C. Julii Cæsaris Quæ exstant opera; cum A. Hirtii sive Oppii commentariis de bellis Gall. Alexand. Afric. et Hispaniensi. Accesserunt ejusdem Cæsaris fragmenta, nec non et nomina populorum, oppidorum et fluviorum, quæ apud Cæserem reperiuntur. ... To

발행: 1755년

분량: 474페이지

출처: archive.org

분류: 전쟁

281쪽

z7o A. HIRTII COMMENT.

huisset , exercitibus imperiisque in Cn. Pompeii castris fuisset e neque enim se

judicem debuisse esse controversiarum populi Romani, sed parere praesentibus imperiis. L XVIII. Contra quem Caesar, cum

plurima sua commemorasset ricta , quae consul ei decretis publicis tribuisset ς cumque defectionem ejus nullam posse excosationem ejus imprudentia recipere coar-

Euisset; quod homo tanta prudentia ac di- igentia scire potuisset, quis urbem It liamque teneret ; ubi Senatus populusque Romanus, ubi Respubl. esset ς quos deinde post L. Lentulum, C. Marcellum, consuleSSet d tamen se concedere id factum

superioribus suis beneficiis, peteri hospirio atque amicitiae, dignitati aetatique hominis , precibus eorum qui frequentes con- eurrissent hospites atque amici Dejotari

ad deprecandum ; de controversiis tetram charum postea se cogniturum esse dixit regium νestitum ei restituit. Legionem autem, quam , eX genere ciVium suorum , Dejotarus armatura disciplinaque nostra constitutam habebat , equitatumque omnem, ad bellum gerendum adducere jussit. L XIX. Cum in Pontum Veni SSet, CΟ- piasque omnes in unum locum Coegisset; quae numero , atque eXercitatione bello-

282쪽

DE BELLO ALEXANDRINO. 27 Irum mediocres erant excepta enim legione VI, quam secum adduxerat Alexandria veteranam, multis laboribus periculisque lanctam , multisque militibus partim difficultate itinerum ac naVigationum , partim crebritate bellorum adeo deminutam , ut minus mille hominum in ea esset; reliquae erant III legiones; una Deiotari ; duae, quae in eo proelio, quod Cn. Domitium secisse cum Pharnace scripsi mus , suerant ) legati a Pharnace missi Caesarem adeunt; atque in primis deprecantur , ne ejus adventus hostilis esset a facturum enim omnia Pharnacen , quae imperata essent. MaXimeque commemorabant , nulla Pharnacen auxilia contra Comsarem Pompeio dare νoluisse; cum Dejotarus , qui dedisset , tamen ei satisfecisset. L X X. Caesar respondit, se lare aequis simum Pharnaci , si , quae polliceretur,

repraesentaturus esset: monuit autem , ut

solebat, mitibus verbis legatos; ne aut D jotarum sibi objicerent; aut nimis eo gloriarentur beneficio , quod auxilia Pompeio non misissent. Nam se neque libentius f cere quidquam , quam supplicibus ignoscere ; neque Provinciarum publicas injurias condonare iis posse , qui fuissent in se

283쪽

272A. HIRTII COMMEN

sent, o scium utilius Pharnaci fuisse, qui

providisset ne νinceretur ; quam sibi , cui Dii immortales νictoriam tribuissent. Itaque Se magnas et graνes injurias civium Romanorum, qui in Ponto negotiati essent, quoniam in integrum restituere non pOSSet, concedere Pharnacie nam neque interfectis amissam vitam , neque exsectis νirilitatem reStituere posse ; quod quidem su*plicium gravius morte ciνes Romani sulissent. Ponto vero decederet confestim ς familiasque publicanorum remitteret; ceteraque restitueret sociis civibusque Romanis, qua penes eum essent. Si fecisset , jam runc sibi mitteret munera ac dona, quiae bene rebus gestis imperatores ab amicis

accipere consuessent: miserat enim Phamn Aces coronam auream. His responsis datis , legatos remisit.

LXXI. At Pharnaces omnia liberaliter pollicitus, cum festinantem ac Properantem Caesarem speraret libentius etiam crediturum suis promissis, quam res pateretur , quo celerius honestiusque ad res magis necessarias proficisceretur, c nomini enim erat ignotum , plurimis de causis ad Urbem Caesarem revocari) lentius agere , decedendi diem postulare longiorem , pactiones interponere , in summa frustrari coepit. Caesar, cognita calliditate hominis,

Dipiti

284쪽

DE BELLO ALEXANDRINO. 273 quod aliis temporibus natura facere con- Sue Verat , tunc necessitate fecit adductus , ut celerius omnium opinione manum

consereret.

L X X ΙΙ. Zieta est oppidum in Ponto,

positu ipso, ut in plano loco, satis munitum e tumulus enim naturalis, Velut mamnu factus, e X celsiore undique fastigio sustinet murum. Circumpositi sunt huic oppido magni multique intercisi vallibus colles : quorum editissimus unus, qui propter victoriam Mithridatis, et in selicitatem Triarii, detrimentumque exercitus nostri , superioribus locis atque itineribus pene conjunctus oppido , magnam in illis pa tibus habet nobilitatem ; nec multo longius millibus passuum III abest ab Ziela rhunc locum Pharnaces , veteribus paternorum selicium castrorum resectis operibus, copiis omnibus suis occupavit. L X XIII. Caesar, cum ab hoste millia

passuum V castra poεuisset; videretque eas valles , quibus regia castra munirentur , eodem intervallo sua castra munituras, si modo ea loca hostes priores non cepi S-sent, quae multo erant propiora regis castris ; aggerem comportari jubet intra munitiones. Quo celeriter collato, proximiunocte , Vigilia quarta , legionibus omnibus expeditis, impedimentisque in ca,trix

285쪽

a 74 A. HIRTII COMMENT. relictis, prima luce , neque opinantibus ihostibus, eum ipsum locum cepit, in quo Mithridates secundum proelium adVersus

Triarium fecerat. Huc omnem comporta tum aggerem. e castris servitia agerent ,

jussit; ne quis ab opere miles discederet, Cum spatio non amplius mille passuum intercisa vallis castra hostium divideret ab opere incepto Caesaris castrorum.

L X XIV. Pharnaces, cum id repente

prima luce animadvertisset , copias suas omnes pro castris instruXit: quas, interposita tanta locorum iniquitate , Consu tudine magis pervulgata militari credebat instrui Caesar, vel ad opus suum tardandum , quo plures in armis tenerentur, vel ad ostentationem regiae fiduciae, ne munitione magis quam manu defendere lo- eum Pharnaces videretur. Itaque deterritus non est, quo minus, prima acie pro vallo instructa, reLqua pars eXercituS opus faceret. At Pharnaces , impulsus sive loci felicitate , sive auspiciis et religionibus inductus , quibus obtemperasse eum Postea audiebamus; sive paucitate nostrorum , qui in armis erant, comperta; Cum , more operis quotidiani, magnam illam servorum multitudinem, quae aggerem portabat, militum esse credidisset; sive etiam veterani

fiducia exercitus sui, quem cum legione

286쪽

DE BELLO ALEXANDRINO. 27sx x II in acie conflixisse , et vicisse legati ejus gloriabantur ; simul contemptu eXercitus nostri, quem pulsum a se , Domitio duce , sciebat; inito consilio dimicandi, descendere praerupta valle coepit. Cujus aliquamdiu Caesar irridebat inanem ostentationem, et eo loco militum coarctationem , quem in locum nemo sanus hostis subiturus esset; cum interim Pharnaces eodem gradu, quo praeruptam deincenderat in vallem , adscendere adversus arduum collem instructis copiis coepit.

LXXV. Caesar incredibili ejus vel te

meritate vel fiducia motus, neque opimnans imparatusque oppressus; eodem tempore milites ab operibus vocat, arma cR-pere jubet, lesiones opponit, aciem instruite cujus rei subita trepidatio magnum terrorem attulit nostris. Nondum ordinibus instructis, falcatae regiae quadrigae per mixtos milites perturbant; quae tamen Celeriter multitudine telorum opprimuntur. Insequitur has acies hostium ; et, clamore sublato, confligitur, multum adjuvante natura loci, plurimum Deorum immortalium benignitate; qui, cum omnibus cas bus belli intersunt, tum praecipue eis, qui bus nihil ratione potuit administrari. LXXVI. Magno atque acri cominus proelio facto , a dextro cornu , quo Veterin

287쪽

a 6 A. HIRTII COMMENT.na legio v I erat collocata, initium victoriar natum est. Ab ea parte, cum in pro clive detruderentur hostes; multo tardius, sed tamen iisdem Diis adjuvantibus , sinistro cornu, mediaque acie, totae Pro

fligantur copiae regis: quae quam facile su bierant iniquum locum, tam celeriter gra dii pulsae premebantur loci iniquitate. Itaque multis militibus partim intersectis , Partim suorum ruina oppressis ; qui velocitate effugere poterant, armis tamen projectis, vallem transgressi, nihil ex loco superiore inermes proficere poterant. At nostri victoria elati, subire iniquum locum, munitionesque aggredi non dubitarunt e defendentibus autem iis cohortibus castra, quas Pharnaces praesidio reliquerat , celeriter castris hostium sunt potiti. Interfecta multitudine omni aut cApta suo rum , Pharnaces cum paucis equitibus profugit: cui nisi castrorum oppugnatio facultatem attulisset liberius profugiendi, vivus in Caesaris potestatem adductus eSSet.

LXXVII. Tali victoria toties victor Caesar incredibili est laetitia affectus: quod

maximum bellum tanta celeritate confecerat r eratque subiti periculi recordatione

laetior, quod victoria facilis ex dissicillimis rebus acciderat. Ponto recepto, praeda

omni regia militibus condonata a Postero

288쪽

DE B rLLO ALEXANDRINO. 277 die cum expeditis equitibus ipse proficiscitur : legionem V I decedere ad pra)mia Atque honores accipiendos in Italiam jubet et auxilia D ejotari domum remittit e II legiones cum Coelio Vinciano in Ponto relinquit.

L XXVIII. Ita per Gallograeciam Bi

thyniamque in Asiam iter facit: omniumque earum provinciarum de controversiis cognoscit et statuit: jura in tetrarchas, roges, civitates distribuit. Mithridaten Peris gamenum , a quo rem feliciter celerite que gestam in AEgypto supra scripsimus, regio genere ortum , disciplinis etiam regiis educatum , nam eum Mithridates rex Asiae totius , propter nobilitatem Pergamo parvulum secum asportaVerat in castra , multosque tenuerat annos ) regem Bosplaori constituit, quod sub imperio Pharnacis fuerat; provinciasque populi Rom. a barbaris atque inimicis regibus, interposito amicissimo rege, munivit. Eidem tetrarchiam legibus Gallograecorum , jure gentis et cognationis, adjudicavit, occupatam et possessam paucis ante annis a Dejotaro. Neque tamen usquam diutius moratus est, quam necessitas urbanarum seditionum pati videbatur. Rebus selicissime celerrimeque consectis, in Italiam celerius omnium opinione venit,

289쪽

1 8 A. HIRTII COMMENT.

COMMENTARIORUM

BELLO AFRICANO LIBER UNUS.

I. Atis AR, itineribus justis consectis, tau nullo die intermisso , a. d. XIV kal. Jan. in Lilybaeum pervenit: statimque Ostendit , sese naVes Velle conscendere ἔ cum non amplius legionem tironum haberet unam , equitesque ViX D C. Tabernaculum secundum littus ipsum constituit, ut prope fluctus verberaret. Hoc eo consilio fecit , ne quis sibi morae quidquam fore speraret, et ut omnes in dies horasque parati essent. Incidit per id tempus, ut tempestates ad navigandum idoneas non haberet : nihilo tamen minus in navibus remiges militesque continere , et nullam praetermittere occasionem prosectionis ;cum praesertim ab incolis ejus provinciae nunciarentur adversariorum copiae , equitatus infinitus, legiones regiae I v, levis

290쪽

DE BELLO AFRICANO. 279 armaturae magna vis, Scipionis legiones X,

elephanti CXX , classesque esse complures et tamen non deterrebatur, animoque et spe confidebat. Interim in dies et naves longae adaugeri , et onerariae complures eodom concurrere , et legiones tironum

convenire; in his veterana legio v , equitum ad II millia. II. Legionibus collectis v I, et equitum II millibus, ut quaeque prima legio

venerat , in naves longas imponebatur , equites autem in onerarias. Ita majorem Partem navium antecedere jussit, et insulam petere Aponianam , quae non longe abest a Lilybaeo. Ipse, parum commoratuS, bona

Paucorum vendit publice: deinde Allieno praetori, qui Siciliam obtinebat, de omnibus rebus praecipit; et, de reliquo eXercitu celeriter imponendo , datis mandatis , ipse

navem conscendit a. d. VI kal. Jan. et reliquas naves statim est consecutus. Ita vento certo , celerique naVigio Vectus , post diem quartam cum longis paucis navibus in conspectum Africae venit: namque onerariae reliquae, praeter Paucas, Vento dispersae atque errabundae, diversa loca petierunt. Clupeam classe praetervehitur , inde Neapolim. Complura praeterea Castella et oppida non longe a mari relinquit.

SEARCH

MENU NAVIGATION