장음표시 사용
221쪽
I. D E o Alexand ino conflato, Cino sar Rhodo, atque ex Syria Cilicia
que omnem classem accersit ; ex Creta sagittarios equites, ab rege Nabataeorum Malcho evocat et tormenta undique conquiri , et frumentum mitti, auxiliaque adduci jubet. Interim munitiones quotidie Cperibus augentur ἔ atque omnes oppidi Partes, quae minus firmae esse viderentur , restudinibus atque museulis aptantur: exaedificiis autem per foramina in proxima aedificia arietes immittuntur quantumque aut ruinis dejicitur , aut per vim recipitur loci, in tantum munitiones proseruntur rnam incendio fere tuta est Alexandria ;quod sine contignatione ac materia sunt aedificia, et structuris atque fornicibus continentur , tectaque sunt rudere aut pavis
222쪽
mentis. Caesar studebat maXime, ut, quam angustissimam partem oppidi palus a meridie interjecta em ciebat, hanc, operibus vineisque: agendis , a reliqua parte urbis excluderet; illud spectans , primum , ut, cum esset in duas partes urbs divisa , acies uno consilio atque imperio administrare tur ; deinde, ut laborantibus succurri, atque eX altera oppidi parte auxilium ferri posset; in primis Vero, ut aqua pabulo que abundaret e quarum alterius rei copiam exiguam , alterius nullam omnino facultatem habebat: quod utrumque palus large praebere Poterat. II. Neque vero Alexandrinis in gerendis negotiis. cunctatio ulla aut mora inferebatur. Nam in omnes partes, per quas
fines AEgyptii regnumque pertinet, legatos conquisitoresque , delectus habendi
causa miserant; magnumque numerum in oppidum telorum , atque tormentorum convexerant; et innumerabilem multitudinem adduxerant. Nec minus in urbe maximae armorum erant institutae Ossicinae se vos Praeterea puberes armaverant, quibus
domini locupletiores victum quotidianum stipendiumque praebebant. Hac multitudine disposita , munitiones semotarum partium tuebantur e veteranas cohortes vacuas in celeberrimis urbis locis habebant
223쪽
aia A. HIRTII COMMERGut, quacumque Tegione pugnaretur , integris viribus ad auxilium' serendum opportunae essent. Omnibus viis atque angiportis triplicem vallum obduXerante erat autem quadrato exstructus saXo ; nec minus
x L pedes altitudinis habebat. Quaeque partos urbis inferiores erant, has altissimis
turribus denorum tabulatorum munierant. Praeterea alias ambulatorias totidem tabolatorum confixerant; subjectisque eas rotis , funibus jumentisque objectis, directis
plateis, in quamcumque erat Visum partem,
III. Urbs fertilissima et copiosissima omnium rerum apparatus suggerebat. Ipsi homines ingeniosissimi atque .acutissimi , quae a nobis fieri viderand , ea solertia efficiebant , ut nostri illorum opera imitati viderenture et sua Sponte multa repe riebant; unoque tempore et nostras munitiones infestabant , et suas defendebant. Atque haec principes in consiliis, concioni-husque agitabant, Populum Romanum paulatim in consuetudinem ejus regni νenire oceupandi : paucis annis antea Gabinium eum exercitu fuisse in ara tor Pompeium se ex fuga eodem recepisSer ac Caesarem νenisse cum copiis ἰ neque morte Pompeii quidquam profectum , quo minus Caesar apud se commoraretur : quem Si non expu-
224쪽
Essent, Iuturam ex regno provinciam: isque agendum mature r namque eum, interclusum tempestatibus propter anni tempus , recipere transmarina auxilia non posse.
IV. Interim , dissensione orta inter Achillam , qui veterano exercitui praeerat, et Arsinoen regis Ptolemaei minorem fi
liam , ut supra' demonstratum est , cum uterque utrique insidiaretur, et summam
imperii ipse obtinere vellet; praeo usat Arsinoe per Ganymedem eunuchum, nutricium suum , atque Achillam interficit. Hoc occiso, ipsa sine ullo socio et custode omne imperium obtinebat: exercitus Ganymedi transditur. Is, suscepto ossicio, la
gitionem in milites auget; reliqua pari d
ligentia administrat. V. Alexandria est sere tota suffossa ἔspecusque habet ad Nilum pertinentes , quibus aquae in privatas domos inducitur , quae paulatim spatio temporis liquescit ac subsidit.. Hac uti domini aedificiorum atque eorum familia consueverunt: nam quae flumine Nilo fertur, adeo est limosa a que turbida , ut multos variosque morbos esciat di sed ea plebes ae multitudo contenta est necessario, quod sons urbe totae nullus est. Hoc tamen flumen in ea parte urbis erat, quae ab Alexandrinis tenebatur : quo facto est admonitus Ganymedes ,
225쪽
posse nostros aqua intercludi; qui distris buti munitionum tuendarum Causa , Vicatim ex privatis aedificiis, specubus et puteis
VI. Hoc probato consilio, magnum a C dissicile opus aggreditur: interseptis enim Specubus , atque omnibus urbis partibus eXclusis , quae ab ipso tenebantur , aquae magnam vim eX mari rotis ac machinationibus exprimere contendit: hanc locis superioribus Sundere in partem Caesaris non intermittebat: quam ob rem salsior paulo praeter consuetudinem aqua trahebatur eX proximis aedificiis, magnamque hominibus admirationem praebebat, quam ob causam id accidisset. Nec satis sibi ipsi credebant; cum se inferiores ejusdem generis ac saporis aqua dicerent uti, atque ante consuessem e Vulgoque inter se conserebant , et degustando , quantum inter se differrent aquae, cognoscebant. Parvo Vero temporis spatio , haec propior bibi non poterat omnino; illa inferior corruptior jam, salsiorque reperiebatur. VII. Quo facto dubitatione sublata, tantus incessit timor , ut ad extremum casum omnes deducti viderentur : atque alii morari Caesarem dicerent, quin naVCSconscendere juberet ; alii multo graviorem extimescerent casum ; quod neque
226쪽
og p p LLO ALEx ANDRINO. et I scelari Alexandrinos possent in apparanda fuga, cum hi tam parvo spatio distarent ab ipsis ; neque, illis imminentibus atquctinsequentibus, ullus in naves receptus daretur. Erat autem magna multitudo oppidanorum in parte Caesaris, quam domiciliis ipsorum non moverat ἔ quod ea se fidelem palam nostris esse simulabat , et descivisse a suis videbatur : ut , si mihi defendendi essent Alexandrini., quod ne
que fallaces essent, Πeque temerarii, multa oratio frustra absumeretur. Cum vero uno tempore et Πatio eorum, et natura
Cognoscatur; aptissimum esse hoe genus ad proditionem , nemo dubitare potest. VIII. Caesar suorum timorem ConS latione et ratione minuebat. Noem puteirfossis aquam dulcem pone reperiri vir mabat ἰ omniar etiam littora naturaliter aquae dulcis venas habere - quod si alia esset littoris AEgyptii nettura amque Omnium reliquorum ramen , quoniam mare libere tenerent, neque hostes classem ha-.berent, prohiberi sese πω posse , quo minus quotidie aquam nainburi peterent, νela sinistra petrae a Paraetonio , pel a dexntra ab insula quae diνersae navigation
tis praecluderentiur e fucae vero nullum eSSe consilium, non solum iis, qui primam. d,
227쪽
1rs A. HIRTII COMMgNN'gnitatem haberent , sed ne iis quidem qui nihil praeterquam de νita cogitarent:
magnoe negotio impetus hostium adνersos ex munitionibus sustineri; quibus relictis, nec loco , nee numero pares esse posSe et magnam autem moram et docvltatem ads-eensum in naves habere, praesertim ex Scaphis r summam esse contra in Alexandrinis νelooitatem , lotorumque et aedifici rum notitiam : hos , pracipue in νictoria insolentes, praecursuros et loca excelsioret
atque aedificia oecupaturos ; ita fuga navi husque nostros prohibituros: proinde ejus consilii oblisisterentur , Qtque omni rati
ne esse vincendum cogitarent.- .
IX. Hac oratione apud suos habica , atque omnium mintibus excitaris , dat centurionibus negotium, M, reliquis ope ribus intermissis, ad sodiendos puteos animum conserant; neVe quam partem nocturni temporis intermittant . Quo suscepto negotio, atque omnium animis ad la- . borem incitatis, magna una noCte vis aquae dulcis inventa est. Ita operosis Alexandrinorum machinationibus se marimisque eonatibus , non longi temporis/labore occursum est. Eo biduo, legio . xxv v I Bex dedititiis Pompeianis militibus , eum humento , armis , telis, tormentis imposita in naves a Domitio Calvino , aiulittora
228쪽
DE BELLO ALEXANDRINO. a IpIittora Africae paulo supra Alexandriam
delata est. Hae naves Euro , qui multos dies continenter flabat , portum capere prohibebantur: sed loca sum egregia omni illa regione ad tenendas anchoras. Hi, cum diu retinerentur, atque aquae inopia Premerentur , navigio actuario Caesarem faciunt certiorem. X. Caesar , ut per Se consilium caperet quid faciendum Videretur , navim conscendit , atque omnem Classem sequi jus
it , nullis nostris militibus impositis ;quod, cum longius paulo discederet, munitiones nudare nolebat e cumque ad eum locum accessisset, qui appellatur Cherronesus; aquandique causa remiges in te ram exposuisset; nonnulli eX eo numero, cum Iongius a navibus praedatum processissent , ab equitibus hostium sunt excepti r ex iis cognoverunt, Caesarem ipsum in classe venisse, nec ullos milites in navibus habere. Qua re comperta , magnam sibi facultatem fortunam obtulisse bene gerendae rei crediderunt et itaque naves omnes , quas paratas habuerant ad navigandum , propugnatoribus inStruXerunt ,
Caesarique redeunti cum classe Occurrerunt a qui duabus de causis eo die dimicare nolebat; quod et nullos milites in navibus habebat , et post horam X diei regrimus II. r T
229쪽
118 A. HIRTII COMMENT ngebatur e noX autem allatura videbatur majorem fiduciam illis, qui locorum no titia confidebant: sibi etiam hortandi suos auxilium delaturum ; quod nulla satis id ne a esset hortatio , quae neque Virtutem PosSet notare , neque inertiam. Quibus de causis naves, quas potuit, Caesar ad temram detrahit; quem in locum illos successurCs non e X istimabat.
XI. Erat una navis Rhodia, in dextro
Caesaris cornu, longe ab reliquis collocata. Hanc conspicati hostes , non tenuerunt sese ; magnoque impetu I v ad eam consetratae naVes, et complures apertae, contenderunt e cui coactus est Caesar ferre subsidium , ne turpiter in conspectu Contumeliam acciperet ; quamquam , si quid gravius illi accidisset, merito casurum judicabat. Proelium commissum est, mAgna contentione Rhodiorum: qui, cum in omnibus dimicationibus et scientia et virtute praestitissent, tum maxime illo tempore totum onus sustinere non recusabant; ne quod suorum culpa detrimentum acceptum videretur. Ita proelium secundissimum est factum. Capta est una hostium quadriremisi depressa est altera ἔ alteraque perforata ἔdeinde omnes epibatis nudatae: mdgna prae terea multitudo in reliquis navibus propugnatorum est interfecta. Quod nisi nox proe-
230쪽
D E BELLO ALEXANDRINO. 2Is Ilum diremisset, tota classe hostium Caesar potitus esset. Hac calamitate perterri- is hostibus, adverso vento leniter flante , naves onerarias Caesar remigio victricibus suis Alexandriam deducit. XII. Eo detrimento adeo sunt fracti Alexandrini , cum non jam Virtute propugnatorum , sed scientia classiariorum se victos viderent; quibus ut et superioribus locis sublevabantur , ut ex aedificiis defendi possent: et materiam cunctam objicerent, quod nostrae Classis oppugnationem etiam ad terram Verebantur. Ιidem, postea quam Ganymedes in concilio confirmavit, sese et eas, quae eSsent amissae, restituturum , et numerum adaucturum ;magna spe et fiducia Veteres reficere naves, accuratiusque huic rei studere atque inservire instituerunt: ac , tametsi amplius c x navibus longis in portu navalibusque amiserant, non tamen reparandae
classis cogitationem deposuerunt. Videbant enim non auxilia Caesari, non commeatus supportari posse, si classe ipsi v ἰerent. Praeterea nautici homines , et urbis et regionis maritimae , quotidianoque usu a pueris eXercitati , ad naturale ac domesticum bonum refugere cupiebant ;et , quantum parvulis navigiis prosecissent , sentiebant et itaque omni studio ad parandam classem incubuerunt.