Georgi Horni De originibus Americanis [microform] : libri quatuor

발행: 1652년

분량: 310페이지

출처: archive.org

분류: 역사 & 지리

101쪽

8 DE ORIGIN. GENTIUM suisse reperimus, Carthaginem, Adramitium, Leptim, Hipponam, Vticam, Tingin, a singulis haud dubie nationibus conditae. Carthago ita dicta per excellentiam, sicut Athenae Roma Urbs, Medina Arabum dc Iracensium. Nam in Dp Phoenicibus urbs est, Karthagena

civitas hortorum, quam Graeci Mi Mσων verterunt. Alio nomine apud Plautum Chedraneachest, quasi pay 'sn vel n, -υNσ-Vnde

ab Anah is fortissima natione struct a videtur, qui Κiriatharba per Calebum ejecti in Chananaea defecerunt. est mn, aula& sedes Myttum. Quod proprium apud Po nos nomen suisse ex Plauto patet. Et quoniam Sallustius Medorum meminit id est ut ante dictum Midianitarum, sorte ab his Adramyt-

tum structa. Utica antiquam urbem notat.Hoc enim Poenis unde dicta incertum, quae cum altera ejus nominis quam & Lixam vocant,non est confundenda, monente inStrabonem Casaubono. Extitisse suo adhuc aevo circa Tingin columnam marmoream, cui Iebusaeorum & Girgeseorum in illam Africa partem adventus inscriptus suerit, Procopius secundo Vandalicorum testatur. Qui solus ex omni antiquitate rem hanc memoria dignissimam tradit, & ex eo strictim Euagrius. Vnde Tingin a Iebusaeis & Girgeisis structam patet. Sed quod de columnis dicitur, inquisitio

102쪽

AMARICANARUM, Lib. II. 79 ne dignum est. Seldenus inscriptionem lingua Phoenicum talem fuisse conjicit 'ud tam a ure

primum Phoenicum in Mauritaniam adventum eas columnas suisse positas , cum ab eo tempore usq; ad Procopii aetatem mille qui genti & amplius anni effluxerint. Mirum etiam nihil hujus a Strabone vel aliis observatum, praesertim cum Tingitana Romanis &Hispaniae ob viciniam notissima esset. Qui quid sit, res satis certa est, nec multum de columnis illis laborandum. Fortasse recentioris aevi fuerunt, quemadmodum illae Sethi in Syria quas se vidisse Iosephus refert. Certe Anonymus Alexandro Severo aequalis, Gades &Baleares a Chananaeis & Iebusaeis quos Iosea expulerit, habitatas fuisse tradit. Addunt nonnulliMedinam Sidoniam a Sidoniis conditam, monente ad Senecam Lipsio. Hispalim ab iisdem structam ex voce Arias Montanus colligit. Quibus omnibus etiam hoc addendum, quod Cl. Golius,uir ingentium de Rep. literaria meritorum, monuit : Barbaros Afros ab

arabibus hodieque no Philistaeis in ea loca fuga δε-

latis haberi.

Ita Palaestini inundata omni Africa & Hispania duplici nomine, Phoenicum & Chana

naeorum

103쪽

8o DE ORIGIN. GENTIUM

naeorum censebantur, illo exteris, hoc apud se receptu. Docet id B. Augustinus, qui resert suo adhuc aevo circa Hipponem interrogatos rusticos qui essent, respondisse, Chanaant. In Africa & Hispania Poeni vocabantur quasi Phoeni teste Hieronymo in Ieremiam. Sunt enim affines literae Nec putandum hos Phoenices pristinos suos mores & instituta&linguam sine corruptione in Africa retinuisse. Sallustio tanta mutatio non incognita; Getuliso Libris mixtos per conjugia, Linguam ct mores mut e. Domus fuisse oblonga mapalia incurνis lateribus tecta, quasi navium carinas. Ipsos Libyes gentem assteram ct incultam, cui cibus caro ferina atque humi pabulum ut pecoribus, sine lege , imperio, humanitate, vagam ct palantem. Et alibi de Leptitanis Sidoniorum colonia: Min cipitatis

ιingua modo conversa connubio Numidarum, Legum cuItusque pleraque Sidonica. Mantum alibi

degenerarint, Balearidum exemplo manifestum est.

Post hanc migrationem diversis temporibus plures alias contigisse antiqui docent. Quippe saepius mercaturae studio, in Siciliam, Africam, Hispaniam navigarunt & colonias,

ibi caeteris cultiores constituerunt. Huc cele-

berrimus ille Didonis in Africam adventus reserendus quae Carthaginem non prima quidem struxit, sed tamen instauravit & auxit. Melicen-

104쪽

AMERICANARVM, Lib. II. 8a Melitenses quoque coloniae huc pertinent,quibus aedes cultiores & albato spectabiles opere, nec non artificunis imprimis textorum peritia. C A P. V.

Phanires ex astica V mssania in Americam navigarunt. Testis Strato. Naves Gaditana. Facilis in Americana navigatio. Bestum inter Phaenic U Astos. I ripias Phaenires in Americamfugerant. Sic Carlbagi

I Gitur Phoenices in Americam ex Africa&

Hispania non . infrequenter navigarunt. Author Strabo est eos Atlanticum mare in gressos extra Herculeum fretum urbes condi disse. Quod non de Mauritaniae tantum exti ma ora, sed remotioribus etiam versus occidentem terris intelligendum, .sequentia docent. 1dem alibi dicit, Gaditanos plurima Oingentia navigia in nostrum o exterim mare emisisse.Ecce tibi plurimas & ingentes Phoenicum naves in Atlantico Oceano. Et cum secundo libro Eudoxi navigationem in Indiam &. thiopiam ex Arabico simu referret dicit, summitarem prorae naufragiosuperstitem, equo insignem in Oceano Αιhiopico inpense. Id cum navis ab occidente advectae naufragium esse intellexisset, secum in Jgyptum detulit , & a nautis quibus ostenderat edoctus est Gaditanet y uavis

105쪽

S2 DE ORIGIN. GENTIUM navis reliquias esse. Nam Gaditanorum mercatores ingentibus uti navibuι, pauperes parvis quas aprora in igni Equos appellent, quibus ustra Lixum piscandi ergo navigent. Quod si cum parvis e usque venerunt navigiis piscatores, quid ingentes illas mercatorum naves omni apparatu instructissimas fecisse judicabimus Tr dunt Appianus in Libycis, Pausanias in Atticis & alii, Grthagineossu, cI bus omnia maria frutatos. . Et cum Libyam circumnavigarint duce Hannone, quid obstat quo minus in Americam quoque venerint Dissicilimum enim Africam circumire quod Lusitani satis deprehenderunt antequam Caput de Non, Bo-jados & Esperanetra seperarent. At in Ameri- eam tendentibus omnia faciliora. Atlanticus ioceanus quantumvis tumidus, etiam cymbis navigabilem se praebet, dummodo sufficienti commeatu instructae sint. Sic Angli ex N va Britannia in Hiberniam usque , intra dies non multos, navigarunt. Batavi pariter ex Nova Zemla Kolam Lapponiae scapha vecti sunt. A Fortunatis ad Americam secundo vento quindecim dierum & ab Hispaniis ad Canarias difficiliorem quam hinc in Americam navigationem esse Acosta vult. Brisae enim sub Torrida spirant tam constanti flatu ut vix opus unquam sit vela tangere. Ex quibus patet quam facile & frequenter in Americam Phoenis

106쪽

AMERICANARvM, Lib. II. 83 Phoenices deserri potuerint. Constat eos in Fortunatas creberrime navigasse. Sive igitur casu sive consilio in Torridam Zonam delati fuerint, non alio quam in Americam illi recta versus occidentem spirantes venti eos prove

. xerunt.

Si quis roget quid moverit Phoenices ignoto & sine terris, quantum vulgo constabat, mari, se committere, ei ex multis, una haec etiam

reddi causa potest. Bellum inter Phoenices advenas & indigenas Pharusos ac Nigritas,

acerrimum antiquis temporibus gestum; in quo tandem Phoenices succubuerunt ingenti clade accepta. Quod solus ex omni vetustate, vir profecto magnus Eratosthenes memoriae commendavit, immerito fallitatis in hoc N aliis ab Artemidoro & Strabone accusatus. Is igitur Eratosthenes tradidit,in eo bello Rrbes Tyriorum spe Phoenicum non pauciores CCC in Mauritania a Pharusis θ gritis excisasfuisse. Iam cum nulla frequentior causa migrationis gentium sit, quam intestina bella; urbium excidia, victorum impotens animus , quis dubitet in tanta positos calamitate Phoenices multos, relicta infelici patria, naves, quod unum evadendi medium restabat, conscendisse de novas in Atlantico mari sedes quaefii Quod

de Carthaginensibus asserit Diodorus libro quinto Bibliothecae. Et Hispanos Phoenici-F 1 b

107쪽

8 DE ORIGIN. GENTIUM bus permixtos, flagrante bello Punico , cum

nec naves nec terearum in Atlantico Ocearis

deesset notitia, in Americam venisse admodum probabile Latio videtur. CAP. VI.

Triplix Phoenici in Americam adventis. Primm G- Iamiorum. AElas quM' Atlantica Platonis. Qui sin lose immiscet.Plures infula Alantica o inter Ga America . Diluvium Atlanticum. Um memoria apud Americanos. Maxime Lucalones o sitanos. Matri olim continens. America diluvio apta. An Aulantica Platonissabulosa ICom terror.

Ta potuisse in Americam Phoenices navIA gare ostensum. Nunc quod fieri potuit omnino factum probabimus. Tribus vicibus in Americam Phoenices appulisse ex antiquis scriptoribus satis clare ostendi potest. Primus

adventus omnium antiquislsimus ille est, in quo Atlantes primas tulerunt, gens Africae maxima & navigandi peritia celebris : & undecunque tandem orti Phoenicibus in Mauritania permixtos sense, duxitum non est. Atlas Phoenix vel 2Egyptius Coeli filius, Saturni se ter i inventor astronomiae & nauticae artis habitus quod Chananaeis & AEgyptiis omnes tria buunt. Hunc eundem cum Enocho fuisse Α- lexander Historicus apud Eusebiuna falso existimat. Plato in Critia idiotam gentiumbit:

108쪽

bit fratrem Gadirum habuisse. Quo Phoenicia

ejus origo manifeste astruitur: cum Neptunus sit Phoenicium numen: quippe inventor nauticar: & Gadir Phognicia vox. Ab hoc Atlante mons, regio, populus nomen accepere: hi/ Atlantes, ille Atlas , haec Atlantis dicta sunt. Igitur Phoenices sub Atlantum nomine extra Herculis columnas navigantes, illum omnem oceanum Atlanticum dixerunt. Quod nomen toti Oceano qui Africam &Asiam alluit tribu- tum est. Sicut ex Strabone patet qui dicit Arabiam felicem usq; Atlanticum pelagus exten- 'sam. Itaq; & loco & incolis & mari nobile nomenAtlas dedit. Dum navigant, dum ultro citroque meant, tandem in terras incidunt; unde . quicquid in illo Oceano terrarum repertum, Atlantis nomen accepit. De qua divinus Plato in Critia & Timaeo ea tradit quae Americanas origines evidenter aperiunt. Ac ne de ejus

fide dubitari possit. Satticos AEgyptioriam sacerdotes testes producit, qui omnis antiquitatis promi condi suerunt. Fabulosa quaedam, ut in rebus antiquis fieri solet, intermiscentur,

sed quae ipsi rei nihil praejudicant. Qualia sunt,

quod tempus huius facti nimis extendunt supra Deucalionis, imo ipsius Noachi diluvium, unde Opineerius in Clironologia collegit Iuntios jam ante diluvium in Americam venisse. Quemadmodum. etiam illa nugatoria sunt,

109쪽

86 DE ORIGIN GENTI v Mquae de Atheniensium contra eos bello, de terrae motu & diluvio quo Atlantis abscripta, de ejus proxime ad fretum Herculeum suu tr duntur. Error inde ortus quod plures insulae id nomen habuerunt, Se una quam Plinius nominat , ad fretum Gaditanum ; aliae vero septem, decem stadiorum millibus ab Atlante remota, si Plutarcho fides, quas Canarias suisse oportet. Id verum manet, extra fretum Atlantidem sitam fuisse, etiamsi usque ad illud protensam crediderint. Sic Diodorus Trit niam nominat maximam insulam extra continentem Africae, in qua Atlantes regnarint. Caetera quae Salles sacerdos tradit, non alii quam Americae conveniunt. Ait; alias insalu in Oceano illo Atlanticosuisse. Quas cum post ingentem Atlantidem locet, manifestum fit situ cum Hispaniola & Cuba convenire. Pergit:

transitum. Illa post insulas terra continens, quae nisi America λ Praeterea magnitudo Αtlantidis Americae par, quippe major Africa simul & Asia, quod verum, si priscis incognitas

partes secernas.' ,

Convenit denique mirabilis casus. Nam utraque ingenti oppressa diluvio dicitur. De quo accuratius agendum est. Sunt enim qui nomen Atlantidis in ipsa quaerunt America. Nam Mexicanis atl aqua dicitur. Vnde ipsi

110쪽

ΑΜERICANA RV Μ, 87 Atlantidem,terram aquis obrutam deducunt. In quo graviter errant: cum Mexic ni non ab

his Atlantibus orti sint sed ex Asia demum ante aliquot secula profecti , ut dicemus postea. De Atlantide ita Sacerdotes Myptii: Immani terra tu; ingentique unius diei ac noctis diluvio sub ratio gurgite mersamfuisse : binc mare

commeantibus innavigabilefantum Idem Apulsus innuit: Orientis regiones Phaetontis ruina, ut quidam putant, conflagrarunt: in Occidentis plagis scaturiginei quadam ac proturiones easdem siret sdederunt. Vbi pulcherrima consideratio se offert quae magnam lucem verissimae narrationi affundit. Euper Americam ingentis memoria diluvii & frequenter ejus barbari meminerunt, cum de ultima antiquitate sua interrogantur. de quo bactenus quaesitum: sitne universale Noachicum; an particulare illarum regionum,quale Platonicum illud vel Deucalio- .nis λ Αc quamvis omnino negari non possit, aliquam Noachici diluvii obscuram memoriam in America superesse et plura tamen eo

ducunt,quod & Acosta statuit fuisse quondam ingenti oppressam diluvio Americana vel partem ejus: cujus ad omnem posteritatem. memoria durarit. Nam Scythis Asiaticis ignotum diluvium, Americanis qui inde orti notissimum. Vnde factum ibi & inventum non illatum,consequitur. Praeterea fuisse tantum

SEARCH

MENU NAVIGATION