장음표시 사용
91쪽
riae sustinet ; et quidquid incidit, lastigio
musculi elabitur. Id ubi Vident, mutant consilium e cupas taeda ac pice resertas incendunt ; easque de muro in musculum devolvunt. Involutae labuntur et delapsae ab lateribus , longuriis furcisque ab opere
removentur. Interim sub muSculo milites vectibus infima saxa turris hostium , quibus fundamenta continebantur , Convel-Iunt. Musculus ex turri lateritia a nostris telis tormentisque defenditur et hostesque ex muro ac turribus submoventur. Non
datur libera muri defendendi facultas. Compluribus jam lapidibus eκ ea, quae Su herat , turri subductis , repentina ruina pars ejus turris concidite pars reliqua Consequens procumbebat. XII. Tum hostes turris repentina rui'na commoti , inopinato malo turbati , Deorum ira perculsi, urbis direptione perterriti , inermes cum insulis sese porta foras universi proripiunt ; ad legatos atque exercitum supplices manus tendunt. Qua Nova re oblata, omnis administratio belli consistit: militesque aversi a proelio , ad studium audiendi et cognoscendi feruntur. Ubi hostes ad legatos eXercitumque Per venerunt , universi se ad pedes projiciunt e orant, ut adνentus Caesaris exspectetur 9 captam Suam urbem νidere, Op
92쪽
DE BELLO CIVILI LIA. II. glra perfecta , turrem subrutam; itaque a defensione desistere: nullam exoriri moram pOSSe , quo minuS, Cum Penisset, si imperata non facerent, ad nutum e vestigio diriperentur. Docent, Si omnino turris con dici disset, non posse milites contineri , quin spe praedae in urbem irrumperent, urbemque delerent. Haec, atque ejusdem generis Complura, ut ab hominibus doctis, magna cum misericordia fletuque pronuncian
XΙΙΙ. Quibus rebus commoti legati,
milites eX opere deducunt, oppugnatione desistunt, operibus custodias relinquunt. Induciarum quodam genere misericordia
facto , adventus Caesaris exspectatur. Nublum EX muro , nullum a nostris mittitur telum et ut re consecta , omnes curam et
diligentiam remittunt. Caesar enim Perlitteras Trebonio magnopere mandaverat, ne per vim oppidum expugnari pateretur; ne gravius permoti milites, et desectionis odio, et Contemptione sui, et diutino labore , omnes puberes interficerent, quod se facturos minabantur: aegreque tunc sungretenti, quin oppidum irrumperent gra viterque eam rem tulerunt, quod stetisse per Trebonium , quo minus oppido poti rentur , videbRtur.
XIV. At hostes sine fide tempus a
93쪽
81 C. I. Cas ARIs COMMENT.que occasionem fraudis ac doli quaerunt rinterjectisque aliquot diebus, nostris languentibus atque animo remissis , subito, meridiano tempore , cum alius discessisset , alius ex diutino labore in ipsis operibus quieti se dedisset ἔ arma vero omnia
reposita contectaque essent; portis se s ras erumpunt: secundo magnoque Vento
ignem operibus inserunt. Hunc sic distulit
ventus, uti uno tempore agger, plutei, testudo , turris , tormentaque flammam eonciperent; et prius haec omnia consumerentur, quam, quemadmodum accidisset, animadverti posset. Nostri repentina fortuna permoti, arma , quae Possunt, Rr
ripiunt; alii ex castris sese incitant. Fit in hostes impetust sed e muro, sagittis, tormentisque sugientes persequi prohibentur. Illi sub murum se recipiunt; ibique musculum turtimque lateritiam libere incendunt. Ita multorum mensium labor, hostium perfidia , et vi tempestatis, PUNC-to temporis interiit. Tentaverunt hoc idem Massilienses postero die, eamdem nacti tempestatem; majorique cum fiducia ad alteram turrim aggeremque eruptione pugnaverunt ἔ multumque ignem intulerunt: sed, ut superioris temporis contentionem nostri omnem remiserant ; ita proximi
diei casu admoniti, omnia ad defensionem
94쪽
Paraverant. Itaque multis intersectis, re- Iiquos insecta re in oppidum repulerunt. XU. Τrebonius ea, qui sunt amiSSa smulto majore studio militum administrare et reficere instituit. Nam ubi tantos suos Iabores et apparatus male cecidisse Viderunt ; induciisque per scelus violatis, suam virtutem irrisui fore perdoluerunt rquod , unde agger omnino comportari posset, nihil erat reliquum , omnibus amboribus longe lateque in finibus Massiliensium eXcisis, . et convectis; aggerem novi
eneris atque inauditum, ex lateritiis duo-
us muris senum pedum erassitudine, atque eorum murorum eontignationem facere Instituerunt, aequa fere latitudine, atque ille eongestus ex materia fuerat agger: ubi autem spatium inter muros, aut imbecilliatas materia, postulare νideretur; pilae interponuntur , transversaria tigna inctieiun-rur , quas firmamento esse possint; et quidquid est eontignatum, cratibus consternitur, eratesque luto integuntur. Sub tecto miles,
dextera ac sinistra, muro tectus, adversus,
plutei obiectu, operi quaecumque usui sunt, sine periculo supportat. Celeriter res administratur e diuturni laboris detrimentum solertia et virtute militum brevi reconcinnatur. Portae , quibus locis videtur , eruptionis causa, in muro reli quuntur. .
95쪽
8 C. I. C si s AR I s C O M M E N f. XVI. Quod ubi hostes viderunt, ea squar diu longoque spatio refici non posse
Sperassent, paucorum dierum opera et Ia bore ita refecta, ut nullus perfidiae nequE eruptioni locus esset; neque quidquam Om Nino relinqueretur, quo aut vi militibus, aut igni operibus, noceri posset; eodemque eXemplo sentiunt totam urbem, qua sit aditus ab terra , muro rurribusque Circumveniri posse ; sic, ut ipsis consiSten di in suis munitionibus locus non e SSUt cum pene in aedificata in muris ab eXercita nostro moenia viderentur, ac tela manu conjicerentur ; suorumque tormentorum usum , quibus ipsi magna speravissent , spatio propinquitatis interire; parique Conditione e muro ac turribus bellandi data , virtute se nostris adaequare non posse intelligunt, ad easdem deditionis conditi
XVII. M. Varro in ulteriore Hispania, initio, cognitis iis rebus, quae sunt in Italia gestae, diffidens Ρompeianis rebus , amicissime de Caesare loquebatur e praesccupatum sese legatione ab Cn. Pompeio, teneri obstrictum fide r necessitudinem quidem sibi nihilo minorem cum Caesare intercedere r neque se ignorare , quod eyset
oscium legati, qui fiduciariam operam Ob
tineret , quae vires Suae, quae PoluntaS erga
96쪽
DE BELLO CII ILI LIB. II. 8s Cresarem totius proνinciae. Haec omnibus
ferebat sermonibus; neque se iii ullam par tem movebat. Postea Vero , cum Caesarem
ad Massiliani distineri cognovit; copias
Petreii cum exercitu Afranii esse conjunc las; magna auxilia convenisse; magna esse in spe gique e Xspectatione; et consentire omnem citeriorem Provinciam ; quaeque Postea acciderant, de angustiis ad Ilerdam rei frumenta riae, accepit; atque haec ad eum latius atque inflatius Afranius perscribemtiat: se quoque ad motum fortunae movere coepit.
XVII I. Delectum habuit tota provincia ; legionibu completis II, cohortes cirΡpiter XXX alarias addidit; frumenti ma gnum numerum coegit, quod Massiliensibus , item quod Afranio Petreioque mitteret ; naves longas X Gaditanis, ut facerent, imperaVit ; complures praeterea in Hispali faciendas curavit: pecuniam omnem, Q mniaque ornamenta, en Fano Herculis in oppidum Gades contulit: eo V I Cohortes , praesidii causη , ex provincia misit; Caiumque Gallonium , equitem Roma num , familiarem Domitii, qui eo procurandae hereditatis causa venerat missus a
Domitio, oppido Gadibus praesecite arma omnia, privata ex publica, in domum Gal-
jonii contulit. Ipse habuit graves in Cae in
97쪽
rem conciones: saepe ex tribunali praedicavit, adversa Caesarem proeliafecisse ; m gnum numerum ab eo militum ad Afranitimperfugisἷe ; haec se certis nunciis , certis auctoribus comperisse. Quibus rebus Pe territos cives Romanos ejus provinciae sibi
ad Remp. administrandam H S c x C , et argenti pondo xx millia , tritici modios,c x x millia, polliceri coegit. Quas Caesari
esse amicas civitates arbitrabatur , iis graviora onera injungebat , praesidiaque eo deducebat e et ludicia in privatos reddebat , qui Verba atque orationem adVeresus Remp. habuissent ἔ eorumque bona in publicum addicebat et provinciam Omnem in sua et Pompeii verba jusjurandum adigebat. Cognitis iis rebus, quae sunt geStae in citeriore Hispania, parabat bellum. Ratio autem haec erat belli, ut se cum II l gionibus Gades conserret; naves , frumentumque omne, ibi contineret: provinciam
enim omnem Caesaris rebus favere Cognoverat: ) in insula, rumento navibusque comparatis, hellum duci non difficile existimabat. Caesar , etsi multis necessariisque rebus in Italiam revocabatur; tamen constituerat nullam partem belli in Hispaniis relinquere: quod magna esse Pompeii beneficia et magnas clientelas in citeriore provincia, sciebat.
98쪽
XIX. Itaque duabus legionibus missis
in ulteriorem Hispaniam cum Q. Cassio Tribuno pl. ipse cum equitibus D C magnis itineribus progreditur ἔ edictumque Praemittit , ad quam diem magistratus Principesque omnium civitatum sibi essa Praesto Cordubae vellet. Quo edicto tota Provincia pervulgato, nulla fuit civitas, quin ad id tempus partem Senatus Cord
ham mitteret; nullusque civis Romanus paulo notior , quin ad diem Conveniret. Simul ipse Cordubae conventus per se Por
tas Varroni clausit; custodias vigiliasque in muro turribusque disposuit. Cohortes. II, quae Colonicae appellabantur, cum eo Casu venissent, tuendi oppidi causa apud se retinuit. Iisdem diebus Carmonenses , quae est longe firmissima totius provinciae civitas , deductis III in arcem oppidi cohortibus a Varrone praesidio, per he cohortes ejecit, portasque praeclusit. X X. Hoc vero magis properare Varro, ut cum legionibus quamprimum Gades
contenderet; ne itinere aut transjectu inte cluderetur: tanta, ac tam secunda in Caesarem Voluntas provinciae reperiebatur. Progresso ei paulo longius litterae a Gadibus redduntur ἔ simul atque cognitum sit de
edicto Caesaris, consensisse Gaditanos prin- qcipes cum Tribunis cohortium, quae essent
99쪽
ibi in praesidio, ut Gallonium ex oppido
eXpellerent , urbem insulamque Caesari servarent: hoc inito consilio , denunci visse Gallonio, ut sua sponte, dum sine
periculo liceret, excederet Gadibus; si id non fecisset, sibi consilium capturost hoc timore adductum Gallonium Gadibus excessisse. His Cognitis rebus, altera eX in legionibus , quae Uernacula appellabatur, ex castris Varronis , adstante et in spe tante ipso ,. signa sustulit , seseque Hispalim recepit , atque in foro et porticibus sine maleficio consedit: quod factum' adeo ejus conventus cives Romani comprobaverunt, ut domum ad se quisque hospitio cupidissime reciperet. Quibus rebus
perterritus Varro , cum , itinere Converso , sese Italicam venturum promisisset, certior a suis factus est , praeclusas esse portas. Tum Vero, omni interclusus itinere , ad Caesarem mittit ; paratum se
esse, legionem, cui jusserit, transdere. Ille ad eum Sex. Caeεarem mittit, atque huic transdi jubet. Transdita legione, Vadiro Cordubam ad Cinarem venit e relatis ad eum publicis rationibus, cum fide, quod penes eum est pecuniae, transdit; et, quod ubique habeat frumenti ac navium, ostendit. XXI. Caesar , habita concione Cordubae , omnibus generatim gratias agit; ci bae δ
100쪽
uibus Romanis, quod oppidum in sua po testate studuissent habere; Hispanis, quod praesidia expulissent ; Gaditanis , quod
Conatus adversariorum infregissent, seseque in libertatem vindicassent ; tribunis milit. centurionibusque , qui eo praesidii
CauSR Venerant, quod eorum consilia sua Virtute confirmassem e pecunias , quaserant in publicum Varroni cives Romani polliciti, remittit: bona restituit iis, quos Iiberius locutos hanc poenam tulisse cognoverat e tributis quibusdam publicis privatisque praemiis reliquos in posterum bona spe complet; biduumque Cordubae 'Commoratus, Gades proficiscitur: pecunias monumentaque, quae ex Fano Herculis collata erant in privatam domum , reserri in templum jubet: provinciae Q. Cassium praeficit; huic I v legiones attribuit: ipse iis navibus, quas M. Varro , quasque Gaditani jussu Varronis secerant, Tarraconem paucis diebus pervenit. Ibi totiua fere citerioris provinciae legationes Caesaris adventum exspectabant. Eadem ratio
ne privatim ac publice quibusdam civitatibus habitis honoribus, Tarracone disecedit; pedibusque Narbonem, atque inde Massiliam pervenit. Ibi legem de Dictatore latam, seseque Dictatorem dictum a M. Lepido praetore cognoscit.