Breuis et catholica Decalogi explicatio in tres partes, seu libros distincta, authore Ioanne Hessels à Louanio, ..

발행: 1583년

분량: 538페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

531쪽

ad huius praecepti verba : Invenimus autem

inquit & falsi testes Dei, quoniam testimo- , cnium diximus aduersus Deum quod suscitaueritChristum quem non suscitauit si mortui noresurgunt. Et quisquis mentitur de proximo, nocet ei. Si enim mentiendo vituperat eum, manifestἡ nocet , imponendo falsum vituperium, auferendoque ei famam & honorem: si autem falso laudat eum , grauat eum honore indebito,atque ita nocet, sicut ille qui proximo bona aliena tribuit, quae proximus tenetur restituere. Si ille Magus qui facit colores hominum aliter apparere quam sin re Vera,no cet homini auferendo apparentiam natura. lium colorum per quos innotesceret, utique mentiens, quantum in ipso est,nocet proximo de quo motitur, faciens eum internoscere aliter, quam revera est. Hoc igitur praecepto idupraecipitur quod verbis Christi, Est est, Non non. Hoc est: Sermo vester de re quae est, sit asisertilius de ea quemadmodum est,&sermo v ster de re quae non est, si negativus sicuti res non est, quod is abundantius est, id est, quod plus asseritur quam' res est, aut plus negatur quam res non est, a thalo est: id est, a diabolo,i de quo alibi dicitur, Clim mendacium loqui- . tur, ex propriis loquitur , quia mendax est,&pater eius mendacis). Iuvencus pulchre hanc sententiam carmine describit. si sciat, quod non es dicita non est super ea sis totum fallaciter arron erit εbreptos Mima vis tetra eneni.

532쪽

sicut enim dominus fons est omnis veritatis,& verum a quocunque dicatur, a spiritu sancto est: ita diabolus pater est omnis mendaciI, re a quocunque proferatur mendacium , ex diabolo est. Eadem autem est ratio de mend ciis quae consistunt in facti de hypocrisi scilicet, M simulatione quae de mendaciis verborum: facta enim non minu4 significant , qu mverba. Ad hoc praeceptum quidam reducunt blasphemias,contumeliam,derisionem,detra- . ctionem, & reliquas verborum inluxias, sed haec etiam aliis praeceptis prohibita intelligi possunt nςmpe primo & quarto. Quemadmodum vero vexitas praecipue inuenitur in doctrina religionis Cnristianae & verbo Dei , ita

etiam per Antonomasiam id vocatur mendacium, quo quis mentitur contra veritatem religionis: de quo dicitur Psal. s. Perdes omnes qui loquuntur Mendacium , quale fuit primu verbum serpentis antiquit dicentis primis parentibus contra Dei verbum : Nequaquam morte moriemini, sed eritis sicut dij. Vnde Apostolus Petrus epistolae a. cap. 3. Vocat haerresiarchas magistros medaces, & Ioannes epistolae suae primae cap. 2. de reticis sui temporis loquens : Quis est mendax , nisi quknegat quoniam Iesus cst Christus ὶ de quali meo dacio etiam scriptum est: Mittet illis Deus operationem erroris, ut credant mendacio. Simia, liter Prouerb. 3o. Ne addas quicquam verbis illius,&arguaris inueniarisque m dax. De t

libus mendaciis dicitur Ezechielis r A Men-

533쪽

DE CALOGI Ex PLICATIO. 23s

tientes populo meo credenti mendaciis. Comtra huiusmodi mendaces in persona paucorufidelium orat Propheta Psalmo u. De qualimendacio scriptum est Prouerb. 23. Ne desideres de cibis eius, in quo panis id est, doctrino mondac zid est, ne legas libros eius vel expositiones, qui habet saliam doctrinam.

De nono & decimo Praecepto.

concupistes ν rem proximi tui. Non dom n,non agrum,um seruum non anciti iam,von bovem, non risinum G vni-rsa

qua illlas sunt. On dubium est quin Dominus in

monte Synai populo veteri in duabus tabulis lapideis decem praecepta scripserit : quandoquidem mhoc aperte scriptura pronunciat. Sed quomodo illa decem distinguenda sint , non ita clarum est. optima autem videtur Augusti - supre επιδni distinctio rradantis nonum praeceptumesia illud , Non concupisces uxorem proxi-:r'

mi tui. Decimum autem, Non concupisces 'domam proximi tui, non seruum, non asinum, nec omnia quae illius sum , ut videliacet ultimis duobus praeceptis prohibeatur concupiscentia serti adulterij. quarum rerum concupiscentia solent homines regula riter laborare , sub quibus concupiscentiis,

534쪽

prohibitae intelliguntur concupiscentiae aliorum peccatorum, nempe, homicidij & similium. Prohibet autem Deus internam concut- piscentiam vitiorum, non solum externa opera mala, ut ostendat iustitiam hominis coram se consis ere in plena rectitudine tam interioris hominis quam exterioris cum Iustitia coram hominibus, qui sola exteriora nouerunt iudicare, non requirat nisi exteriora opera bo-XI. 1. δὸt.b. n -Hδc erat sinquit August. iustitia homini, nis=M , .mis primi, Obedire Deo, & legem in membris ad-e.M.s de ci- uersus legem mentis,sive legem concupiscen-Mi Dei ιι', tiae non habere. Regula autem & lex , sicut omnis mensura, immobilis este debet, nec ad mutationem eorum quae lege gubernantur, regula debet mutari, vel inflecti: ideoque lex data in prima institutione, de vitando omnes motus prauae concupiscentiae, non est mutata per peccatu hominis. quomodo enim homo

posset aspirare ad persecta iustitiam, & ad eam

conari, vel ad eam quandoque obtinendam,

spem praemittere, si iustitiam perfectam non

nosceretὶ quomodo vero posset noscere, si nul fu liue is lis praeceptis ostendereturi Deus itaque praecipiens ut nullum motum prauae concupisce it --, ostendit quam longe a pςris' istione iustitiae simus, quandiu in carne conci piscente contra spiritum vivimus . quandia enim in nobis vivit cupiditas , & motus suos exerit,imperfecta est Charitas atque iustitia. Quanquam enim non quilibet motus prauae concupiscentiae charitatem atque iustitiam

535쪽

D EC ALOGI Ex PLIC ATro. 23 7 euertat, &dominium ei auferat,minuit tamen

spiritalem iustitiae delectationem atque dii chionem:& ita perfectionem iustitiae impedit. Aliud erso mandat Dominus cum dicit, Non eo rati, iata concupisces, quam cum dicit, Post concupiscentias tuas non eas, hoc est, prauae concupiG-centiae non consentias: siue, ut Paulus loquitur : non regnet peccatum in vestro mortali corpore, ut obediatis concupiscentiis eius.

Augustinus de nuptiis & concupiscentia libro I. capite 29. Multum enim boni inquit facit,

qui facit quod scriptum est, Post concupiscentias tuas non eas: sed non perficit , quia non implet quod scriptum est e Non concupiscas. Ad hoc ergo dixit lex , non concupis cςs, ut nos in hoc morbo iacere inuenientes, medicinam gratiae quaereremus, & in eo praecepto sciremus de quo debeamus in hac mortalitate proficiendo conari,&quo possit a nobis in illa immortalitate beatissima perueniri: nisi enim quandoque perficiendum esse numquam iubendum esset. Item epistola 117. ad optatum: Oportebat itaque sinquit) ut addito mandato cuius vox est, Non concupisces: superbo peccatori etiam praeuaricationis crimen accederet, atque gra tiae medicinam non sanata per legem, sed conuicta infirmitas quaereret. Ex eo autem quod Apostolus citat ex lege, haec duo ultima praecepta quasi unum mandatum , ad Romanos decimo tertio dicens: Nam non adulterabis,&caetera, videri posscti mala esse distinctio prae-

536쪽

dicta. Rursus ex illo quod in Exodo prius

prohibetur concupiscentia domus proximi, . deinde uxoris , ac postremo adduntur aliae res, videtur quod sit unum praeceptum . in . . medio enim unius praecepti non debet poni aliud. Sed respondeo quod Apostolus non ponit hoc, Non concupisces, tanqRam unum mandatum, sed breuitatis causa nonum & decimum mandatum , sie ut etiam alio ordine

ibi citat Decalogum. Nam sic dicit, Non

adulterabis. Non occides, & caetera, & capti te tertio epistolae ad Ronianos orias coniunxit scripturas,saepe sensum magis citans quam

verba. l

. Ad id quod secundo obiicitur, dicentum, in Deuteronomio sic legi, Non concupisces

uxorem proximi tui,non dom am, non agrum, α caeteta, uti textas Septuaginta interpretum,& in Deuteronomici, &in Exodo legit, Non concupisces uxorem proximi tui, non conca- pisces domam proximi tui , neque agrum pius, neque seruuin eius, oce. ubi notanter bis ponit ut verbam, concupisces,& praecedit co- cupiscentia uxoris , & huic non comungitur tanquam a s idem pertinens, Neque domum eius, sicut in decimo praecepto. Unde textu gnoster in E co i a pertarbatus videtur. Et reu ta sicut sartum, de adulterium diuersis praece, piis prohibantur, ita oportet & concupiscentias istorum sigillatim prohibeti . sunt enim illacit is, haec oculoruM, omnia diuersi

537쪽

genetis. Pr cepta legis decem sunt inquit A rix gustinus in decem praeceptis legis habes Psalterium. per a res est, habes ibi dilectionem Dei in tribus, de dilectionem proximi in s

ptem. α utiquς nosti,domino dicente, quia in bis duobus praeceptis tota Lex pendet,& pro- η phetae. Dicit tibi Deus desuper, quia dominus Deus tuus Deus unus est. habes unam chorda. non accipias in vanum nomen domini Dei tui habqs alteram chordam.Obserua diem labb thi non carnaliter, non Iudaicis delitiis, qui otio abututur ad nequitiam . melius enim ut

que tota die sederent quam tota die saliarent.

tu cogitans requiem in Deo tuo , & pr pter ipsun requiem omnia faciens, abstine ab opere seruili. Omnis enim qui facit peccatum, 'φ' seruus est peccati. Et utinam hominis, & non peccati. Plac tria pertinet ad dilectionem Dei, cuius cogita unitatem,veritatem, & volunt tem. In his tribus charitas Dei, in septem aliis charitas proximi, ne facias ali j quod pati n0nvis. Honores patrem & matrem, quia Vis te, honorari a filiis tuis. Non moechaberis, quia nec moechari uxorem tuam post te vis. Non occidas, quia & occidi non vis. Non fureris, quia furi in pati non vis. Non falsum testimonium dicas, quia odisti aduersum te falsum testimo nium dicentem. Non concupisces uxorcproximi tui,quia dc tuam non vis is alio concupisci. Non cocupisces rem aliquam proximi

tui, quia si quis tuam cocupiscit displicet tibi.

538쪽

Conuerte&in te linguam quando tibi disiplicet qui tibi nocet. Haec omnia praecepta Dei sint, sapientia donante data sunt. desuper sonat. tange Psalterium. imple legem quam dominus Deus tuus non venit soluere, sed adimplerae impIebis enim amore quod timore non poteras. qui enim timendo non facit male, mallet facete si liceret. itaque etsi facultas non datur, voluntas tenetur. non facio,in quit, qua reῖquia timeo. Nondum amas iustitiam,aghuc

seruus es.esto filius , sed ex bono seruo fit bonus filius. interim timendo noli facere. disces& amando non facere. est enim quaedam pulmchritudo iustitiae,poena te deterreat. Habet tu stitia sormam suam, oculos quaerit, accendi: amatores suos. pro hac martyres secillum calcantes sanguine fuderunt. qui amabant quando istis omnibus renuntiabant 3 non enim illimon erant amatores' aut hoc vobis dicimus ut non ametis3 Qui non amat friguit, obriguit.

Ametur, sed illa pulchritudo quae cordis oculos quaerit. umetur , sed illa pulchritudo quae laudatur. iustitia incendit animos, iustitia a censi promunt verba. edant voces, Undiqu2 dicunt, bene, optime. Quid viderunt 3 In quo pulcher est curuus senex Z N on enim si procedat senex iustus est aliquid in eius corpore quod ametur, & tamen amatur ab omnibus. ibi amatur, ubi non videtur. imo ibi amatur, ubi corde videtur.

SEARCH

MENU NAVIGATION