicia constituit in eos , qui aliquam formae atque aetatis

commendationem habebant, ea, quae mor te essent miseriora ; Pontumque, nullo defendente , paternum regnum se recepiSSeglorians , obtinebat.

X L II. Sub idem tempus in Illyrico

est incommodum acceptum e quae Pro vincia superioribus mensibus retenta, non tantum sine ignominia , sed etiam cum

Iaude erat. Namque e , missus aestate Cum

II legionibus Q. Cornificius, Caesaris quaes-

258쪽

DE BELLO ALEXANDRINO. 2-7tor pro praetore ἔ quanquam erat provincia minime copiosa ad eXercitus alendos, et finitimo bello ac dissensionibus vastata et consecta ; tamen prudentia ac diligentia sua , quod magnam curam suscipiebat ne quo temere progrederetur , et recepit et defendit. . Namque et castella complura locis editis posita , quorum Op Portunitas castellanos impellebat ad decursiones faciendas et bellum inserendum , eXpugnaVit eaque praeda milites donaVit: quae etsi erat tenuis, tamen in tanta provinciae desperatione erat grata , praesertim virtute parta. Et cum Octavius

ex fuga Pharsalici proelii magna classe in

illum se sinum contulisset; paucis navibus Iadertinorum , quorum semper in Rem p. singulare constiterat officium , dispersis Octavianis navibus erat potitus ; ut vel classe dimicare posset, adjunctis captivis navibus sociorum. Et cum diversissima parte Orbis terrarum Cn. Pompeium victor Caesar sequeretur compluresque adversarios

in Illyricum, propter Macedoniae propinquitatem, se, reliquiis ex fuga collectis, Contulisse audiret ; litteras ad Gabinium mittit, uti cum legionibus tironum, quae

nuper erant conscriptae , proficisceretur in

Illyricum ; conjunctisque copiis cum Q. Cornificio , si quod periculum provinciae

259쪽

1 8 A. HIRTII COMMEN inferretur, depelleret; sin ea non magnis copiis tuta esse posset , in ivlacedoniam legiones adduceret et omnem enim illam partem regionemque , Vivo Cn. Ρompeio , bellum instauraturam esse crede

bata

XLIII. Gabinius, ut in Illyricum Venit , hiberno tempore anni ac difficili ;sive copiosiorem provinciam existimans, sive multum fortunae Victoris Caesaris tribuens, sive virtute et scientia sua confisus, quam saepe in bellis periclitatus, magnas reS et secundas ductu ausuque suo gesserat; neque provinciae facultatibus sublevabatur, quae partim erat etainanita , palatim infidelis ; neque navibus , intercluso mari tempestatibus , commeatus Supportari poterat ; magnisque dissicultatibus

Coactus , non ut Volebat , sed ut necesse erat, bellum gerebat. Ita , cum durissimis tempestatibus, propter inopiam, castella aut oppida eXpugnare cogeretur ; Crebra incommoda accipiebat: adeoque est a barbaris contemptus, ut, Salonam se recipiens in oppidum maritimum , quod cives Romani fortissimi fidelissimique incolebant , in agmine dimicare sit Coactus. Quo proelio duobus millibus militum am-

.plius amissis , centurionibus X X X LI X ,

tribunis Iu , cum reliquis copiis Salonam se

260쪽

DE BELLO ALEXANDRINO. 24 recepit e summaque ibi dissicultate rerum omnium pressus, paucis mensibus mombo periit. Cujus et infelicitas vivi, et sumbita mors, in magnam spem Octavium a duxit provinciae potiundae e quem tamen diutius in rebus secundis, et fortuna , quae

plurimum in bellis potest , diligentiaque Cornificii, et virtus Vatinii versari passa

non est.

X LIU. Vatinius, Brundisii cum esset, Cognitis rebus , quae gestae erant in Illyrico , cum crebris litteris Cornificii ad a xilium provinciae ferendum . eVocaretur ἔet M. Octavium audiret cum barbaris foedera percussisse , compluribusque locis nostrorum militum oppugnare praesidia , partim classe per se , partim pedestribus copiis per barbaros, etsi gravi valetudine

affectus, ViX Corporis viribus animum se quebatur ; tamen Virtute vicit incommodum naturae, dissicultatesque hiemis et subitae praeparationis: nam , cum ipse paucas

in portu naves longas haberet; litteras in Achaiam ad Q. Kalenum misit, uti sibi Classem mitteret. Piod cum tardius fieret , quam periculum nostrorum flagitabat , qui sustinere impetum Oet vii non

' poterant; navibus actuariis, quarum nu merus erRt satis magnus , magnitudine

quanquam non satis justa ad proelian

SEARCH

MENU NAVIGATION