장음표시 사용
41쪽
Abyssinorum ex Africa piscatorum propago. Ex India Orientali per Gilolum, Iavam dc
Antarcti cum orbem, superato Magellani freto, australem Americam cultoribus impletam. Nisi quod Peruanos Sinensibus adscribit,qu rum partem in illas terras & oppositum contunentem aut quaerendi curiositas, aut magniri humani generis propagator casus, pertulerit. Ita ut secundum ipsum, omnes Americani aquatuor gentibus originem trahant, Norvvagis, Abissinis, Indisorientalibus& Sinensibus. Sed utcunque sententia ejus alicubi bona esse possit,quam infirmis tamen & plerumque alienis ac falsis argumentis causam hanc egerit, in doctissimis notis suis Latius ostendit. ui cum nihildn Grotiana dissertatione reperistet, quod vel mediocriter rerum Americ narum gnarum posset in assensum trahere,
communem opinionem retinuit ac confirmavit : factam gentium in Americana haud diu
post diluvium migrationem, a septentrione ex Talaria, ab austro ex Nova Guinea dc illis infra fretum Magellanicum terris, ita tamen ut ad Isthmum Panam Origines necessario dividendae non sint, cum ejus faeti ratio dari sufficiens non possit. Novissimam in hac controversia operam vir Nobilis Robertus Comiceus Normannus posuit sed cujus commentarium mors fato propera integrum nobis invidit. Nam
42쪽
Nam ipsit argumenta Crotii & Latii perpen
dere animus erat. Extant tamen aliquot pagellae quarum haud poenitet. Sententia ejus est : Americanos omnes a Phoenicibus, sive Tyrii illi sive Caathaginenses, ortos, & unam sanc gentem vastum illum orbem & babitasse& detexisse. Ita ut ex aliis Provinciis nulli ante Hispanos praeter Phoeuices eo venerint. Quod Ialium esse apertissimis rationibus co stat. Nam nec soli Phoenices eo venerunt &coloniae plurium gentium diverse tempore in illas terras dedutiae sunt. Quod vero Rod .ricus a Castro in Medico Politico, desectum literar a pro argumento Carthaginensis Originis habet , leviculum & manifeste falsum est. Nam Carthaginensibus suas suisse literas quis dubitat vel ignorat λHae,& plures adhuc, discrepantes authorum de Originibus Americanorum sententiae sint , ex quibus colligitur quantae difficultatis sit de hac quaestione certi aliquid statuere vel
pronunciare. Quod cum non ignoraret Petrus Cotton Iesulta, A. CIDIO C lv. inter
alia etiam hanc Diabolo in obsessa puella quς'stionem propositit. Quomodo insula animalia
acceperint, ct eo homines post Adamum pervenerint ' Intelligens nimirum remotas illas novi orbis insulas. Et frustra impium facinus nega re audet in Mantissa sua Forerius , cum ipsius B α Coti
43쪽
ro DE ORIGIN. GENTIUM Cottonis manus a Iohanne Gilloto in Senatu Parisiensi consiliario Ecclesiastico asservata, ab Henrico IV. leeta, a Thuano tota historia evulgata sit.
Nobis dissicilis quidem videtur sed non plane inexplicabilis quaestio. Difficultatis causae, praeter communes, sunt orbis ipse per tot secula incognitos ac inaccessus ; antiquitatissae & Originis incerta pariter & incuriosa gens: nullus literarum usus ; vagae sedes, bella' continua, unde captivitates, excidia, permix- tio: barbaries in universum magna, linguarum morumque infinita diversitas. Quibus adde primorum detectorum negligentiam3 qui tantum de auro & Imperio solliciti, intcgras nationes caede extinxerunt; si qu1 erant antiquitatis monumenta, destruxerunt: plurima per ignorantiam vel vanitatem, commenti sunt. Non minimum quoque industriam nostram in exquirradis his Originibus moratur incognitus nobis etiamnum Asar Septentrio: sitne ibi una cum novo orbe continens, an freto vel mari divisa; qui extremarum gentium ritus , ' quae lingua. Inter tot ardua & tenebras aliquid conari, non erit plane frustraneum, prae sertim cum magnorum virorum , qui Viam praeiverunt, non destituamur exemplis. Et
quanquam facilius sit refellere quae falso de his traduntur, quam quid verum sit statuere; non
44쪽
AMgkIC ANARvM, Lib. I. 2Itamen' videri temerarius & opiniator debet , qui eram Americano rumoriginem se ostensurum sperat, quemadmodum nimis praecipitanter & temere Acosta judicat.
In ante diluvium halitata America'Q-modo in eam primum ventum IFes transvola unν. Fera persιciem . mel natatu. Cisura illata. Cur non equi, boves, vaccae
Homines Americani mixta V varia Originis. An una seminas ecerit condendis Americanis
I Nitio sciendum quaeri de Origine gentium
Americanarum post diluvium. Fuerin ne jam ante diluvium homines in America, quod Opineerius in Chronologia, ex Atlantidis apud Platonem historia, aliique volunt, procul a cura & instituto nostro est. Nec credibile jam ante diluvium tanto numero su ccrevisse homines ut Omnes orbis partes impleverint, quanquam i escarbotus magna fiducia Noachum in Amefica natum, eamque
post diluvium recepisse potius quam accepisse habitatores, velit. De hominibus & animali bus post diluvium quaeritur; quis populus in Americam venerit λ unde egressus qua ingressus quibus auspiciis quo tempore λ Aa
quam quaestionem compendio respondemus. Post diluvium, ex nostro orbe terra mari, casu,'
consilio,direr=s temporibus ct animalia o homines in Americam Πηisse. Nam aves volatu maria
45쪽
12 DE ORIGIN. GgNTIVM transmiserunt, quas in longe dissita loca volare Plinius notavit, & familiari ciconiarum exemplo patet, quae quotannis in AEgy ptum aliasique regiones calidas avolant. Ita anates quae innumeret ad oram nostram conspiciuntur, deprehensae a Batavis in Nova Lemla ova ponere & excludere, quod hactenus ignoratum, fabulis quoque ansam praebuit. Navigantibus in Oceano ad I , C C c C milliaria a continen te aves conspectas, quae non intermisso volatu classem insequerentur, Linscholius testatur. Nam sessae vel sub aquis, vel in cautibus, ad quas natura feruntur, quiescunt. Vt Acosta non debuerit pro impossibili habere aves maria transvolare. Difficile id esse ultro fatemur : Sed ea tamen difficultas, ut aliae in rebus humanis, superari necessitate potest. Vnde Latius recte: De apibiu inquit, non
Terrestres serae ex una in aliam contine tem vel exiguis seetis natatu superatis vel per glaciem venerunt. Quod Acosta ingeniose deprehendit. Quia cum continens America: Ieonibus, ursis, tigribus, cervis & aliis quadrupedibus abundet : nulla ejus generis depre
hensa suervi in illis insulis quae longius a continente absunt, quales Hispaniola, Cuba & re liquae. Ex quo patet alicubi angustum fietum Americam nostro orbe abscindere, quod tranari vel congelari possit. At
46쪽
AMERICANARUM, Lib. I. At cicura, quae nec volatu nec natatu multum
valent ab ipsis illata hominibus, ad escana vel Voluptatςm , consequitur, quod de Gallinis Rcosta probat; quam domesticam avem alio proficiscentes Indi secum ferunt. Et Sinenses magnam ejusmodi avium copiam in navibus
suis alere notum est. Quod autem nulli ho VeS, vaccae, equi, in America reperti quibusdam argument est, nullam orbis nostri gentem , apud quas ea animalia praecipuum usum
habent,in A mericam destinato habitandi con- silio , sed vel tempestatibus vel bello, vel alio nobis incognito casu, ejectos, venisse. Quod si aliquando ea animalia navibus ad sobolem
imposuerunt, fame, ut in longa navigatione,& inculto solo, ad cibum iis usos, necesse est. Aliae tamen causae infra reddentur. 'Ipsos quod attinet homines: verum est Α- mericae propriam ac sinceram & tantum sui similem gentem non dixtitisse : aliarum gen 'tium adventibus & hospitiis permixtos habitus corporum & diversi mores & linguarum innumera genera satis ostendunt. Plurimi igitur, viri pariter ac foeminat, in Americam venerunt. Nam quod Lescarbolus obtendit; νηam foeminamsuficere ad mundum unplendum, quemadmodum videmis ab una prima matre totum genvi humanum fluxisse, id in hac quaestionei am non habet, & alia ratio Evae fuit. Du
47쪽
a DE ORIG. G pNTIVM ccnda enim origo Americanorum non ab uno
hominum pari, vel paucis quibusdam homini
bus, verum a magno immigrantium per varias partes, numero. Et quanquam plurimas gentes in Americam venisse statuamus, non tamen omnes sine riscrimine admittuntur.
Diligenter etiam distinguendi sunt qui forte
venerunt vel saltem in Americam venire potuerunt, sed nullo evidenti ac ne probabili quidem argumento venisse deprehenduntur Mab illis quos certo venisse constat. Ad prius genus multae nationes referuntur in Europa &Asia & Africa. Ad posterius Phoenices, Scythae & illae nationes quas in sequentibus libris ordine referellius. C A P. IV.
Qua gentes in Americam non venerint. Non AEthiopes: quia atri S cruli. Non Celtae, Norwagi, Suedi, An gli: quia rusi, curios nom=nu , barbati. In Amertica
quatuor tantum nationes barbata. Capillamenti diver- Isitas inter Americanos E Celtas. Et lingua. Pauca CA-ιica vocabula apud Americanos. Loki. Acale. Gua-Tay. Athlalia. Heteres Britanni navium rudes. Non
Indi t si e alias Brachmanum opiniones e ob tiarum disseultatem. Non Graeci, Latini, Tu- sci : ob Carthaginenses. Aliquot voces Latinis smius in America. Non Judaei: ob cireumcisionem. qua late per Africam recepta. Brastiani an a Iudais Z Non Mu-hammedahi: quia recentiores. Non Christiani: imprimis Assint. Circum iso, eruces, baptismuε, an in
48쪽
America 3 Religionum confusio. Insula Borondonia. bulosa.
Ρ Rimo omnium removendae, sunt gentes illat a quibus certum est nullam Americanam nationem ortam , & quas certum est vel omnino non, vel non tanto numero in Americam venisse ut aliquam gentem condiderint.
Quales in Africa Athiopes; in Europa Celtae, Graeci, Latini sive Romani; in Asia Indi , in universum Iudaei & Christiani de Multamine
dani sunt. AEthiopum est colore notast tinctum esse. Quod illis maxime convenit qui interiora Africae Abasenam & Congonem in colunt. Ab his nulla gens Ainericae Originem trahit; quia nulla colorc nigro ut AEthiopes. Obstat tamen Grotius ut Abissenos suos in Iucatanam deducat : Neq;se me lauit quod Iuca-ranenses Mnsint nigro colore ut Athiopes. Solent enim corpora vi νυνὶ coeli degenerare asua origine , ita ut Porrugaliorum in India Asiatica Soboles tertia, Indis eorum Iocorum similis flat, quod Lin- scotio notatum. Ad quae Latius: Candor ab astu facile infuscatur nigror non ita a frigidiori cocto aufertur. AEthiopes etiam j migrent in aliud coelum, .colorem non mutare notum ent. Sane ovia in frigidissimis Lunae montibus & ad Oonae spei prcimontorium, ubi polus xxx Iv gradus elevatur nigerrimi Athiopes;& alibi in Melinda,
49쪽
16 DA ORIG. GENTI v ΜMombaeta, S. Thomae insula, ubi calor intensissimus, albi vel susci sunt, nihil vel parum ad
creandos Athiopes Sol, coelum, regio facient. Λdde repertos in Quamqua siye Careta ,.quae exigua juxta fluvium S. Marthae provincia, nonnullos AEthiopes qui nigrore cum Genensibus & Casaris certabant, & ex Genea Vel thiopia ejecti in Americam creduntur,in quos novum coelum Americae nihil valuit. Hine causa semini potius & totius cosporis dispositioni adscribenda; unde eos parentibus etiam in utero similes fieri Strabo lib. x v. observat. Adde ab Hispanis, & portugallis, Batavis, multa AEthiopum millia in Americam adve- ista; idem illis color,& manent,quod fuerunt, Ethiopes. Deinde AEthiopes crispi, lanati non capillati, qui Pariam habitant capillis oblongis & protentis, quod discrimen Martyr Anglerius notavit; & ad Pariensium morem carteri. Congenses crispi, nigro vel ruso capillitio , pupillis in nigrum de coeruleum diversicoloribus. At in America nec crispi nec rufi
Vnde consequitur nullos Americanos a Celtis praesertim Norvvegis, Danis, Suedis, exortos esse. Qui plerumque capillis rutilantibus & flavis, ut de Gallis,Germanis, Britannis, Vandalis aliisque Europaeis certatim authores antiqui notant ac hodieque obvium est. Nec
50쪽
Nee sibi quis facile persuadebit delatos in A
mericam a coelo tantam in capillis mutationem pati , & quidem omnes nullo excepto; cum ex Europa in eam delati Batavi, Dani, Norvvagi, Suedi, Angli, si rufi & flavi venerint, tales etiam maneant. Sic hodieque in Fayal, quae una Azorum, Flandri capillis &moribus eam gentem referentes, reperiuntur, licet plusquam sesquiseculo ibi habita- rint. Hurones, qui ejusdem fere cum his climatis , omnes capillo nigro, nullus ibi rusus ;ac ne flavos quidem invenit Sagardus, paucissimis exceptis qui spadiceos habebant. Et dubium non est quin deceptus suerit P. Martyr dum Pariensibus & Duharhanis flavos tribuit.
cum id praeterea, rebus melius'exploratis, nemo tradiderit, sed uno omnes ore capillos nigros Americanis adscribant. Quod vero Clu- verius in Germania antiqua observat, gentes quae magis in Septentrionem vergant, nigriori capillitio esse : id in Lapponibus, Samojedis , Hunnis & aliis ad Oceanum glacialem verum deprehenditur. Sed illae gentes haudquaquam ex Celtis vel Germanis originem trahunt, ut ita coelum & soli mutatio capillos ex flavo in nigrum mutarit ; Sed a prima &Scythica origine id jam olim habent. Sic plurimi in Septentrionali America populi nulla Romina propria, nec gentilitia nec personalia habent,