C. Julii Cæsaris Quæ exstant opera; cum A. Hirtii sive Oppii commentariis de bellis Gall. Alexand. Afric. et Hispaniensi. Accesserunt ejusdem Cæsaris fragmenta, nec non et nomina populorum, oppidorum et fluviorum, quæ apud Cæserem reperiuntur. ... To

발행: 1755년

분량: 474페이지

출처: archive.org

분류: 전쟁

211쪽

Eoo C. I. CAESARIS COMMENT.tra Voluntatem suam naves SolVerunt.

Jamque de Caesaris adventu fama ad civi

tates perserebatur.

C III. Quibus cognitis rebus , Pompeius deposito adeundae Syriae Consilio , pecunia societatis sublata, et a quibusdam privatis sumpta , et aeris magno pondere ad militarem usum in nave. imposito, duobusque millibus hominum armatis , par tim quos ex familiis societatum delegerat, partim a negotiatoribus coegerat, quOS que eX suis quiεque ad hanc rem idoneos existimabat , Pelusium pervenit. Ibi casu

rex erat Ptolemaeus, puer aetate , magnis copiis, cum sorore Cleopatra gerens beNIum; quam paucis ante mensibus per suos propinquos atque amicos regno eXpulerat e castraque Cleopatrae non longo spintio ab ejus castris distabant. Ad eum Pompeius misit, ut, pro hospitio atque amicitia patris, Alexandria reciperetur , atque illius opibus in calamitate tegeretur. Sed qui ab eo missi erant, consecto legationis officio, liberius cum militibus regis coli qui coeperunt ; eosque hortari , ut suum officium Pompeio praestarent , neve ejus

fortunam despicerent. In hoc erant nurmero Complures Pompeii milites , quos ex ejus exercitu acceptos in Syria Gabbuius Alexandriam transduxerat, belloque

212쪽

DE BELLO CI v I ET L r B. ΙΠ. x consteto apud Ptolemaeum patrem puer1 reliquerat. CIV. His tunc cognitis rebus , amiel regis, qui propter artatem ejus in procis ratione erant regni; sive timore adducti, ut postea praedicabant, ne, sollicitato eXer eitu regio, Pompeius Alexandriam AEgyp tumque occuparet; sive despecta ejus fortuna , ut plerumque in calamitate eκ am

eis inimici existunt, iis, qui erant ab eo missi , palam liberaliter responderunt , eumque ad regem venire iusserunt. Ipsi, elam eonsilio inito , Achillam praesectum regium, singulari hominem audacia, et L. Septimium tribunum militum ad interficiendum Pompeium miserunt. Ab his liberaliter ipse appellatus, et quadam notitia Septimii productus, quod bello prae donum apud eum ordinem duxerat; naviculam parvulam conscendit cum paucis suis, et ibi ab Achilla et Septimio interficitur. Item L. Lentulus comprehenditura rege , ct in custodia necatur. CV. Caesar, cum in Asiam Venisset, reperiebat, T. Ampium conatum esse to lare pecunias Epheso ex fano Dianae ;ejusque rei causa, senatores omnes EX prCVincia evocasse , ut iis testibus in summa pecuniae uteretur; sed, interpellatum ad- entu Caesaris, profugisse. Ita duobus temr

213쪽

aor C. I. CIEsARIs COMMgNT. poribus Ephesiae pecuniae Caesar audi ilium tulit. Item constabat, Elide in templo MinerVae , repetitis atque enumeratis diebus, quo die proelium secundum secisset Caesar, simulacrum Victoriae, quod ante irsam Minervam collocatum erat, et ante ad simulacrum Minervae spectabat, ad vat vas se templi limenque convertisse. Ε

demque die Antiochiae in Syria bis tantus

eXercitus clamor, et signorum Sonus eXa

ditus est, ut in muris armata civitas discurreret. Hoc idem Ptolemaide accidit. Pergami, in occultis ac remotis templi, quo, praeter sacerdotes, adire fas non est, quae Graeci αδία appellant , tympanu sinnuerunt. Item Τrallibus in templo Victoriae , ubi Caesaris statuam consecraVerBnt, palma per eos dies in tecto inter coagmenta lapidum ex pavimento eXstitisse

ostendebatur.

C V I. Caesar paucos dies in Asia moratus , cum audisset Pompeium Cypri vi- Sum , conjectans eum in . gyptum iter habere , propter necessitudines regni, reliquasque ejus loci opportunitates ἔ cum legionibus, una , quam ex Thessalia se Se- qui jusserat, et altera, quam ex Achaia a Fusio legato evocaverat , equitibusque

DCCC, et navibus longis Rhodiis x , et Asiaticis paucis, Alexandriam pervenit. In

214쪽

DE BELLO CIvILI LIB. III. et os his erant legionibus hominum III millia

CC; reliqui, vulneribus ex proeliis, et laboro ac magnitudine itineris consecti, consequi non potuerant. Sed Caesar confisus fama rerum gestarum, infirmis auxiliis proficisci non dubitaverat ; atque omnem sibi lo- Cum tutum fore existimabat. Alexandriae de Pompeii morte cognoscit et atque ibi primum e navi egrediens clamorem militum audit , quos rex in oppido praesidii Causa reliquerat; et concursum ad se fieri Videt , quod fasces anteferrentur. In hoc omnis multitudo majestatem regiam minui praedicabat. Hoc sedato tumultu, Cre brae continuis diebus ex concursu multitu dinis concitationes fiebant: compluresque milites hujus urbis omnibus partibus i

terficiebantur.

C UII. Quibus rebus animadversis , legiones sibi alias ex Asia adduci iussit ,

quas ex Pompeianis militibus consecerat: ipse enim necessario Etesiis tenebatur , qui Alexandria navigantibus sunt adVersissimi venti. Interim controversias regum ad populum R. et ad se, quod esset consul , pertinere eXistimans ; atque eo magis officio suo convenire , quod Supe riore consulatu , cum patre Ptolemaeo, et lege et S C. societas erat facta ; ostendit .

sibi placere , regem Ptolemaeum , atque

215쪽

zo C. I. C Es ARIS COMMENTO sororem ejus Cisopatram, eXercitus, quos haberent, dimittere; et de controversiis jure apud se potius, quam inter se armis, disceptare. C U III. Erat in procuratione regni, propter aetatem pueri, nutricius ejus, eunuchus , nomine Pothinus. Is primum inter suos queri atque indignari coepit , regem ad dicendam causam evocari; deinde a jutores quosdam conscios sui nactus ex regiis amicis , exercitum a Pelusio clam Alexandriam evocavit atque eumdem Achillam, cujus supra meminimus, omnibus copiis praesecit. Hunc incitatum suis, et regis inflatum pollicitationibus , quae fieri vellet, litteris nunciisque edocuit. In testamento Ptolemaei patris heredes erant scripti, ex duobus filiis major, et ex duabus ea , quae aetate antecedebat. Haec uti fierent , per omnes deos , perque foedera quae Romae fecisset , eodem testamento Ptolemaeus populum R. obtestabatur. Tabulae testamenti, unge per legatos ejus Romam erant allatae, ut in aerario ponerentur; eae, cum propter publieas occupationes poni non potuissent, apud Pompeium sunt depositae; b alterae, eodem exemplo , relictae atque obsignatae Alexandriae proferebantur.

CIX De his rebus cum ageretur a Pud

216쪽

ΕΕ BELLO CIVILI LIB. m. et os

Caesarem ; isque maXime vellet, pro Communi amico atque arbitro, ControVersias regum componere et subito eXercitus regius , equitutusque omnis Venire Alexandriam nunciatur. Caesaris copiae nequaquam erant tantae , ut eis eXtra oppidum, si esset dimicandum , confideret e reli quebatur, ut se suis locis oppido teneret, consiliumque Achillae cognosceret. Mi-gites tamen omnes in armis esse jussite Regemque hortatus est, ut eX suis neces sariis , quos haberet maXimae auctoritatis

legatos ad Achillam mitteret s et , quid

esset Suae Voluntatis , ostenderet. A quo missi Dioscorides et Serapion , qui ambo legati Romae fuerant, magnamque apud patrem Ptolemaeum auctoritatem habuerant, ad Achillam pervenerunt, Quos hie, cum in conspectum ejus Venissent, Prius, quam audiret, aut, cujus rei causa missi essent, cognosceret, corripi, ac interfici jussit: quorum alter, accepto Vulnere occupatus , por suos pro occiso subi tusse; alter interfectus est. Quo facto , regem ut in sua postestate haberet, Caesar effecit e magnamque regium nomen apud suos auctoritatem habere existimans ; et ut Privato paucorum et latronum potiusquam regio comitio , susceptum bellum

videretur.

217쪽

aos C. I. Cas ARIs COMMENT.C X. Erant cum Achilla copiae , ut

neque numero, neque genere hominum, neque usu rei militaris , contemnendae vi derentur e millia enim x x in armis habebat. Hae constabant ex Gabinianis militi-hus: qui jam in consuetudinem Alexa drinae vitae atque licentiae venerant; et nomen disciplinamque populi R. dedidicerant; uXOresque di erant, ex quibus plerique liberos habebant. Huc accedebant collecti ex praedonibus latronibusque Syriae , Ciliciaeque provinciae , finitimarumque regionum. Multi praeterea , capitis

damnati, mulasque convenerant e fugit, Visque omnibus nostris certus erat Al Nandriae receptus , certaque vitae conditio, ut, dato nomine, militum essent numero et

quorum si quis a domino comprehender tur , concursu militum eripiebatur ; qui vim suorum, quod in simili culpa versabantur ipsi pro suo periculo defendebant. Hi regum amicos ad mortem deposcere ; hi bona locupletum diripere si pendii augendi cnusa, regis domum obsidere, regno expellere alios, alios accersere , Vetere quodam Alexandrini exercitus instituto , consueverant. Erant praeterea

equitum millia , T , qui inveteraverant compluribus Alexandriae bellis. Hi Ptolemaeum Patrem in regnum reduberant ,

218쪽

DE BELLO CIVILI LIB. III. ror Bibuli filios duos interfecerant, bella cum Aguptiis gesserant. Hunc usum rei militaris habebant.

C XI. His copiis fidens Achillas , paucitatemque militum Caesaris despiciens , occupat Alexandriam e praeterea oppidi parte, quam Caesar cum militibus tenebat , primo impetu domum ejus irrumpere conatus est: sed Caesar, dispositis per vias cohortibus, impetum ejus sustinuit. Eodemque tempore pugnatum est ad portum et ac longe maXimam attulit ea res dimicationem : simul enim, diductis copiis, pluribus viis pugnabatur: et magna multitudine naves longas occupare hostes conabantur; quarum erant L auxilio missae

ad Pompeium , quae, proelio in Thessalia

facto , domum redierant. Illae triremes omnes et quinqueremes erant , aptae instructaeque omnibus rebus ad navigandum. Praeter has, XXI I erant, quae praesidii causa Alexandriae eεse consueverant, constratae omnes ; quas si occupassent, classe Caesari erepta, portum ac mare totum in sua

potestate haberent; commeatu auxiliisquaCaesarem prohiberent. Itaque tanta est contentione actum, quanta agi debuit ; cum ille celerem in ea re victoriam, hi salutem suam consistere viderent. Sed rem obtinuit Caesar; omnesque eas naVes, et

219쪽

hos C. I. CasARIS COMMENT. reliquas quae erant in navalibus , incendit; quod tam late tueri tam parva manu non poterat; consestimque ad Pharum navibus milites exposuit. CXII. Pharus est in insula turris , magna altitudine, mirificis operibus exstru ta , quae nomen ab insula accepit. Haec insula , objecta Alexandriae , portum efficite sed a superioribus regionibus in longitudinem passuum DCCCC in mare jactis m Iibus , angusto itinerς et ponte Cum orpido coniungitur. In hac sunt insula domicilia AEgyptiorum , et vicus , oppidi

magnitudine e quaeque ubique naves imprudentia aut tempestate paululum suo cursu decesserim , has more Praedonum diripere consueverunt. Iis autem invitis , a quibus Pharus tenetur, non poteSt esse, propter angustias , navibus introitus inportum. . Hoc tum Veritus Caesar , hostis

bus in pugna occupatis, militibusque eXpositis , Pharum apprehendit, atque ibi praesidium posuit. Quibus est rebus effectum, uti tuto frumentum augiliaque navibus yd eum supportari possent: dimisit enim

circum omnes propinquas regiones , at

que inde auxilia evocavit. Reliquis oppidi partibus sic est pugnatum, ut aequo proelio discederetur , et neutri pellerentur , id efficiebant angustiae loci:) paucisque utrim que

220쪽

que intersectis, Caesar loca maxime ne cessaria compleXus, noctu praemunit. Hoc uastu oppidi pars erat regiae eRiguis, linquam ipse habitandi causa initio erat in ductus et Theatrum conjunctum domui, quod areis tenebat locum , aditusque ii hebat ad portum , et ad reliqua navalia o Has munitiones insequentibus auxit die bris ut pro muro objectas haberet , neu pugnare invitus cogeretur. Interim filia minor Ptolemaei regis, vacum possessi 'nem regni sperans , ad Achillam se ex regia transjecit , unaque bellum adminis trare coepit. Sed celeriter est inter eos de principatu controVersia orta; quae res apud milites largitiones auAit : mugnis enim jacturis sibi quisque eorum animos Con-eiliabat. Ham dum apud hostes geruntur j Pothinus, nutricius Pueri , et procurator

regni, in parte Caesaris, cum ad Achillam

nuncios mitteret, hortareturque m negorio desisteret, neve animo deficeret; in dicatis deprehensisque internunciis, a Caesare est interfectus. Haec initia belli Alexandrini fuerunt. I I . t i .

SEARCH

MENU NAVIGATION