장음표시 사용
81쪽
De tempore quogemessingula in Americam venerint. m. hilari empta timpost diluvium. Amiquitates Am ricana. Reeentissimi qui maxime Septentrionales nim' orirnis qui mi Dua in america colonia magna.Pbιν-nicum d Sutharum. Quabus viis in Americam ven . tum
DE tempore quando in Americam venerint gentes singulae, nihil definiri potest. Quosdam populos non diu post diluvium in
eam venisse ex incolarum multitudine Latius
colligit. Verba ejus sunt ι Ego ita judico, quum America tam late pateat quam noster orbis ct Mnminia habitata fuerit quam aut Europa aut Asia aμr astica, Omnino credendum ese non ab annis quingentis aut mille primum habitari coepisse, sed flatim poII confusionem linguarum ct dispersonem illum familiarum etiam in Americam migratum fuisse : nam alias non video quomodo idonea ratio reddi posiit tanta ubique per Americam incolarum multitudinis, ct tonitarumferme linguarum , ct a se invicem o ab Europaeis toto caelo discrepa rium. Neque tamen negandum puto etiam subs quentibiu seculis novos advenas accessisse. Post Chri- sti demsusceptam id accidisse in animum inducere non possum, quia ne levissima quidem Christianismi vestigia in his partibvi usquam inventa. Caret autem ut puto exemplo populum aliquem poIt sacra christia-
82쪽
AMERICANARVM, Lib. I. Christiana accepta ita ea denuo obliterasse ut nihild in eset reliquum. Purchatas antiquitates Ame
ricanas non excedere vult annos retro cI ccccc
uia nimirum Imperia Mexicanum & Peruanum recentia,& rari etiamnum in Septentri
ne cultores. Porro C ID C C c C annos ad tan
tam hominum multitudinem procreandam sufficere. Quod verum est de Hunnica & Sinensi origine , unde Chichimecarum gentes ,& Mexicani ac Peruant, recentioreS nato
Christo, prosecti. Sed antiquiores adhuc in
America m colonias venisse, certo constat.
Quae autem ex his gentibus antiquiores quae recentiores sint , ita utcunque demolistrari potest. In universum recentissimi qui maxime Septentrionalia colunt; australes aevi Vetustioris ; nec non illi qui se indigenas putant ac origines suas penitus ignorant, quales Aitani Peruant. Nam Californiani & Mexicani sese aliunde advectos non ignorarunt. Vnius originis sunt apud quos eadem lingua : ut Iucatani, Brasiliani , Paraguayani, Magellanici: Ita enim Acosta libro de convers. Indor. Lin-gra raraquaiana omnium latissima est: obtinet in omni Paraquai ct Bra ilia. Iacatani eam intelligunt θ complures alii populi usique a fretum Magellanicum ct S. Mariam. Si Iucatani eam inteuligunt, etiam Aitani & Cubani. Nani interpretes quos Cortes ius ex Cuba adduxit a Iucatanis
83쪽
εο DE ORIGIN. GENTI v Μcatanis intellecti, ac deprehensum suit ι trum, Idioma si non idem, at consanguineum esse, teste Martyre. At Iucatana lingua plane alia ab Mexicana et unde Αghilar Iucatanae peritissimus, Mexicanam non nisi per interpretem Marinam Xaliscanam intellexit. Vnde omnis fere australisAmerica & magna Septentrionalis pars ab una origine. Duas ingentes colonias in Americam venisse deprehendimus. Vnam Phoenicum, ab Oriente,quae in Fortunatis , sinu Mexicano, Iucatana usque ad fretum Magellanicum magna adventus sui vestigia reliquit. Alteram a Septentrione Scytharum a quibus tota America inundata & omnis qui fuit cultus sere abolitus vel in Scythicum
Vias quod attinet,quoniam evidentibus argumentis deprehenditur, Americana undique ab orbe nostro abscissam ac magnam insulam
esse, mari omnes venisse constat, nullos terrestri itinere, nisi forte per concreta glacie freta.Nec obstare illis potuit Oceani inter jacentis latitudo vel pixidis nauticae ignorantia. Nam si casu & tempestatibus ejecti, omnem desectum ipsa necessitas & vis supplevit. Si consilio eo navigarunt, sufficientibus ad tantam navigationem perficiendam instructi mediis suerunt. Finis Libriprimi.
84쪽
Situs orbis V qususque detectus. Via in America-. Rr Septentrionem. Dpmia an infula incertum. Sesso America proxima. Fera stem tranant. Glacies transtum pria re. Perinientem UOccidentem. Ibi ingens Oceanus. Scaphis innavigabilis. Falsum piscatores ex Abrfis in Iucaruis abreptos. AEtbiopes Americani uiae. Naves mercatoria sentis in longinquas regiones abripiuntur.
NITio considerandum quibus viis adiri America commode queat. Nam, ut bene Latius, etiam forte aliqua communio aut similitudo morum is lingua phendi possit, ct non aliqua commoda iniri ratio, qua asua regione in hanc venerint, nihil hac conjectura professim .stimari potest. Ιdque
85쪽
62 'I RORIGIN. GENTI v Mque ut exactius pateat, positura totius binis ante oculos habenda est. 'Ex qua patet Americam cum Septentrio nati Groniandia continentem esse , & utcunque vasti sinus intercurrant, fretum tamen hactenus nullum,etiam magno studio quaesitum, reperiri potuisse. Groniandia inde versus Lappiam protensa, ab extremo eius promontorio, quod antiquis Rubear,rccentioribus Nord Jn, maximo freto vel patenti potius mari dispescitur. Quid ultra sit per partes, usque ad novam Zemiam lustratum est, magnus nimirum
Oceanus in quo sparsae hinc inde sive continentis partes sive insulae sunt. Atque ibi fessa hominum substitit curiositas & totus ille a Nova Zemlaad Iaponiam usque & Sinensem
murum ac Coream tractus , Europaeis adhuc
incognitus est. Ut si alicubi America nostro orbi vel proximat vel cohaeret, id circa Ca- thalam& extra areticum circulum fieri necesse sit. Igitur ab hac parte, duplex in Americam
per occidentem & orientem via. Per occidentem ut ex ingenio illarum regionum aeterna glacie & nivibus rigentium patet, difficillimus, non tamen impossibilis transtus datur, cum natura pro locorum asperitate etiam corpor sormet. Vt vero facile credamus Americam Septentrionalem Asiae propius conjungi, nupera quam Franciscus Caron publicavit Iaponiae
86쪽
AMERICANARUM, Lib. II.,poniae descriptio facit. Resert is s& a pueritia in illa Insula, postea etiam cum Imperio
versanti, res ea ignota esse non potuit) incertum etiamnum esse, Insula sit Iapon, quam incolae Nippon appellant, an continentis pars. 'Nam majorem ejus partem ipsis adhuc Iaponensibu, incognitam. Supra Provinciam Quanto ubi Regum sedes urbsque praecipua Iedo sita est,uiginti septem dierum itinere te ram versus ortum Solstitialem protendi,antequam ad extimum promontorium provinciae Tlanga perveniatur. Hinc trajecto undecim milliarium freto, ad regionem Iesso sive Sesso perveniri, vastam montosamque & parum habitatam, sed pretiosarum pellium ditem. Ingens ea terra & nunquam a Iaponensibus plene perlustrata ob magnitudinem & commeatus desectum. His difficultatibus in proposito ulteriora perlustrandi Iaponiae Monarcham . 'absterritum. Incolae corpore hirsuto, capillis prolixis, barba in Sinensem morem, bruti ac
in totum barbari. Quibus haec subjungit idem
author: Ut eo melius constet quam incertum sit,insulane Iapon an continens, Obserpandum aquam inter T sungar versus Sesso θ Dpan porrectam , ingentibus excipi montibus θ inculta tirra qνa circa ochiam iacet. Ne igitur opus sit longo circuitu uti, scaphis hodie in Sessenem trajiciunt. Quae omnia magnam lucem Americanis tenebris inserunt.
87쪽
6. DE ORIGIN. GENTIVM Quid enim vetat quominus Seta vel pars Americae vel ei admodum vicina sit3 Et quam
bene illa barbaries novo orbi convenit Accedit Groniandiae situs tam commoda inter Sesisonem & Λmericam positura, ut gentes faciale transire sive in orientem sive in occidentem possint. Ita inventa via per quam homines pariter & bestiae in Americam commeent. Necesse est enim id vel per continentem, vel per angustum fretum vel 'per glaciem fieri. Fretum si angustium sit tranare possunt alces , ursi& similes serae, quae non verentur tranare sinum maris, ut itineris compendium faciant.
Sane in prima Iacobi Quarterii navigatione ursi secillime tranarunt quatuordecim leucarum mare quod est inter continentem & In- . sulam avium. Quod si magnum ibi & aper
tum mare, cum toto sere anno glacie concretum sit, universum illum tractum, Novam Zemiam, Groniandiam & Americam connectet ac pontis vice transitum dabit. Quae via non displicet Latio. Verba ejus sunt e Potuerunt Samojedae thedis suissuperglacialem Oceanum vehi ct ita in Americam venire atque eodem itinere eriam plurima animalia hisfamiliaria potuerunt transcendere.
Αb occidente & Oriente ingens oceanus Americam nonnisi longa ac dissicili navigatione, accessibilem facit. Inter Peruviam & Si
88쪽
AMsRICANARUM, Lib. II. nas distantia amplius II cIo Io C leucarum. Ex Peruvia quidem in Sinas ventis secundis
bimestri spatio navisari potest. At longe difficilior ex Philippinis in Americam navigatio. Nam cum venti intra tropicos semper sint adversi , extra eos longis ambagibus usque ad Californiae Parallelum enitendum est. Ita ab hac navigatione piscatorii lembi excluduntur.
obstat immensum & scaphis innavigabile
maris spatium, requiritur etiam amplus in aliquot menses commeatus. Vt vanum sit quod de piscatoribus ab hac vel illa ora in Ameriacam abreptis scribunt. Grotius prae caeteris in hoc argumento vanitatis manifestus,ut Athiopes Abissinos in Iucatanam transferat, facilexvenire potuisse arbitratur, novemι nonnihil aborasua pissatoribus, deinde per ventos illos vehementes qui recta in Americam ferunt abreptos,qua is quid eνenerit nauta illi a quo Columbus novi orbis notitiam acceperit θ Indis illis quas delatos ad Suevorum littora Plinius tradit. Cui recte Latius respondet: Inusitatum prorsus elypiscatores cum ad piscatum exeunt, tantum commeatum secum ferre , ut iis ad tam langam navigationem p
ruerit susscere. Praeterea si quis immane illud
inter Iucatanam & afthiopiam intervallum intueatur, illi non modo no facile sed omnino impossibile videbitur piscatores eo pervenisse. Primo enim nec Iucatan &AEthiopia Congen-
89쪽
66 DE ORIGIN. GENTIUM sis oppositae terrae,nec Brita statis temporibus in illo Oceano spirantes, versus Libanotum, sed recta ab oriente in occidentem flant, ac vectores suos longe adlius a littore destituunt: Deinde Iucatan inter tot sinus Mexicani insulas penitus quasi abscondita latet. Quis credat
piscatores recta ad Iucatanem abreptas, cum
peritissimi nautae inter tot brevia & insulas cursum suum vix tenere postsint absque nausea-gio ξ Ac demus usque ad Canibatum insulas vel quae opposita est, meridionalem Americam venisse s nam nec ad alias oras tempestatibus abripi potuerunt) quo tandem fato pauculi piscatores in Iucatanam per tot adhuc terrarum mariumque spatia venerunt Constat etiam difficile esse ab A thiopiae ora in altum provehi, nec inter Tropicos tam longae tempestates quae deprehensos usque in Americani ejiciant. Et quod solum ad fabulam redarguendam sufficiti, nunquam Abyssini ad Oceanum Atlanticum Imperio suo pervenerunt.
Quomodo igitur Abyssini piscatores in eo
mari Z Alia Congensium ratio est quorum naves ad ejusmodi navigationem non omnino ineptae & ducentorum vectorum capaces sunt, teste Lopegio. Et ab his vel propioribus adhuc Genensibus originem proculdubio traxere in Careta reperti nigerrimi AEuaiopes non
admodum multi de quibus testimonium perhibent
90쪽
dum illud est piscatorias scaphas cum mercatoriis navibus comparare λ Quasi quia hae interdum tempestatibus ad longe dis itas oras
abripiuntur, idem de illis dicendum sit. Nam
cum mercatores commeatu & omnibus ad
longinquam navigationem plerumque instructi sunt, mirum non est eos saepitis quo mini me destinarant, appellere. Ita Poenos ex Hispania & Lybia mercaturae studio Africam circumvectos constat, ac Annii Plocami libertus circa Arabiam n vigans Aquilonibus, praeter Caramaniam raptatus , decimo quinto die Hippuros Taprobanae, quae Zellon , portum tenuit. Et talis ille mercator suit quem in Americam abreptum Columbo authorem novi orbis extitisse fingunt. Sic enim Mariana :Navis quadam in Africa commercio occupata ,superioribus annis ventorum violentia Wbrepta ad
ignotas terras ct littora appulit. Resert etiam in reditu vectores omnes fame extinctos, solo cum tribus quatuorve navarcho superstite. Quod minime mirabitur cui apud I acitum leolum,in brevi inter Bataviam N Britanniam tempestate, eo inopiae milites pervenisse , ut infirmissimis suorum, mox sorte directis vescerentur. Indi etiam in Sueviam eiecit , merca -