Breuis et catholica Decalogi explicatio in tres partes, seu libros distincta, authore Ioanne Hessels à Louanio, ..

발행: 1583년

분량: 538페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

521쪽

DE CALOGI EXPLICATIO. aso

florenos dicat se emere redditum sex florenorum, adiecta conditione, quod redditus intra

annum debeat redimi eadem summa, euoluto anno recipiet pro centum Ios.& sic iuste ageret idem quod nunc inique agit. si praedici umpallium iustum esset. Ex his patet, usuram esse cum tutor emit redditum pro pupillo , obligando venditorem ad redimendum redi-rum aequali pecunia, si pupillo iam adulto id placuerit. Cogit quidem ius ciuile Gentilium

tutorem pro pupillo talem contractum inire, sed Christiani hoc praeceptum contemnunt, admonentque diligenter veteres re solidi doctores,tam legum quam canonum, no solum theologi , quod ubicunque olim lege Genti lium tenebatur tutor pecunia pupilli foenerare, tenetur hodie caip ponere ad iustam negotiationem , ad partςm lucri & damni. posset autem licite venditor redditus post venditionem se ex gratia obligare emptori ad redim dum redditum. Multa enim po fiunt licite fieri duobus contractibus, quae unico contractu facta praua sunt. ut mutuans potest post mutuuab accipiente mutuum suseipere donum liberaliter oblatum, vel promissionem gratuitam, ubi usura esset, si dum mutuat, & in ipso contractu mutui, acciperet promissionem vel

donum.

Quarto argumentantKr,Mutuans saepe ponit sortem in periculo , ut dum mutuat pauperi,vel ei qui omnes diuitias suas in mari ha-bor, quae si tepestate pereant, nunqua recipiet

522쪽

BREUIs ET CATHOLICA

quod mutuo dedit. Potest igitur pro hoc periculo aliquid ultra sortem exigere. Respondendum estGregorij noni verbis. Certam mutuans pecuniae quantitatem , eo quod suscipit in se periculum recepturus aliquid ultra sortem, usurarius est censendus. In quibus verbis: eo quod suscipit in se periculum : non causam mutui dicit nemo enim mutuat quia suscipit in se periculum: sed significat causam cur recipiatur aliquid ultra sortem. Vt vero pateat, casum dicti capituli esse usurarium,notandum est, quod periculam perdendae sortis nullum est apud mutuantem, nisi ex eo, quod mutu tarius per mare vel periculosas vias , raptoribus sorte obsesLas, fert pecuniam &omyia bona sua. item, quod seipsum ponat in periculo paupertatis, dum omnes facultates suas apponit mercaturae. Sic etiam, dum quis pauperi mutuat, nullum est perdendae sortis pericula, nisi quia pauper sorteam uiuum consumet. quod quidem si non consumat, potetit creditori ipsam sortem recuperare. Nunquam igitur prouenit periculum perdendae sortis mutuatae . nisi praecedente usu sortis in mutuatario. Cum igitur mutuans pro periculo sortisperdendae aliquid exigit , intelligitur pro via mutui id exigere. Illud enim , quod Paschalis

Pontifex dicit de symoniacis vendentibus t poralia, quae concomitantur ipsa spiritualia: Q iis quis eorum vendiderit alterum. sine quo

nec alterum prouenit, neutrum inuenditum

dereliquit: dicere possumus & de hoc casu,sic,

523쪽

DE CALOGI Ex PLICATIO. 23I

Quisquis aliquid exigit pro periculo sortis

perdendae: quum hoc periculum non prou niat sine usu mutui,exigit certe aliquid pro ipso usu. Accipere vero aliquid pro usu mutui ultra sortem mutuatam,est aperta usura. Quo admodum itaque fur furatus alicui centum Carolos, ponensque eos cum omnibus bonis in periculo,dum nauigat per mare. non debet plus restituere quam ille fur qui optim E custodiuit rem furtiuam & diuitias suas: quia nimirum uterque fur tantum centum carolos ex aere alieno habet: sic mutuatarius nauigans per mare , non plus accipit a mutuante quam .

ille in niuatarius qui in nullo periculo opes suas collocat: & proinde non plus debet restituere. In omni autem mutuo, necessario com

currit eiusmodi periculum, ut si mutuatariuscu omnibus bonis suis&omnibus pignoribus pereat, sors quoq; mutuata pereat ipsi mutuari .proinde,propter tale periculu, quia in beneficio mutui includitur,non potest amplius accipi quam valet ipsum mutuum. Ex quo etiam pater, non repugnare naturae pignoris, quod perdito pignore non potest exigi sors mutua ra. Imo pignus supplet locum per nae obligatae, & sic a mutuante, qui personaesidereno auder,accipitur,tanquam securiorem reddens quam ipsa persona possit. Haec eo dicta sint,ut sciatur contractum usurarium esse; siquis cetum caro lis emat agrii feracem, oneribus deductis, unius modii tritici, hac adiecta condi xione, quod post annum cogetur venditor τ

524쪽

BREVIS ET CATHOLICA

dimere agrum eadem summa. Ex cetum enim carolis mutuatis recipiuntur anno lapso centum caroli,& modius tritici, ager aute pignus

est.Nec ideo putandus est vere emi ager, quia agri periculum toto anno est apud eum qui fingitur emere. Tale enim periculum pignori non repugnat, ut diximus. Non plus periculi est apud eum qui fingitur emere agrum, quam valet sua sors mutuata. Non plus,inquam, periculi est,quam est apud usurarium, qui pacis citur quod pignore pereunte non exiget sorte

nec excrescentiam. Quinto argumentantur sic,

ε Licet homini mutuanti se indemnem seruare. Igitur licet ei qui omnem pecuniam suam in mutuum exponit, accipere aliquid vitta sorte. Videtur enim subire damnum,dum cessat a lucro mercaturae,quam exercuisset. si non occuparet se mutuado pecuniam suam. Dicendum est, damnum esse cum quis perdit quod habet, sue debet habere. Et indubie licet mutuanti exigere reparationem damni, quod subit quia mutuat.Exempli gratia,Si quis ut mutuet proximo vendat agros suos cum detrimento , aut si quis ut mutuet v edat frumentum vili, quod seruaturus erat in tempus, quo verisimile erat carius vendendum .hic potest damni sui subleuationem exigere ab eo cui mutuat, ita ut futura spes lucri semper aestimetur minoris, qua res in praesenti. Potest enim lucrum speratum, multipliciter impediri. Is autem qui mauult mutuare quam mercari, quales sunt usurarij, nullum damnum hinc subit, quod per merca-

525쪽

DE CALOGI EXPLICATIO.

turam non lucratur, quia, cum nolit mercari,

non est ei spes lucri ex mercatura. ideoque, nil suum amittit dum mutuat. Sicut ille qui mauult studere Theologiae quam Medicinae, non damnificatur ex eo quod per artem Medicini, cui non studet, nihil lucrabitur. At qui reuera mercaturae intendit, de quia petenti proximo mutuum dat, impeditur ab illa,& lucro veris- militer iperato, is vere quia mutuat damnum patitur: sicut qui ex venditione rei sibi neces . sariae vel charae aliquid damni vel incommodi subit propter emente: potestque ideo aliquid

amplius accipere quam res in te valeat. Si autem ultro velit aliquis vendere rem suam,non

potest pluris eam vendere quam in se valeat: quia in gratiam emptoris nullam incidit iacturam . Patet igitur de hanc usurariorum defensionem esse friuolam. Sunt & alia argumenta, quae pro se adducunt, verum hoc in loco horus ficit tractatio. Dilige ter postremo animaduertendum est fixeque tenendum , Ecclesiam Romanam ex scripturis utriusque testamenti adeo certam semper fuisse, quod usura est iniqua nec possit iuste fieri, ut Clemens quintus

in Concilio Viennensi sic dixerit, Sane si quis

in illum errorem inciderit, ut pertinaciter affirmare praesumat, exercere usuras no esse peccatum , decrevimus eum velut haereticum punie*dum.

De petentibus mutuum hia Uura, vel potius ab

tivis tit. de

526쪽

BREVIS ET CATHOLICA

Orro ad leuamen necessitatis suae accipere ad usuras mutuum, peccatum

non est: eo quod liceat uti iniquitate alterius, iam parati male agere, ad utilitatem nostram: sicut Dominus Deus utitur omnibus vasis irae, ut ostendat diuitias gloriae suae in vasa misericordi Gquq praeparauit in gloria. Qui, 'ist. Is .ad inquitAugustinus,utitur fide illiusque constat PGlicolam. iurasse per deos falsos,& utitur no ad mala re, sed ad licitam & bona, non peccato eius se sociat quo per dςmonia iurauit,sed bono pacto eius quo fidem seruauit. Sic qui mutuum perit ab usurario, non petit Vt Vsurarius pecce' sed tantum mutuum: quod utique licitum est, licet sciat mutuante ex sua prauitate exacturuvsuram. Sic Iacob a Laban petiuit iuramentuquod sine peccato pr stare potuisIet, quamuis sciret Laba ex sua prauitate per Deum salsum, .m . nepe perDeu ipsiusNachor iuraturu. Sic Naaman Syrus, fidelis iam factus poterat Heliseo approbante su tentare incumbente sibi regem suum,Hoc enim ministerium licitum est, quiuis sciret rege ea sustentatione abusurum ad adorandum Deum Remmon.Sic licet homini manifestare bona sua latronibus ne occidatur

ab eis, tametsi sciatur, illos diripiendo bona

peccaturos . Cuius rei exemplum habemus Hieremiae cap. I.

De religios proprietariis ct omenia.

527쪽

DE CALOGI EXPLICATIO.

Vm aut furtum sit acceptio , posset' lio, detentio vel quaevis contrectatio rei aliens contra domini consensum,

liquet quod quisquis studiose celat

Dominum rei contrectationem, illius rei fur est ipso celandi animo. Vnde D. Augustinus in regula loquens de religiosis munus acceptum celantibus superiorem qui vices communit iis gerit. Si quis, inquit, rem sibi collatam colauerit, furti iudicio condemnetur, ideoque sancti patres coenobi archie, spiritali sapientia plenisumi, vitium proprietatis de coenobiis de monasteriis radicitus extirpare studuerunt. & ι

ipsi canones proprietatem habentes relagio- ebi non. sos,a communione altaris remouerunt, & statuerunt, religiosos inuentos in morte habere proprietatem,in aliorum tetro rem, extra consortium fidelium sepeliri cum pecunia,adiecta hac maledictione, Pecunia tua, tecum si in perditionem. Miseri igitur sunt illi religiosi,

qui non contenti ambulare viam mandatorii . -Dςi, VOuerunt Deum sequi , & imitari illiu , 3 Paupertatem ., qui cum diues esset tam inopstachiis est propter nos, ut non haberet ubi ca- put suum reclinaret: & tamen propter quas dam quisquilias,non perhorrescunt se ponere in eorum numero, de quibus ait preco veritatis Apostolus: Fures regnum Dei non posia debunt: Est & alia iniustitia apud homines non Infrequens , quae Simonia dicitur a Simone Mago, qui sicut in ActisApostolorum legitur, voluit emere potestatem donandi Spiritum

528쪽

sanctum, oblata pecunia, cogitans scilicet postea similiter Spiritum sanctum vedere carius: Est igitur Simonia venditio vel emptio rei spiritualis , vel alicuius temporalis, quod spirituali annexum est oc mediante re spirituali transfertur in alium. Quisquis enim horum alterum vendiderit neutrum inuenditum d reliquit. Vt exempli gratia, praebenda in monasterio, vel ipsum beneficium nemini datur. nisi recipiatur in fratrem monasterii, α nisi conferatur ei ius faciendi officium beneficii. Qu3 ergo vult vendere victnm, religioso futuro, dc beneficium, vendit spirituale ius ossici di in beneficio aut monasterio. Multis modis sancti patres conati sunt hoc grande peccatu Simoniae extirpare, imitantes sanctum Petru, qui Simonem Magum reiecit offerentem pecuniam cum hac maledictione : Pecunia tua flecum sit in perditionem. Sed propter inexplicabilem aualitiam contempserunt homines sanctorum patrum conatus. Et quia fragilis smxus tamineus est valde timidus,semper sbi tumet defutura necessaria,ideo sicut testatur Synodus Lateranen.) plerasque moniales usque- adeo labe Simoni et infecit, ut paupertatis prς- textu nullas velint recipere sorores, nisi dato aliquo. Proinde nouissime in Tridentinasy-

nodo constitutum est, ut is tantum numerus,

i. in singulis monasteriis constituatur , qui ex consuetis redditibus & eleemosynis potest commode sustentari. In Dei iudicio praete

tus locum non habebit, sed ibi urgebitur

529쪽

Christi praeceptum: gratis accepistis, gratis M. date . de indignabitur spiritus quod gratiae

suae munera pecunia vel precio aestimarentur de emerentur. In iniustitiis istis& furtis aduertendum est , non solum committi furtum cum res aliena inuito domino aufertur , sed etiam dum detinetur: ideoque quandiu homo retinςt rem alienam, manet in peccato furti. Censetur autem detinere, quisquis abstulit vel consumpsit donec restituerit: eo quod causa sit cur alius re sua careat,unde est illud memorabile verbum Augustini epist. 1 . ad Macedo nium. Si enim res aliena Propter quam peccatum est, cum reddi possit non redditur, non agitur poenitentia, sed fingitur: si autem verse citer agitur, non remittitur peccatum nisi re

stituatur ablatum. Quod de furto dicitur; idein ablatione famae locum habet: Melius est

enim nomen bonum quam diuitiae multae, &plus nocet detractor quam auserens diuitias. Detractor est autem non solum qui expressis verbis alterius famam denigrat, sed qui audiε- do detractionem , causa est cur alterius fama laedatur. Vnde Salomon Prouerbiorum et .

Time Dominum fili mi, &Regem, & cum detractoribus ne commiscearis,quoniam repente consurget perditio eorum, & ruinam viri

usque quis nouit tam videlicet qui detrahit, quam qui detrahentcm audit.

530쪽

Praeceptum octauum.

loqueris contra traxi m tuum

falsum testimonium. Vandoquidem iustitia requiarit non solumvt proximo nuula fiat iniuria, sed etiam ut ill ta reparetur, necesse est ut aliquod extet tribunal de iudex aliquis, cuius iudicio reparentur illatae iniuriis. Et quum malitia hominum

etiam illud iudicium peruerti contingat, ideo quintum datur praeceptum , prohibens, nequis ad illius iudicij peruersionem cooperetur. Quamuis enim non quilibet homo iudex esse possit, ideoque cuilibet non dicatur, Ne iniuste iudices, potest tamen quilibet cooperari ad peruersionem iudicij , saltem falso testificando. ideoque cuilibet dicitur,Non dices

contra proximum tuum falsum testimoni sim:

ubi intelligitur prohiberi omnis peruerso iudicij , siue fiat per iniquam sententiam, siue

per calumniam, siue per falsum testimonium: his enim modis peruertitur iustum iudicium. Quanquam autem quinto praecepto proh beatur falsum testimonium, quo nocetur prOximo ut per iudicium occidatur , vel iniustε damnum patiatur i modo Susanna&Naboth iniuria affecti . , iuxta subtiliorem tamen intellectum,omne mendacium prohibetur hoc praecepto. Vnde Apostolus alludens

SEARCH

MENU NAVIGATION