Georgi Horni De originibus Americanis [microform] : libri quatuor

발행: 1652년

분량: 310페이지

출처: archive.org

분류: 역사 & 지리

31쪽

8 DE ORIG. GENTI v Madierit, etiam Portugallis visum gentis suae famam sub eadem fabula promovere. Nisi tamen Hispanos Canariarum tum temporis sub Bethan courtio habitatores , intellexerunt. Gomara opinionem hanc ea imprimis ratione consutavit, quod in Insulis, au quas priamo venire necestum fuerit, nullae cruces rem pertae sint. Hispani vero, ut ius sibi suum in illas terras quasi postliminiis vindicarent, fabulam de crumius repertis, & fuga gentis suae metu Maurorum,confinxerunt. Omnium stultitiam Theophrastus Paracelsus exhausit, qui duplicem Adamum, alium in Asia, in America alium creatum asterit. Arias Montanus

singulare quid, pro O ginibus Americanis, ex Hebraea Lingua sibi deprehendisse vjsus

suit. Nam cum australis illa pars nomen Peruviae incertum quo casu, exiguo certe a rivo& Provincia tulisset, non jam amplius dubitandum putavit, quin Ophir & Parvaim sint America . Cujus de hac re in Phalego sententia talis est: posteritasem ex Oriente in Americam venisse. Et hoc innui cum dicitur: habutationem ipsorum fuisse usque ad montes Orientis Sepher. Nos Andes ese, in quibussupersit antiquisivia urbs Inhian. A Iobab ortos Paria incolas. Ab Ophir eos qui Novam mistaniam ct Pe- Tuviam tenent, qua regiones per transto sitionem ἰμtrrarum Paruim dilia fuerint, duali numero a desi-

32쪽

AMERIC ANARUM, Lib. I. 'designandam utramque peninsulam. Atque haι regiones Orientalibu3 Didis notis ima sui se, qui omne aurum Ophiraum inde petierint. Ab Indis natitiam ad Israelitas delatam. Nam Salomonem 'Peruvianum aurum ex Orientali India apportasse. . Quae opinio caeteris subtilior est, sed nullis idoneis rationibus filia. Quis enim montes Sepher de Andibus explicet λ . Neque uspiam

urbs ulla Iuktan , nisi Iucatanam regionis nomen ab Hispanis per errorem Infictum , intelligat. Ac mirum .est tot magni nominis v ros in hanc opinionem concessisse, Postellum, Becanum, Possevinum, Genebrardum, Maris num Brixianum,Eugubinum, Mornqum, Avenarium aliosque. Praecipuum Ariae fundamentum in nominis Peru ac Parvaim convenientia

est. Sed satis jam constat Incarum Imperium non aliud nomen habuisse quam Tabuant usto, quod quatuor mundi plagas denotat. Nomen

Peru ab Hispanis demum repertum eodem errore quo Iucatan. ' Beru nomen piscatoris erat. Is rogatus a primis detectoribus de nomine regionis,Beru respondit,hoc sibi nomen esse innuens. Illi statim Peru vocarunt, quicquid terrarum ingenti tractu usque in Chilen

excurrebat. Hanc veram hujus nominis oriaginem esse Garcitasta Inca, magnae in antiquitatibus majorum suorum fidei, tradit. Primus omnium Postellus, animadverso

A s gentium

33쪽

IO DE ORIG. GR NYIvM gentium Americanarum discrimine, origines

ad Isthmum divisit. Cujus haec opinio fuit.

Australem partem ex Asiatica India colonos ab

hir ct aliis lactant poneris accepise. In Septentrionales oras , ex Mauritania navibus Atlan-rios trajecisse. Quorum originem ex supposititio Beroso Viterbiensis Monachi a Chamo ducit. Qui profugus in Italiam ad Iapetum. fratrem alio nomineAtalum & Italum dictum primo venerit: hinc in Mauritania sedibus fixis & montem & mare Atlanticum , fratris amore, ac desiderio nuncuparit. Postea missos in oppositum continentem Atlantios: unde vocis Ati crebra hodieque memoria supersit. Iohannes Lerius & cum eo Gomara primus eos aChananaeis metu Iosuae in diversa profit gis deduxit, quorum pars in Americam trajecerit. Alii cum a Salmanassare decem tribus ex Palaestina in captivitatem ductas & in Oriente memoriam earum amissam legissent in sacris codicibus, eb de tenere ut jam , de quo vehementissime dubitabatur, inventum putarent. Nimirum eas tribus ex Perside & Babylonia in Mediam, Hyrcaniam & Bactrianam: inde per vasta Scythiae in extremum angu luna qua Americae Asia imminet, delatas, in Talarorum gentem coaluisse. Nam de nomen

Syriacum, &circumciso, & quartus Esdrae liber idem probare videbantur. Senebra , d

34쪽

AMERICANARUM, Lib. I. IIdus sane id a nemine observatum ante se , ut solet,insolenter miratur &jaictat. Cujus ratiOnes partim, ut jam diximus , communes sunt.

Vna haec peculiaris & ridicula quam ex nugacissimo Theveto descripsit. In quadam S. chaelis insula, qua ex Aetaribm ct ad novum orbem pertineat, repertum cum Hebraica inscriptiones palarum. Tam ille rudis & ineptus fuit, ut pro Americanorum Iudaica & Talarica Origine, ex Axoribus sibi putarit argumentum petendum esse. Quasi non ex Hispania venire in eam Iudaei potuerint, ac ibi tale defuncto se

tri Epitaphium ponere, vel ipse lapis supposi

titius esse. Quemadmodum ejus generis ficta monumenta Iudaeorum apud Laetium primo de migratione popuIorum extant: quorum antiquissimum annos circiter II Lx post legem datam lapidi circa Viennam incisum femtur, nimis aperto mendacio. Et quae de Arsereth ex quarto Esdrae movet, nimis quam frigida sunt. Certe fabulis accensenda: nec Α- costa negat. Augustinus Torniellus in Annaliubus Sacris ad A. M. CIOIDCCCCXXXI sese hanc quaestionem persequitur. Et quamvis recte judicet, partim ex Oriente per Iaponiam e partim ex Septentrione per talum Λ-nian, a Senii & Iapheti posteris omnem Americam inundatam fuisse : tamen mirum est. n hanc rem absque ullis argumentis per-

35쪽

I2 DE ORIGIN. GgNTIvΜtractare. Postquam cultoribus oppletae omnescis & uls Isthinum regiones, trajecto freto Magellanicam quoque incolas accepisse vult, qua Americae obtenditur & proximat. Murutos tempestatibus eo abreptos , ut de Annio

Plocamo & Hispanis Plinius, de Indis in simili casu Cornelius Nepos tradiderint. Omnium' industi iam superasse Acosta visus. Qui sicut

in hoc orbe versatissimus fuit : ita mirandum est, cum quaestionem hanc ex professo & pr lixe quidem tractet, non nisi de via per quam gentes non tam traductae sint quam traduci potuerint, sollicitum suisse. Quod aeque dubiam quaestionem relinquit. Summa opinionis ejus est: Americanos ex Asia ortos, qua regio vel plane continua Amhica vel exiguo tantum steto ab ea divisa siti Quod ex animalibus probat, & quia alia via in Americam penetrare non potuerint. Tempestatibiu etiam quosdam ct casu eo Hectos. Aνes partim transvolasse, partim, ut cucuris , ab hominibus translatas. Sed destinato consilio quenquam eb navigasse, praefracte negat. Hunc Goropius Becanus excipit, qui Atlantes in Americam navigasse, in Hispanicis erudite ostendit. Sed dum febriculosas, ut solet, ex Celtica lingua, vocum Origines affert,& ex Ariante terrarum Oserem facit, deridendum se potius lectori propinat, quam fidem dictis adstruit. Romanos in Americam venis

36쪽

AMARI AN A RVM , Lib Io IsseMaranaeus Siculus putabat,argumento nummi antiqui effigiem Augusti repraesentantis &in Americae fodina reperti ; quem summo Pontifici Iohannes Rusus Archiepiscopus Consentinus misit. Sed nummum illum vel supposititium suisse, ut lapis Hermici Caiadi, vel ab Hispanis illatum ac casu amissum , putant. Solus quantum constat Paulus Iovius in elogio Ferdinandi Corte sit, ex ipsa in Galliam

America Mexicanos, olim venisse,argumento humanarum hostiarum, quibus utrique litarunt, ineptius quam talem virum decebat,colligit. Nam Britanni longe speciosus jus suum in Americam a Madoco Cambro deducunt, quem circa A. Ch. CID C Lx t magnam eis gentis suae coloniam duxisse volunt. Et linguam ibi Cambricam obtinuisse argumento esse vocem Britannicam PeVPPin, qua magna avis denotetur. Caeterum ad Iovii mirabilem opinionem addendum est, quanquam nulla orbis nostri ab Americanis orta gens sit, fieri tamen potuisse, ut quemadmodum ex nostro in illum : ita ex illo in nostrum cirbem quidam tempestatibus abriperentur. Sane testatur Nepos apud Melam & Plinium Q etello Celeri a Rege Suevorum Indos donatos, qui ex India commercii causa navigantes tempestatibus in Germaniam essent abrepti. Siquiis casus in temporibus Friderici Barbarosset nar

raturi

37쪽

3 DE ORIGIN. GgNYIVM ratur, Indos scaphaLubecam appulisse.Vtros. que ex terraLaboradoris & vicinis regionibus venisse Gomam vult. Quanqua ne hoc quidem

praetereundum sit, Acostam de veritate narrationis Nepotianae subdubitare; eamque falsi

non absque rationibus arguit contra Grotium scribens Latius. Nam nemo , cui sana mens, credere poterit,ex vera India vel Sinis per mare Talaricum, in Germaniam, mare Ballicum& littora Suevorum, abreptos. Sed si pro Indis habitos dicas, quia ex remotis & incognitis oris venerunt, forma & moribus a nostris alienos , quid vetat quominus ex America huc abrepti sines Ac omnem dubitationem in Ueneta Historis Petrus Bembus adimit. Qui testatur, scapham cumseptem barbaris hominibus in Oceano Britannico a Gallis interceptam. Ex d scriptione tum scaphae tum hominum patet Groniandos fuisse quos tempestates huc ejecerint. Factum id Α. Ch. CΙb Io I x. continuator Patmerii annotati

Fuerunt qui Peruanos & Chilenses a Frisiis deducerent,quod in Chile passim aquilae bicipites , crux miraculis sulgens; quod Chile frigus Indis significet. Glaucam quoque Principis Chilensis filiam ab Hispanis captam, se ex antiquo Frisonis sanguine oriundam dixisse , Rod Alsonsus de Ercilla refert. Quae fabulissimillima, quibus hujus etiam sententiae defensores

38쪽

ΑMsRICANARUM, Lib. I. . Isseres Suffridus Petri & Hamconius non inde- lactantur. Non minus falsa alia eorum tradiatio Frisios tempore V Villeliadi Episcopi Brs mensis in Novi Orbis insulas, Cubam vel Hispaniolam delatos, & a barbaris ingentibus

molossis fugatos authore Crant2io. Bene se habet quod de molossis addunt:cum ne ullum

quidem in illis insulis quadrupes, nisi Hutias

cuniculi formam non excedens, fuerit. Repertas in America bicistites aquilas, mirum videri non debet, cum eam avem Mexicani & Ρeruant vehementer coluerint de artificiose auro, argento, picturis expresserint. Franciscus

Bivarius in Chronicon FI.Lucii Dextri ad A. C. L x v I .a posteris Ophi quorum in Hispania sedes, Americam accepisse incolas vult. Quam laudem Iacobus Charron in universali Historia suis Gallis vindicat, quos jam ante e IIIo annos in Americam navigasse cum Postello vult & urbem Themistitanam ibi condidisse. Sed rationibus quas affert,vix st dio deteriores fingere potuisset quales sunt; ab Americanis sceminas quoque, Gallorum exemtilo, ad publicas consultationes admis. sis: & ad eundem lacum, ubi Themistitan, Venezuelam quoque a. Venetis Gallis conditam. Quae plusquam puerilis Geographiae & . Historiae ignorantia est, cum nec ad Mexicanum lacum sita' sit Venezuela,.sed ad sinum

39쪽

bi Coro demum ab Hispanis impositum, quod mediis in aquis, instar Venetiarum, sita

esset. Benzo Valentiolam appellat. Abrahamus Mylius Commentario de Belgica Lingua, Americanos omnes a Celtis ostos tradit duplici via. Primo per orientem ex Tenduci unde in Anian venerint. Nam trumque nomen Celticum esse, & in Septentrionali America regnum Bergi. Nomina

quoque Celtica, Pagod, lopos, Papa, Guaire, Lam & alia reperiri. Deinde per occidentem ex Isiandia & Frisiandia in Terram Laboradoris: hinc ulterius. Et producit locum Plutarchi ex libro' de Imagin. quae in Luna apparent, ex quo colligit. notum priscis Borealem illum Americae tractum. Nam ibi Ο-gygiam & Saturni Insulam & magnum coni,nentem poni. Multis illa potissimum sententia arridet, quae a Chamo, Chuso, Chananaeis, Carthaginiensibus, Astis Americanos deducit. Sed alii per mare Atlanticum, alii Eoum viam quaerunt. Quae posterior Nicolao Ful-lero in Miscellaneis arridet; nimirum Cushi-taru Indiam, Sinas & novum orbem beneficio maris Eoi & steti Anian, quod in nonnullis locis unius milliaris Anglici cum dimidio latitudinem vix habeat, occupasse.

40쪽

AMERICANARUM, Lib. I. II

AEgyptiaco, hanc laudem AEgyptiis tribuit , quod olim in Indiam, Sinam, Iaponiana, Cathaiam, Americam colonias duxerint , argumento Solis, Lunae, siderum,animantium, religiosi cultus. Quae ratio sola non susticit. Emmanuel de Moraes in Historia Brasiliensi nondum edita, a Carthaginensibus& Iudaeis Americanos deducit, sed ab his per infirmas rationes. Edoardud Brerevvoodus pro Talaris non ineleganter pugnat. Praesectus coloniae Germanorum in Nova Anglia putavit ab Is-landis ejus tractus Americanos Originem trahere, quod utrisque Sal mahan sit Princeps, teste Rogerio VVilhelmo in Nova Anglia.

Omnium altissime rem auspicatus Iescarbo in, praeterquam quod Chananaeos a Iosua fuga-.tos inAmericam tempestatibili abreptos vult, Noachum in Americam iter ad veterem indicasse patriam posteris, ibique eorum parti sedes assignaste , contendit. Postquam Iiugo Grotius, Mylii opinionem , quanquam tacito nomine, quod ad Norvvagos, secutus, gente Sin Americam duxit, hinc per septentrionem ex Norvvagia in Isiandiam, inde per Gron landiam , Estotilandiam , Norimbegam in Mexicanas terras usque ad Isthnuim. Sic tamen ut per temporum spatia alii ex Suedia, Daniaque cultores advenerint novi, magnum ad sobolem incrementum. Iucatanenses ipsi

SEARCH

MENU NAVIGATION