C. Julii Cæsaris Quæ exstant opera; cum A. Hirtii sive Oppii commentariis de bellis Gall. Alexand. Afric. et Hispaniensi. Accesserunt ejusdem Cæsaris fragmenta, nec non et nomina populorum, oppidorum et fluviorum, quæ apud Cæserem reperiuntur. ... To

발행: 1755년

분량: 474페이지

출처: archive.org

분류: 전쟁

71쪽

fo C. J. CasARIS COMMENT. Caverant, et secum in castris habebant obsidum loco. Ιi suos notos hospitesque quaerebant, per quem quisque eorum adi tum eommendationis haberet ad Caesarem Afranii etiam filius adolescens, de sua Et Parentis sui salute cum Caesare per Sulpicium legatum agebat. Erant plena laetitia et gratulatione omnia ; eorum , qui tanta pericula vitasse ; et eorum, qui sine vulnere tantas res consecisse videbantur rmagnumque fructum suae pristinae lenita tis , omnium judicio, Caesar serebat; consiliumque ejus a cunctis probabatur.

L X X V. Quibus rebus nunciatis Afranio , ab instituto opere discedit, seque in

castra recipit; sic paratus, ut videbatur , ut, quicumque accidisset casus , hunc quieto et aequo animo ferret. Petreius vero non deserit sese: armat familia me cum hac, et praetoria cohorte cetratorum, barbarisque equitibus paucis , beneficiariis

suis, quos suae custodiae causa habere consueverat , improviso ad vallum advolat: colloquia militum interrumpit e nostros repellit ab castris r quos deprehendit, interficit : reliqui coeunt inter se; et, repen tino periculo exterriti, sinistras sagis involvunt , gladiosoue distringunt; atque ita se a cetratis, equitibusque defendunt, castrorum propinquitate confisit seque in castra

72쪽

DE BELLO CIvILI LIB. I. ει recipiunt; et ab iis cohortibus, quae erant in statione ad portas, defenduntur.

L X X UI. Quibus rebus consectis, flens

Petreius manipulos circuit, militesque appellat ; neu se , neu Pompeium absentem. Imperatorem suum adversariis ad supplicium transdant , obsecrat. Fit celeriter concursus in praetorium. Postulat, ut jus rent omnes , se eXercitum ducesque non deserturos, neque prodituros; neque sibi separatim a reliquis consilium capturos.

Princeps in haec verba jurat ipse : idem jusjurandum adigit Afranium; subsequuntur tribuni militum , centurionesque. Centuriatim producti militeν idem jurant; ed Cunt , penes quem quisque sit miles Caedi saxis, ut producatur; productos palam in praetorio interficiunt: sed plerosque hi, qui

receperant, celant, noctuque per vallum emittunt. Sic terror oblatus a ducibus, crudelitas in supplicio, nova religio jurisiurandi, spem praesentis deditionis sustulit; mentesque militum convertit, et rem ad pristinam belli rationem redegit. L X X UΙΙ. Caesar , qui milites adversariorum in castra per tempus colloquii venerant, summa diligentia conquiri et remitti jubet: sed ex numero tribunorum militum , centurionumque , nonnulli sua

pluntaxe apud eum inmanserunt; quos ille

73쪽

61 C. I. CasARIs COMMENT. postea magno in honore habuit. Centuriones in ampliores ordines , equites Romanos in Tribunitium restituit honorem. L X X V III. Premebantur Afraniani pabulatione ς aquabantur aegre e frumenti copiam legionarii nonnullam habebant ;quod dierum x XII ab Ilerda frumentum

iussi erant esterre r cetrati auxiliaresque nullam ; quorum erant et facultates ad parandum eXiguae , et corpora insueta ad onera portan a et itaque magnus eorum quotidie numerus ad Caesarem perfugiebat. In his erat angustiis res: Sed eX propositis consiliis duobus explicitius videbatur Ilerdam reverti , quod ibi paululum

frumenti reliquerant. Ibi se reliquum consilium explicaturos confidebant. Tarraco aberat longius; quo spatio plures rem posse casus recipere intelligebant. Hoc probato consilio , ex castris proficiscuntur. Caesar, equitatu praemisso, qui nOVissimum agmen carperet, atque impediret, ipse cum legionibus subsequitur. Nullum intercedebat tempus, quin extremi cum equitibus proeliarentur. L X XI X. Genus erat hoc pugnare οὐ peditae cohortes noVissimum agmen claudebant ; pluriesque in locis campestribus subsistebant: si mons erat adscendendus,

facile ipsa loci natura periculum repelle.

74쪽

DE BELLO CIvILI LIB. I. 63bat; quod ex locis superioribus, qui antc.

Cesserant, suos adscendentes protegebant; cum vallis aut locus declivis suberat, neque ii , qui antecesserant , morantibus opem ferre poterant, equites Vero eX loc o superiore in aversos tela conjiciebant ;tum magno erat in periculo res e requirebatur, ut, cum ejusmodi esset locis ap- Propinquatum , legionum signa consistere juberent , magnoque impetu equit2- tum repellerent; eo summoto, repente in Citato cursu sese in valles universi demit. terent, atque ita transgressi rursus in locis superioribus consisterent: nam tantum ab equitum suorum auXiliis aberant, quorum numerum habebant magnum, ut eos SuvPerioribus perterritos proeliis, in medium reciperent agmen, ultroque eos tuerentur , quorum nulli ex itinere eκcedere licebat, quin ab equitatu Carearis.exciperetur.

LXXX. Tali dum pugnatur modo ,

lente ac paulatim proceditur; crebroque, iat sint auxilio suis, subsistunt , ut tum accidit: millia enim progressi I v, vehe. mentiusque peragitati ab equitatu, montem eScelsum capiunt, ibique una a fronte contra hostem castra muniunt, neque i mentis onera deponunt. Ubi Caesaris caintra posita , tabernaculaque constituta, et

dimissos equites , pabulandi causa, anir

75쪽

ε C. J. CAESARIS COMMENT.madvertere; sese subito proripiunt, circiter hora vI ejusdem diei: et spem nacti morae, discessu nostrorum equitum, iter facere incipiunt. Qua re animadversa , Caesar eductis legionibus subsequitur ; praesidio impedimentis paucas cohortes relinquit; hora x subsequi pabulatores, equitesque revocari jubet. Celeriter equitatus ad quotidianum itineris ossicium revertitur. Pugnatur acriter ad novissimum agmen; adeo ut pene terga conVertante compluresque milites , etiam nonnulli centuriones intemficiuntur. Instabat agmen Caesaris, atque universum imminebat. LXXXI. Tum vero neque ad eXplorandum idoneum locum castris, neque ad progrediendum data facultate , consistunt necessario ; et procul ab aqua, et natura iniquo loco, castra ponunt: sed iisdem de causis Caesar , quae supra sunt demons eratae , proelio non laceisit, et eo die tabernacula statui passus non est ὁ quo para' tiores essent ad insequendum omnes, sive noctu, sive interdiu erumperent. Illi, an

madverso vitio castrorum, tota nocte monitiones proserunt, castraque Castris Con

vertunt. Hoc idem postero die a prima

luce faciunt, totumque in ea re diem consumunt e sed , quantum Opere processe. xant, et castra protulerant, tanto aberantab

76쪽

nt ps Lo Crur LILIB. I. ab aqua longius et praesenti malo aliis

malis remedia dabantur. Prima nocte , aquandi causa, nemo egreditur ex castris a proximo die, praesidio in castris relicto , universas ad aquam copias educunt: pabulatum emittitur nemo. His eos supplices malis haberi Caesar, et necessariam subire deditionem, quam proelio decertare, malebat: conatur tamen eos vallo scissaque circumvenire ἔ ut quam maXime repentinas eorum eruptiones demoretur , quo necessario descensuros existimabat. Illi, et

inopia pabuli adducti, et quo essent ad iter expeditiores , omnia sarcinaria j

menta interfici jubent. LXXXII. In his operibus consiliis

que biduum consumitur: tertio die magna iam pars operis Caesaris processerat. Illi, impediendae rei causa , hora circiter II κsigno dato , legiones educunt; aciemque sub castris instruunt. Caesar ab opere legiones revocat; equitatum omnem convenire jubet; aciem instruit: contra πυnionem enim militum, famamque omnium , videri proelium diffugisse, magnum detrimentum asserebat. Sed eisdem de causis , quae sunt cognitae, quo minus dim, Care vellet, movebatur atque hoc etiam magis, quod spatii brevitas, etiam in fugam conjectis adversariis, non multum

Tomus II. F

77쪽

ad summam victoriae juvare poterat: nomenim amplius pedum millibus II ab castris castra distabant. Hinc duas partes acies occupabant ; tertia Vacabat, ad incursum atque impetum militum relicta. Si proelium

committeretur , propinquitas castrorum celerem superatis eX suga receptum dabat. Hac de causa constituerat signa infere et ibus resistere, prior proelio non lacessere.

LXXXIII. Acies erat Afraniana dupleX' legionum v; et tertium in subsidiis locum Alariae cohortes obtinebant. Caesaris triplex ; sed primam aciem quaternae cohortes ex v legionibus tenebant: has subsidiariae ternae, et rursus aliae totidem , suae cin

usque legionis, subsequebantur; sagittarii funditoresque media continebantur acie requitatus latera cingebat. Tali instructa Zcie, ten re uterque propositum videbatur; Caesar, ut, nisi coactus , proelium non Committeret; ille , ut opera Caesaris impediret. Producitur tamen res ἔ aciesque ad solis occasum continentur : inde utrique 4n castra discedunt. Ρostero die, munitiones institutas Caesar parat perficere; illi vadum suminis Sicoris tentare , si transire poS- ,ent e qua re animadversa , Caesar Germanos levis armamrae , equitumque partem sumen transiicit; crebrasque in ripis cuintodias duponit.

L X X XIV. Tandem , omnibus rebus

78쪽

t, a sex Lo crv ILI LIB. I. gjobsessi, quartum jam diem sine pabulo

retentis jumentis, aquae, lignorum , frumenti inopia colloquium petunt ; et k id si fieri possit, semoto a militibus loco. Ubi id a Caesare negatum, et, palam si colloqui vellent , concessum est ἔ datur obsidis loco Caesari filius Afranii. Venitur in eum locum, quem Caesar delegit r audiente utroque exercitu, loquitur Ast nius I Non esse aut ipsi , aut militibus succenIendum , qu0d 1idem erga Imper

rorem suum Cn. Pompeium conserνare νο-

tuerint ; sed satis jam fecisse σcio, sa--tisque supplicii tulisse, perpessos omnium rerum inopiam : nunc vero , pene ut se 'ras, circummunitor, prohiberi aqua, prohiberi ingressu r neque corpore dolorem , neque animo ignominiam ferre possedi it 'que; se νictos. confiteri r orare atque obsecrare .i si quis iocus misericordiae relinquatur, ne ad ultimum supplicium progredi necesse habeant. Haec quam potest demississime atque subjectissime exponit. 3. L X X X V. Ad ea Caesar respondit INulli omnium has partes , vel querim0nia , pei miserationis, minus conνenisse rreliquos enim omnes suum osscium eroesti isse y se, qui etiam bona conditione ', et loco ,'et rempore aequo consigere nolue rit , ut quam integerrima essent ad pacem

79쪽

omnia: exercitum suum , qui, injuria etiam accepta, suisque interfectis, quos in sua potestate habuerit , conrerxarit et texerit ; illius denique exercitus milites, qui per se de concilianda pace egerint: qua in re omnium suorum νitae consulendum p rarunt. sic omnium ordinum partes in mi sericordia constitisse : ipsos duces a pace abhorruisse: eos, neque colloquii, neque imduciarum jura servasse ; et homines imper ros , et per colloquium deceptos, crudelissime interfecisse. Accidisse igitur his, quod plerumque hominibus nimia pertinacia atque arrogantia accidere soleat; uti eo recu rant, et id cupidissime petant, quod paulo ante contempserint: neque nune se illorum humilitate, neque aliqua temporis opportunitate postulare , quibus rebus augeantur opes sua ; sed eos exercitus , quos contra se multos jam annos aluerint, νelle dimitti di neque enim v I legiones alia de eausa misesas in Hispaniam, septimamque ibi con criptam ; neque tot tantasque claSSes pinrataS , neque summissos duces, rei militaris Peritos: nihil horum ad pacandas Hi panias , nihil ad usum provinciae proνisum ;quae, propter diuturnitatem pacis , nullum auxilium desiderarit: omnia haec jam pridem contra Se parari: in se noνι generis imperia constitui ; ut idem ad portas umhanis praesideat rebus, et duas bellicosis-

80쪽

simas proνincias absens tot annos obtineat : in se jura magistratuum commutari, ne ex praetura et consulatu , ut semper, Sed perpaucos probati et electi in pr incias mittamur I in se aetatis excusationem nihil νalere; quod superioribus bellis pr hali ad obtinendos exercitus eνocentur :in Se uno non serνari, quod sit omnibus d rum Semper imperatoribus , ut, rebus feliciter gestis, aut cum honore aliquo, aut eerte sine ignominia domum revertantur iexercitumque dimittant. Quae tamen omnia, et se tulisse patienter et esse laturum: neque nunc id agere , ut ab illis abductum exercitum teneat ipse , quod tamen sibi dijcile non sit; sed ne illi habeant, qu9

contra se uti possint r proinde, ut esSerdictum, proνinciis excederent, exercitum que dimitterent: si id sit jactum, nocit rum se nemini r hanc unam atque extremmam paeis esse conditionem.

L X X X V I. Id vero militibus fuit per

gratum et jucundum , ut ex ipsa significatione potuit cognosci; ut, qui aliquid victi incommodi exspectavissent, ultro in de praemium missionis ferrent: nam Cum de loco et tempore ejus rei controversia inferretur , et voce et manibus universi eX vallo, ubi constiterant, significare coepe runt , ut statim dimitterentur; neque omni interposita fide firmum esse posse, si in

SEARCH

MENU NAVIGATION