Breuis et catholica Decalogi explicatio in tres partes, seu libros distincta, authore Ioanne Hessels à Louanio, ..

발행: 1583년

분량: 538페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

511쪽

DE CALOGI EXPLICATIO. 22s

Vm iam ostensium sit, usuram este, aliquid amplius accipere pro mutuo quam mutuatum est , luce clarius est,esIe usuram, si quis mutuet obligan-

do debitorem ad aliquid aliud quam ad reddendum aequale. Omnis enim obligatio seruitus est,& pecunia aestimabilis. Vsuta est igitur mutuare sub pacto remutuandi , emendi aliquid a mutuante, aut vendendi ei aliquid iusto pretio. Item, sub pacto laborandi in agro mutuantis pro iusta mercede , aut utendi mola

mutuantis sub iusto pretio. S in caeteris similibus casibus. Si quis aucem mutuet obligando hominem ut recognoscat, vel soluat quod ante mutuum debebat,prudentia est, non iniquitas. Similiter usura est, rem pluris vendere quam valeat, quia differtur solutio,item minoris emere, quia anticipatur solutio. Creditor enim & soluens pecuniam ante mercem mutuant. Imo qui mutuant eo proposito, ut plus recipiant qu m mutuarunt, etiam si nulla in terueniat conuentio, usurarii sunt. sicut ivlchre docet, agens de his & similibus casibus, Urbanus tertius. Cosuluit nos, inquit, tua de' Ouotio, an ille in iudicio animarum quasi Vsu- Ararius debeat iudicati, qui no alias mutuo trae ca. nditurus, eo proposito mutuam pecuniam credit , ut licet omni conuentione celIante, plus tamen sorte recipiat, &, utrum eodem reatu criminis inuoluatur, qui ut vulgo dicitur non aliter parabolam iuramenti concedit, donec, quamuis sine exactione, emolumentum ali s

512쪽

Gregorisu. Gregorius

nonus.

BREVIS ET CAΤHOLICA

quod inde percipiat: , an negotiator consimili debeat poena codemnari, qui merces suas longe maiori pretio distrahit, si ad solutionem faciendam prolixioris temporis dilatio prorogetur, quam si ei in continenti pretium persoluatur 7 Verum quia quid in his casibus tenendum sit, ex euangelio Lucae manifest e cognoscitur, in quo dicitur: Date mutuu avnihil inde sperates : huiusmodi homines pro intentione lucri quam habent, cum omnis usura & superabundantia prohibeatur in lege iudicandi sunt male agere , & ad ea quae talit rsunt accepta, restituenda,in animarum iudicio

essicaciter inducendi. Ille tam e qui dat decem solidos,ut alio tempore totidem sibi grani, vini,vel olei mensurae reddantur: quae licet tunc plus valeant, utrum plus vel minus solutionis tempore fuerint valiturae,verisimiliter dubitatur non debet ex hoc usurarius reputari: sicut ait Gregorius nonus Decretalium libro 1.Tit, de usiaris. cap.Nauiganti. Ratio huius est: quia in praedicto casu non emitur res minoris qua in ptae sentiarum valeat propter anticipatam solutionem, sed tanti nunc emitur res iaturo tempore tradenda , quanti ipsa praefixo tempore tradenda nunc valet , etsi forte minoris ematur postea tradenda, quam emeretur nuctradita. Non igitur habetur ratio anticipatae solutionis. Qui nimis,ad iustitiam contractus nihil refert, siue pecunia nunc tradatur , sue tradenda promittatur ubi tradita fuerit res

empta. Subdit autem Gregorius post verba

513쪽

praedicta : Ratione huius dubij etiam excusatur,qui panos,granum,Vinum,oleum, & alias merces vendit, ut amplius quam tunc valeant, incerto termino recipiat pro eisdem : si tamen ea tempore contractus non fuerat venditurus. Haec Greg. Circa quae verba animaduerten

dum eli, quod valor mercis quae non traditur, non augescit ex hoc quod dubitatur an plus valebit postea , neque ex dilatione solutionis pecuniae: quinimo usura est, ea ratione rem pluris vendere: ut iam paulo ante dictum cst. Cum enim pecuniae valor sit immobilis, quia mensurae coditio est esse immobilem, & merx quae nunc traditur ementi, non potest in valore crescere vel decrescere ipsi vendenti , quia non amplius est eius. Nihilominus si in forma contractus ponatur solutioni terminus , non poterit reputari mutuum, eo quod mutuum sit beneficium dc donatio quaedam rei. Qui autem in ipsa emptione terminum solutionis ponit nolens aliter emere, si venditor etiam libere & ante alterius petitionem talem terminum praefigat, nihil accipit gratiae a vendito re. cum, inquam, haec ita se habeant , patet rem non posse simpliciter cum actuali traditione pluris vendi, quam valeat nunc. Gregorius autem in praedictis verbis excusat eum mercatorem , qui non vult nunc mercem suam vendere , sed futuro demum temporire , quo verisimiliter dubitatur an pluris sit Valitura quam nunc. Hoc casu, si mercator oratus ab alio ut sibi nunc vendat , potest

514쪽

se seruare indemnem, & rcni paulo pluris ve-dere,quam nunc Valeat, non tamen tanti quati speratur verisimiliter valitura: eo quod multo minoris valeat spes futuri, quam res in praessenti. Neque igitur hoc casu plus accipit mercator quia differt solutionem : quin imo tanti potest vendere rem suam prauenti pecunia in hoc casu , quanti vendit expectata solutione. Dis. tu . Sed quia facile mentitur iniquitas sibi, suadetq z8.art. i. Alexander tertius, ab eiusmodi contractu ab --bum μ' stinere, quo quis, seruaturus merces, pluris eas

Iziau. ais Vendit quam nunc valeant, expectata solutio- euatit. d. ne pretii. Similiter usura est, cum quis vendi- Uura. cat sibi fructus pignoris vltra sortem mutu tam sicut recte dicit Alexander tertius. Quo niam,inquit, non solum viris ecclesiasticis, ted etiam quibuslibet aliis periculosum est usurarum lucris intendere, autoritate praesentium duximus iniungendum, ut eos, qui de possessionibus vel arboribus, quas tenere in pignore noscuntur, sortem deductis expensis recipiut, ad eadem pignora restituenda sine usurarum exactione, ecclesiastica districtione copellas.

De poena Uurariorum. C A P. XIII. ' Raeter aeternam mortem, quam dominus per Ezechielem minatur a C-rcipienti usuram vel superabundan

tiam , & per Apostolum Paulum, omnibus iniquis: etiam sic de usurariis statuit concilium Lateranense, sub Alexandro tertio:

515쪽

DE CALOGI EXPLICATIO. a 27

Quia in omnibus serὰ locis crimen usurarunt se. 1 . Fecia inualuit, ut multi, aliis negotiis praetermissis, etiam

quasi licite usuras exerceant , & qualiter vir, φῖ

usque testamenti pagina condemnentur , n ' quaquam attendant:ideo c5stituimus, Ut usurarii manifesti, nec ad communionem admi tantur altaris, nec Christianam, si in hoc peccato decesserint, aecipiat sepulturam. sed nec oblationes eorum quisquam accipiar, qui autem acceperit,aut eos Christianς tradiderit se- .pulturae,& ea quae acceperit, reddere compellatur, & donec ad arbitrium episcopi sui satisfaciat ab ossi ij sui maneat executione sa*e- .sus.Haec Concilium. Pulchre vero ibi reiiciu-tur oblationes usurariorum, quia,sicut ait Ec- Eccl. 34. clesiasticus, immolantis ex iniquo, oblatio est maculata , & non sunt beneplacitae subsannationes iniustorum. Dona iniquor si non pro- Prq is bat altissimus , nec respicit in oblationes iniquorum, nec in multitudine sacrificiorum e

rum propitiabitur peccatis. Qui offert sacrificium ex substantia pauperum, quasi qui victimat filium in conspectu patris sui Panis egentium , vita pauperis est, qui defraudat illum, homo sanguinis est. Qui aufert in sudore panem, quasi qui occidit proximum suum. Qui effundit sanguinem dc qui fraudem facit me cenario , fratres simi. De his & similibus oppressoribus hominum dicit & Psalmista, No- 'Pμ73-

ne cognoscent omnes qui operantur iniquita-

tem, qui deuorant plebem meam sicut escampanislquasi diceret, utique, maxime experien-

516쪽

tur, iram scilicet domini, quantumque ei di Upliceat hominum oppressio,

Di Jolutio argumentorum, quibus abura defenditur tanquam is a. C A P. XIlIO. Xcusare nituntur iniquitatem suam

quidam usurarij friuolis quibusdam

argumentis. In Deuteronomio, inquiunt,legitiar: Non foenerabis fratri tuo ad usuram,sed alieno .imo, in codem libro prob bebedictione promittitur seruanti mandata Dei , foenerabis gentibus multis, elaipse a nullo sortius accipies. Non igitur iniqua est omnis usura. Respondetur, Iudaeis multa permissa esse propter duritiam cordis eorum,quq reuera iniqua sunt: sicut permissum est eis, ut uxores displicentes, dato libello repudij dumitterent, quum haud dubie iniquum sit , dimittere uxorem excepta causa fornicationis. Sic itaque permi ilum est Iudaeis causa insatiabilis auasitiae, ut in gentibus exercerent usuras, ne fideles grauarent usuris. Aliter Ambrosus respondet libri de Tobia ca. I S. Legis , inquit,ipsius verba cos dera : Fratri tuo non foe-nς rabis, sed ab alienigena exiges. Quis erat tu cci alienistena . nisi Amalech , nisi Amorreu , nisi hoste, ε Ibi, inquit, usuram exige, cui meritδ

nocere desideras: cui iure insertitur arma, huic legitime indicantur usurae. Quem bello non potes facile vincere, de hoc cito potes centcu-ma scilicet parte vindicare te. Ab hoc usuram exige,quem non fix crimen occidere. Si mecti

Ambroscitatur era

517쪽

DE CALOGI EXPLICATIO. 228

ferro dimicat, qui usuram flagitat: sine gladiose de hoste ulciscitur , qui fuerit usurarius dc . exactor inimici. Ergo ubi ius belli, ibi etia ius

usurae. Haec Ambrosius. Certe David optime legem Moysi intellexit: pronuntiat autem generaliter illum demum habitaturum in Dei ta- U I bernaculo, qui pecuniam suam non dederit ad usuram: nulla videlicet distinctione facta, cui detur pecunia ad usuram: sicut & Ezechiel morte moriturum dicit omnem qui acceperit usuram & superabundantiam. Porro in bene- νς' is dictione illa: Foenerabis gentibus multis & ipse a nullo foenus accipies: non promittitur timenti Deum, quod usurarius futurus sit ali rumque oppressor : ridiculum enim est hoc: sed promittuntur ei maximae diuiti , quodque ex illis mutuu multis praestabit, ipse veris nullius alterius mutuo egebit. quia vox foenus)

pro mutuo tantum accipitur.

Secundo obiiciunt, leges Romanas, siue ciuiles, usuras approbare. ac ita , non videntur usurae lege naturali esse prohibitae: praesertim cum Imperatorum sit. de bonis terrenis disponere, eu de contractibus terrcnorum bonorii. Respondendum est, gentilium iudicium , legesque Romanorum Imperatorum non este audiendas contra diuinam in utroqile testa mento promulgatam, vel contra legem natu ratem, aut contra canones fac ros. Neque a Utem omnino verum est , ius ciuile approbare L i. r. IV usuras. Imo Iustinianus Imperator ait : Non t t. de' ii

constituitur usus fructus in rebus his quae ipsos 'o'

518쪽

BREVIS ET CATHOLICA

usu consumuntur. Nam hae res neque naturali ratione, neque ciuili recipiunt usum fructum. quo in numero sunt vinum,oleum, frumentu, vestimenta , quibus proxima est pecunia numerata. Namque ipso usu Assidua permutatione, quodammodo extinguitur. Ergo senatus non fecit quidem earum rerum usum fructum

nec enim poterat sed quasi usum fructum c stituit. Haec Iustinianus. Ex quibus verbis clarum est, pro Vsu earum rerum quae ipso sui usu consumuntur, nihil accipi posse, cum illae res usum fructum non habeant. Dicitque hoc esse ex lege natu: ς atque ciuili. Ideo autem dicitur schatus constituisse quasi usum fruetitio in pecunia, quia usuram permisit cum eam non pu-T M. AL niuit certe Aristoteles & Cicero, ex sola lege

Polιticomum. naturae usuram docent es se iniquam. Et Cato

ossic/ο- ut autor ei a Ambrosius interrogatus qui i 'G ὸ.f.ι--nerare hominem, resipondit, occidere. 2 i'. ' quod longe ante Catonem dixit Dominus per Moysen. Si pecuniam . inquit, mutuam dederis populo meo pauperi qui habitat tecum,

non urgebis, siue,n5 suffocabis eum quasi exacto . nec usuris opprimes. Accipere igitur usuram, est suffocare hominem Moysi. Et dominus in euangelio, usurarios latrones appellat. Tertio, ex ratione argumentantur, Emptio reddituum approbatur tanquam licita , & tamen nihil videtur differrea mutuo usurariorum, sed caeco tantum iudicio consuetudinis videtur emptio reddituum recipi &vsura reprobari. At respondendum est, bis per omnia

519쪽

DE CALOGI EXPLICATIO. 229

differre emptionem reddituum ab exactione usuraria. In usura enim est mutuum, & trans fertur pecunia vel alia res usu consumptibilis,& proinde in fi ugifera & sterilis. In emptione autem reddituum vere emitur res fructifera, quae singulis annis Domino suo fructificet, nempe seruitus alicuius fundi vel alterius rei, super quam redditus constituitur. Sicut enim licet alicui pecunia emere , ut possit transire per agrum alterius qGoties libuerit, ita potest sinere , ut ex agro singulis annis recipiat modium frumenti, aut unum carta inum. Sicut enim ius traseundi per agrum est seruitus agri pecunia aestimabilis , ita ius accipiendi ex eo frumentum vel pecuniam est seruitus agri pecunia a stimabilis. Et pluris quidem aestim tur ista seruitus, si nunquam redimi queat a Vendente e minoris vero, si cum placuerit ipsi vendenti, possit redimi. Nec igitur emptio reddituum approbata est a Pontificibus tanquam iusta, quia consueta erat: sed contra,consuetudo emendi approbata est, quia ex lege naturae iustum esse inuentum est emere redditum. Quemadmodum autem potest costitui redditus super agro, domo, vel alia re immobili: ita & super homine alias

que res mobiles. Homo enim seipsum vendere potest, seruumque facere in toto, vel in pa te. Vnde Iustinianus dicit usum fructum constitui super seruis & iumentis. Et hi redditus Personales vocantur , & inter mobilia bona

520쪽

BREVIs ET CATHOLICA

computantur.Nam ut homo, ita & eius seruitus est mortalis. Dupliciter autem solet usura palliari nomine redemptionis reddituum. Primo, quando quis adhuc exigit pecuniam suam vel solutionem redditus, postquam interiit penitus res super qua erat constitutus. Ex hoc enim quod exigit intereunte re,ut fundo, larum est quod non exigit ratione seruitutis emptae, quae iam periit,sed ratione mutui palliati. Secundo palliatur usura nomine emptionis redditus, dum emptor obligat vendentem ad redimendum redditum certo tempore , vel cum emptori. placuerit. Tunc enim, tantum mutuum esse,no emptionem, perspicuum est. Hoc est enim mutuare pecuniam, transferre eius dominium in alium, obligando eum ad restituendum aequalem su minam. Vnde Pontifices Martinus quintus, & Calixtus tertius, in utraque eXtra Pontio, hae uagante, quae incipit: Rigimini uniuersalis Ec-

extrauagans clesiae, non approbarunt nisi eam emptionem

D, tit reddituum in qua expresse cauetur, ut ipsi ve- ditores reddituum vel cestium, inuiti per emptores aretari vel astringi non valeant ad extinguendum vel redimendum censum, siue ut ipsi emptores pecuniam ipsam agendo repet re non valeant. Videbant enim Pontifices, si

permitteretur emptori, cogere venditorem ad

redimendum redditum nihil fore nisi usuram, nomine emptionis palliatam. Videbant, eo permisso publicos usurarios posse suas usuras excusare. Si enim usurarius, mutuans centum

SEARCH

MENU NAVIGATION