M.T. Ciceronis quae exstant omnia opera, cum deperditorum fragmentis in ...

발행: 1829년

분량: 695페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

INTRODUCTIO. II

tuatur, vel horum librorum scriptio ad illud urii e tempus intendatur Tertii deinde quartique libri sermo ad annum o applicatus videtur. Nam hoc ipso anno a Cn. Pompeio, tartium consule lex illa de ambitu lata est, qua autum,

ne causarum patroni temarum horarum spatium dicendo εxcederent: haec autem ut brevi ante scripta commemoratur IV, 1 I. Eodem ipso quoque anno fato functus est L. Lucullus, ex quo filium testamento in . Catonis tutelam tradidisset, Tulliique simul curae commendasset; id adnotata

ad III, 2 8. Hujus autem Luculli filii ita ibidem injicitur

mentio, ac si inter hos de ejus educatione atque studiis tum primum sermo institueretur. His igitur duobus sermonibus se quinquagenarium Cicero venditat a tertio libri quinti sermone eumdem, quasi Medeae alicujus arte remotum, repente adolescentulum viginti octo annorum rides, Antioo chi magistri praeceptis auscultantem, et quum maxime in nobilitati illis Academias spatiis cum aequalibus deambulantem, de gravissimisque rebus, deque ipsis magistri decretis iudicantem. Quod primo quidem adspectu nemini non mirum videri debet sed accuratius si quaeratur, ex nece sitate quadam eum ita fecisse apparebit atque sic demum dialogorum illa, qua haec excusari solent, libertas recte admittetur. Erant quidem Brutus et Varro ex Antiocheis, quidisserentes introduci poterant, sed hi in ris ipse autem legem sibi scripserat, ne ex his nisi interlocutores, ut Quintus pater et Atticus, admitterentur. Ex mortuis restabat L. Lucullias, cui in priorum Academicorum libro posteriore partes primarias, ut Antiocheo, dederat. At libro vix edito, hoc a se factum ita ipsi displicebat, ut eam solam ob causam totum argumentum alia prorsus ratione laborasso rideri vellet. De re ipsa veraque ejus causa vid Introd. ad Α-dd. Vol sup p. 5 nosti ed.). Solus inde ipsi . Pupius Piso occurrebat, de m fere annis ulli major, re ipsa vero praeceteris idoneus. Audierat hic enim non solum situli e Antiochum , sed etiam Staseam Peripateticum diu secum ha-

32쪽

buerat ut, quani philosophiam didicerat, eam non modo non neglexisset, sed magis etiam postero tempore excolui Set cf. N. D. I, 7, 6. Praeterea idem ille literis ita bene tinctu erat, ut maxime ex omnibus, qui ante fuerant, graecis doctrinis eruditus reperiretur: acumine etiam quodam arte limato tolleret, eloquentiaeque laude floreret; es Brut.

67, 36. At serius cum eo, quippe Clodii famailiari, Tullius

adeo discreparat, ut aperta inter eos inimicitia exerceretur; vid. it. I, p. 6. Redeundum igitur ad priora tempora erat, si uti ejus persona vellet. Quod quum semel esset faciendum, in ipsum ilhim annum sermonem cum eo instituendum ejecit, quem hi simul Athenis transegerant. Ad quod consilium fortasse hoc etiam auctorem Commovit, quod sic optime L. Ciceronem, patruelem, intexere posset, quem praematura morte 685 ereptum, ob singularem modestiam literamimque amorem eximie dilexerat vid. ad V, I, I, eli. Ern. Clav. hist. h. n. Assignandus igitur quinti libri sermoni annus 674 , vel certe proximi initium est, quo tempore studiorum causa auctor Athenis vixit, ibique, ut ipse testatur, a sex menses cum Antiocho, Veteris Academias nobilissimo et prudentissimo philosopho fuit, si diumque philosophiae, numquam intermissum, a primaque adolescentia cultum, et semper auctum, hoc rursu Summo auctore et doctore renovavit, prid. min. 91, 315. II. Sed satis jam de vero scriptorum editorumque de Finibus librorum, deque ficto sermonum iis comprehensorum tempore Gad universi operis delineationem, quam secundo loco quaerendam posuimus, Veniamus. In quo mirabundos eos Videre nobis videmur, qui, quae hucusque ab aliis ad hos libros nὀtata sunt, praesenti animo Contineant: quum nusquam de aliqua totius huius συουτ ματο descriptione ne Suspicio quidem injiciatur, neque iacile interiore quodam ordinis filo tam diversi generis sermones cohaerere osse videantur. Est quidem iis philosophorum familiis, quarum de Finibus sentantiae tractantur, harum rerum exponenda-

33쪽

rum quaedam paene congrua series atque consentiens. Nam primo siunmum bonum quum ex natura uni ema, tum ex ea

hominis deducitur deinde eius notio latius explicatur;

porro secus de eo judicantium sententiae examinantur denique idem ipsum ad omnem virtutem Vitamque ipsam accommodatur. Haec disputandi via tribus his quidem sermonibus sere communis est sed ista ipsa ratio non tam ad auctorem reserenda, quam ad disciplinas ipsas, cum quibus eam natura pariter rei. atque usus communicarat alia igitur hoc loco asserenda est, eaque in auctoris arbitrio posita. Atque haec quidem, quum in sententiarum ipsarum expositione ordo disputationis semel receptus sequendus esset,

in harum potissimum judicatione quaerenda erit quippe in qua liberius versari liceret idque ipsum est, quod volumus. In hac autem ullius ita versatur, ut, quae in unaquaque sententia reprehendendum putat, ea prius paucis comprehendat, atque tum singulatim quaeque resumpta

non ex communibus quibusdam judicii regendi legibus, sed alterius disciplinae sententia alteri opposita, utramque comparando magis, quae sit probabilior, quaerat, quani quae ex his vera sit, diiudicet. Ita disertis verbis ille Epicurem Stoicam ex adverso ponit II, 14, i, re magis, quam

verbis, Stoicas cademico Peripateticam, ex Polemonis ratione propositam objicit: quamquam satis clare haec quoque Verba loquuntur, α universa illorum Academicorum)ratione cum tota vestra confligendum puto cf. IV, 2,3). Peripateticas denique ad Antiochi mentem explicatae quae in paucis modo disserebat), per ea Stoicae occurrit, quae in hac probabiliora iudicabat ista quidem ratione auctor nusquam, quam Sententiarunt unice Veram statuat, urget;

sed utram ex duabus inter se collatis probabiliorem judicet, singulis his sermonibus sic ostendit, ut tota ipsim sententia ex toto opere conjicienda magis atque colligenda sit, quam ut ipsam claris distinctisque verbis expediat. Atque ita sane Ciceronem ex suae philosophiae ratione recte et sine usta

34쪽

reprehensione fecisse, et lacere potuisse, nemo non oncedet, qui Academiae recentioris hoc proprium fuisse intellexerit, ultra probabile in rebus cogitationis aequo atque sensuum nihil dari, quum cognosci Verum percipiquem queat. Ne poterat ille quidem sententiam, quam maxime sibi probabilem putasset, ita sequi, ut ad eius quasi normam reliquas constanter exigeret tum enim hanc ipsam ut veram posuisset; quod contra ipsius rationem erat Academici enim hi nihil affirmabanit, sed, quasi desperas cognition creti, id sequi ubique olabant, quodcumqua tempore quocumquoipsis maris ua Meretur cf. II, 14 43. Idque ipsum etiam contra perpetuum ejus, si Academicum agit, morem fuisset. Alia enim res agitur, si Stoicam personam induit, ut in

libris de Legibus, de officiis, aliisque; quod huc plane nihil

pertinet. Huc potius referenda ratio est, qua eum in libris de Natura Deorum sub Cotta persona delitescentem dispu

tare videmus.

Quae quum ita sint, non sine magna injuria accusare auctorem videntur, qui inepte eum ridiculeque egisse a tumant, Epicuri de finibus rationem ex illa Stoicorum confutantem meram esse, quam vocant, petitionem principii, neque quidquam inde effici. Sed judicant isti sane ex suae sententiae modulo in re, quae ex alterius sententia aestimanda atque metienda erat : et sic, quod in Tullio reprehendunt, ipsi committunt; petunt enim principium Auctor quippe hac comparatione non id agebat, ut ex oppositorum comparatione nihil autem Epicuri voluptati, εὐπαθεία, magis DPPonitur, quam honestum ἀπαεεια, Stoicorum , Epicuri

sententiam salsam, eam contra Stoicorum veram ess d ceret tum enim ista ratio incongrua fuisset sed ut utraharum sententiarum probabilior esset, quodammodo ante oculo poneretur, et quasi sua sponte appareret. Id eo magis licebat, quum ex ipsa oppositione rei sive veritas, sive Vanitas per se ipsa clarius illucescat quibus enim gradibus alterius inde prohabilitas augetur et crescit, iisdem illa al-

35쪽

terius ex hoc ipso conflictu decrescat et imminuatur necessΘest. Id ipsum volebat Chrysippus, quum virtutis id est, honesti cum voluptate certationem institueret, totumque discrimen summi boni in eadem comparatione positum putaret. cf. II, 14 44. Hunc autem Tullio in hac ipsa comparatione exemplo praeivisse, ut hic ipse locus docet, ita tertia quaestione accuratius videbimus Iacet igitur illorum , qui hoc nomine auctorem carpunt, quamvis e vagata accusatio cistaque ipsa comparatio, ut hujus vox consentanea, et ex ea ipsa aestimanda, jure quodam suo defenditur. III. Sed ad tertiam pergimus quaestionem, ut, η quos rerum tractatarum auctores Cicero singulis his libris sequutus sit, , videamus. Nam illud bene de omnibus ejus philosophicis tenendum est, ipsum ubique certos quosdam e Graecis duces sequi, ad quos se quam proxime accommodet ita tamen, ut, nisi si opus fuerit, haud anxie illorum verba premat, sed sua fere in verbis ipsis libertate et elegantia utatur. Id enim unice his scriptis expetebat, ut graeca philosophia suo beneficio eleganter latine loqueretur hoc idem ipse sibi, tum in his libris, tum alias saepe solum tribuit neque ipsa in philosophia plus umquam vidisse est, nec ad eam aliquid attulisse vero jure putandus est licet philosophias historiae scriptores plura commemorent, quibus hunc eam auxisse velint. Quid quum ne tertio quidem officiorum libro suus sit ut ad hunc ipsum clare docebimus. Haec igitur accurate tenenda sunt, si, quibus ex sontibus Cicero sua quaeque hauserit, rite indagare Velis, quum ipse raro,

quos auctores sequatur, moneat, nonnumquam etiam vel consulto, quae vestigia legerit, occultare videatur cons.

Introduci ad libre de Lem. Sed jam propius ad rem ipsam

accedamus.

in librorum igitur de Finibus primo quae Epicuri sunt,

maximam quidem partem ex hujus αιρέω, δου, libello collecta sunt reliqua enim, quae ex aeteris eiusdem scriptis affe-

36쪽

runtur, presse ad graeca verba Vertuntur ut in his Epicii-rum ipsum sequutus videatur. Accedit quod in eo ipsum Epicureorum morem imitatus esse dici possit, quippe qui istas ratas sententias, ut eas ipse interpretatur, veritatis instar suspicerent, ipsas ediscerent, earum ubique velut indubitata auctoritate uterentur. Sed ex hoc ipso incertum relinquitur, anne ex Phaedri Zenonisve scriptis hauserit, ad

quorum auctoritatem ipse provocat I, 5, 6); inprimis Zenonis, quem et ipse audierat os ibid.), quique ex Phil nis, Academici judicio, cui Tullius plurimum tribuebat,

Epicureorum cor hiam erat vid. N. D. I, 21, 59. Ad hos certe reserenda videntur, quae ab Epicureis post Epicurum in hujus disciplina novata dicuntur, I, 9, 31 et 2o, 66. At libro secundo, quo Epicurea sententia in iudicium vocatur, dubitari nequit, Tullium esse auctorem Chrysippum sequutum. Sunt enim vere Chrysippea, quae opponuntur, ut in adnotatis subinde monuimus. Ipse ille quoque decem libros

κερὶ του καλου και τῆς ἡδο- ad Aristocreontem scripserat cf.

Laert.VII, Oa), in quibus Epicuream de finibus rationem cum Stoica in certamen Vocabat, quorumque Cicero, II, 14 44, paullo obscurius mentionem injicit, sic tamen, ut, eum inde sua derivasse, vix ambiguum sit. Sed minus etiam obscurum est, Stoic t ea, quae tertio libro exponuntur, ad eumdem Chrysippum referenda esse, cuius κερ τε is libri a multis laudantur, ex quorum primo

locum conversum Vides III, 9, 31, ad eosdemque haud dubie ea quoque Chrysippi numeranda, suae ibid. 5, 16;x4 48, etc. a Tullio expressa contulimus. Umnia certe libri tertii ex mente ac sententia philosophi hujus in Sto principis, edisseri, subinde ad ipsum clareque docuimus. His vero Stoicis objicitur quarto libro Academica sententia,

quatenus a Polemone exculta est et perpolita Accomm darat autem thica cademicorum Polemo, Xenocratis, magistri antecessorisque, exemplo, ita proxime ad ea veterum Peripateticorum, ut utraque in rebus exacte conveni-

37쪽

rent, paullum modo verbis differrent. Idem hic novam illam

ωrmulam proposuerat, qua secundum nraturam mer summum bonum dicebat, G, 6, 4; Io, Det 7, etc. eamque ipsam deinde recentior Academia nam Polemonem ultimum veteris cum Tulli numeramus), una cum ejus explicatione diligenter amplexa est, uno Antiocho Ascalonita, idque una tantum in re, excepto. Nam ne Carneades quidem quidquam serio mutavit hic enim istam suam rinulam disputandi modo causa posuit vid. II, II , 35. Inde haec sententia proprie Academico-Per*atetica appellanda erat sed auctoream, ut etiam illam ex Antiochi mente expositam, simpliciter Peripateticam appellat, ratione nominis statim in oculos

incurrente. Ipsa autem haec Olemonis auctor non tam ex

hujus scriptis petiisse, quam ex Philonis, qui solus ipsi in Academicis magister fuerat, vel institutione, vel libris hausisse videtur. Contra solos autem Stoicos hunc antecessorum more philosophiae suae tela acuisse et direxisse certum est;

vid. Sext. Emp. Pyrrh. Hypot. I, 35 cli Euseb. Praep. XIV, cap. 9. Et forte exstabant etiam quaedam ejus in istorum ethica conscripta Philonis certe libros Ciceronem ad suos usus diligenter adhibuisse, ad Acadd. ΙΙ vidimus Philo autem is maxime fuisse videtur, qui Stoicam ut in reliquis, ita in ethicis sententiam elevans tam pariun ab Academica Peripateticaque discrepare diceret, ut ratio probabilis nulla

esset, cur Zeno nova rebus nomina imponendo singularem

disciplinam condiderit. Hoc saepius apud Tullium agitur, marini Vero IV, 5, 11 7, 3, uni eoque tota libri disputatio arcte jungitur. Sed ne in his, quae a conjectura pendent, moremur, ad librum quintum pergamus. In quo humusque parum intellectum esse Videtur, totam hanc Peripateticam de Finibus sententiam ex Antiochi expositione fluxisse. Hinc quaedam dictionis proprietates ad hunc ipsum reserendae, quas subinde in adnotatione distinximus hinc ad eumdem quoque praeclarum illud pertinet, quod Carneadis exemplo, sed enucleatius quaeritur, quot esse desia

38쪽

bus bonorum semontis ossint; id V, 6, 7 ta Augustin. de civ. D. XIX, c. -3. Ita enim magnum momentum laetum erat ad ipsos bonorum malorumque fines investigandos, ut, si hac via recentior aetas Perseverasset, philosophi post renatas literas ad antium usque in principio morum doctrinae constituendo minus vagi futuri fuissent. Illa quoque distinctius enodatiusque disputandi ratio Antiochum prodit, hominem aeuis et subtiliter disserentem, qualem eumdem, Acadd. II, sub Luculli persona vides. Denique ipsum summum illum Polemoneum finem, secundum naturam visere, cujus explicationem Polemo nullam addiderat vid. IV, xo, 6), verbis his additis, α vivere ex homanis persona undique persecta, et nihil requirente , , Io, 6, ad Antiochi usus accommodatum intelliges. Omnis igitur illa ne per singula alia eamus sententis Academico-Peripateticae per Pisonem proposita explicatio, tota Antiochea est uberior quidem, sed fida in reliquis atque rebus consentiens, et in sola da ita sata quaestione seorsim sentiens, et ab illa divergens. Dixit auctor igitur hanc quoque Peripateticam, a potiore item parte nomen usurpans. Quae autem a Tullio objiciuntur, a6, 77; 29 86, ea ad sententiam mere Antiocheam spectant sed haec ipsa quoque ex sola comparatione nata sunt, quum his Antiochris Stoica ore

naritur. In quibus ipsum Diodoti Stoici judicio usum dicere

licebit, quem multos annos domo sua secum habuerat, quique expresse ut Antioche oontemnens memoratur Aeadd.

II, 36, 15.

39쪽

INTRODUCTIO.

Hae uero elis quo lanior sis, nonnina addimus viae Marino Darisias auiae aditionis inis , -- δε hortim librorum inscia tione. Licet opus ipsum, quod de Finibus honoriam et mal rum concinnavit Tullius, eximias laudes ab omnibus m ritum sit eruditis tamen accidit ut index volumini p-- positus nonnullis haud arriserit. Caelius enim Calcaminus si eam sententiam tenuit, ut hosce libros de Fine honorum et malorum multo commodius inscripturum fuisse Ciceronem pronuntiarit. Sed quemadmodum Iacobus Grifolus ahoptimo jure reposuit, quum plures sint Philosophorum scholas nec eumdem finem sibi proponant, quumque de omnibus Cicero scripturi esset, ut constat 3); recte de intibus et non do in pulcherrimunt illud opus inscripsitu. M aliam litem movit I. C. Maliger, cujus haec sunt verba M) . Omnis finis est in genere bonorum. Quocirca non decuit M. Tullium vocem hanc tam ad mala quam ad

bona retulisse in suorum librorum inscriptione . Verum, ut libere dicam, toto caelo errat vir acutissimus, dum neque vim, quam in tribuit Cicero, nec usum loquendi satis attendit. Nam vocabulo Finis τὸ O Aεκα non significatur id enim certe vel est, vel ridetur esse bonum, nec humanae naturae eonvenit, ut rem quamlibet tum temporis appetamus et consequi nitamur, quum plus eam detrimenti vel incommodi,quam jucunditatis aut emolumenti nobis alla

πιε,αει, ut olim dixit Aristoteles g). Noster certe, quod pas

et Disquisit. I in libros Ciceronia de Oaeo. α Ad Caleamini Disqvisit. I, Pag 186. 3 Id ipse Ciem te tur, in I, 4. 4 De subtil. Exere. CCL pag. 26 ed. W-hel. s Polit. I, et Vide sis et Ethic Nieom. lib. I, eare. x 4.

40쪽

sim monet r),sinem pro summo, vel ultimo, vel extremo ponit, et nihil impedit quo minus, ut est summum ex rebus expetendis, ita sit extremm malorum. Immo res sic se prorsus habet; nam perspicuum est bonorum sinibus moi m ines esse contrarios a). Quare si voluptas cum honestate, quod Callipho voluit, sit bonorum finis, dolor cum vitiositate finis est malorum si ad indolentiam et honestatem cum Diodoro bonorum summa reseratur, molestiae dubio procul et vitiositati est assignanda malorum summa idemque judicium de reliquis hac in re philosophorum sententiis ferendum. Nec solus Tullius tali potestate verbum sinis donavit, sed e alii plures Senec. epist. 78 Tantum mortem desinamus horrere. Desinemus autem, Si fines bonorum ac malorum cognoverimus. Ita demum nec vita taedio erit, nec mors timori. Apuleius, Apol pag. 426. Utrum igitur putas majorem curam decoris suscipiendam. .. de finibus agrorum litiganti, an de finibus bonorum et malorum docenti p. Quin etiam Stoici 3 τελικῶ, κα- memi

nerunt, eaque τοῖς ποιητικῶς adjuncta τε καιοδαιμμία ἀποτελεῖ,

statuere Scaliger itaque pater sibi plus quam par erat tribuit, quum latinos scriptores latine loqui docendos put Verit. In eodem tamen errore versatus est . A. metus f.

SEARCH

MENU NAVIGATION