Miscellanea Curiosa, sive Ephemiridum Medico-Physicarum Germanicarum Academiae Naturae Curiosorum

발행: 연대 미상

분량: 588페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

151쪽

OssE V. LXIX. AD PARTUS SEPTIMEsTχrg ANNOTATIO. xv ticae miretfrave simpl. d Osi moderatioribusve infringendo, reliquum per Vulgatissima praecipitantia mixto interea potui spiritu Salis subtiliori, ci, o &c. ) transigendo , non neglecto post recollectionem laxativo. Quae incipientium saltem gra

tia notare voluimus.

D. DANIELIS LUDOVICI,

Ad PAR Tus SEPTIMESTRES ANNOTATIO.lNtra paucorum Annorum decursum vel decem scimus, quae

nobis, uxori, aut necessariis nostris, copulam ante copula

tionem, illecebris imo minis quandoq; sic ab amasiis seductae) fassae sunt; riseruntque tacite in sinu Iudiciorum, id

quod secundum quid hic dictum fuerat, simpliciter nonnunquam accipientium ) absolutiones 3 dum octimestres interea& adhuc recentiores nihilominus durius haberentur. Homo est animal sociabile; & si Respublicae ex hoc fundamento nascuntur, quidni & Puellus ὶ Faciunt & non dicunt , aeque ac alii dicunt & non faciunt. Qtiot novimus ab obstetrice socruve sua objurgatos, quod puerperas, nec sub primis fervoribus renitentes, vel tertio quartoVe die nimium & ultra scanina amaverint i Sane haut ita pridem hysterica pruriensq; vidua laudi sibi ducebat, decimo tertio anno peperisse, & hinc ni fallimur septies non nisi per septimanas plerasqi gravidam , prima Vota pro puerperarum more solvisse. Septimestris paristus suo modo quasi quidam adhuc abortus est; & uti bruta, praesertim quae uno actu dieve implentur, ordinarium tempus in paucis saltem diebus interdum praeveniunt i uti revera ultra decimestres plerumque singulare, abjectum aut ex adverso e cessivum quid habent: ita revera- septimessa es, quos quidem

152쪽

ops r VATIO LXX. III

vidimus occimestribus quibus tamen id citra contradictionem conceditur, adhuc magis languent, in se conquiniscimi,& ad statum iisq; tempus singulari plerumq, diligentia refocillari postulant, nonnunquam insuper in perfectionis consummatione aliquantulum deficientes, aut alias debiliores, valetudinarii , breviorisve vitae. Sed haec nihilominus tanquam quae ut plurimum, & inprimis modificationis penitiorisq; inquisitionis caussa, circa publicas illas censuras, tantis per dicta sunto : salvo confirmatiorum judicio, salvoq, quod ajunt, errore calculii quem obstetrices etiam neogamis nimis quandoq; levant, dum conjugio adsuetis illa duarum septimanarum anticipatio facilius applicetur. LPis 24, I ii 1677. Gaha Prusilmum ad collectores Ephemeridum. JOBSERVATIO LXX.

s Esperatae valetudinis senem pluribus annis post mo-

Φdica corporis exercitia atroci intestinorum dolore i/ cruciatum, & variis ad Colicam facientibus remediis defatigatum, Colica non humorali, neq; flatulenta, uti plu-

res opinati, ast, autoritate Caesaris Scaligeri, cua erit ac Benioenii de abdit. Morb. causis Pseudo- lica, a calculis anfractibus intestinorum inhaerentibus , laborare conjecturatus, communioribusve nihil proficientibus, emul ne therebiminata cum decocto Forosi parata se succo citri acuata, ac ci steribus ex fris ens & bdellio in decoctio emolliente dissolutis , quatuordecim , avellanam mediocrem adaequantes muco viscoso oblinitos

eliminavi Calculos, bonumque Senem a diris cruciatibus libe- ravi. Calaulos illos in intestinis genitos esse, quia colore,

153쪽

Ds Cor 1 A A CAL Πyrg. pondere & figura a Chol edochi lapillis distincti, arbitratus

sun). Etenim cum ab Amstotele, Philos . parente, Hippocrate,

Galeno , Aven Jar , Marcello Donato , Zacuto Lusitano , CVivac ro , Foia resto , Fernelio, Platero , Paraeo , schenctio . Sennerto , Bartholino , aliisve

nostri temporis, in cerebro, aspera arteria, pectore, stomacho, hepate, liene, mesenterio, utero ac articulis aeque bene ac in renibus & vesica calculi observati: id circo nullam , cur, posita viscosa, qua intestina abundant pituita, veluti causa materiali , & calore eorundem tam innato quam adscititio ut e ficiente, vel secundum Neotericos mucilaginoso, quo referta, tartaro, accedente spiritu lapidifico, Calculi in anfractibus intestinorum generari nequeant, adesse video impliacantiam.

OBSERUATIO LXXI

CONVu LSIONE ADMIRANDA. Irguncula decennis a fulgure & tempestate conterrita ,

tam vehementibus brachii ac cruris sinistri correpta est convulsionibus, ut neutiquam ab assistentibus contineri posset, sed mentis compos alteri innixa cruri cubiculi penes parietes discurrere cogeretur per Venae sectionem autem, aliaqi anti-convulsoria ab iisdem vindicata est. Quod concitatiori gressi per cubiculum discurrerit, nemini mirum videatur ; nam sicuti Avicen. Sententia Prim. tra f. s. cap. I. Ubi ait, impossibile esse hominem Epilepsia detentum erecto posse permanere corpore, verissima est: ita illa Galeni, I. de S)mpricatis tibi nullum in coia vulsione functionum principum fieri nocumentum docet, intaminata manet atq; stabilita, per Marcellum Donatum , qui ConVulsum no cadentem , Bem ventum,

154쪽

uo OBSERVATIO LXXII. LXXm. qui stantem ; Dodonaeum qui sedentem , & Erastum qui cursita tem observavit.

OBSERVATIO LXXII.

TEmperaturae calidioris, ac rarioris corporis habitus,

annorum septendecim, Mulierculae, haemicrania circa menstruorum tempus biliosa amictae, & per eorundemessiuvium curatae, secundo gestationis uteri mense recurrentehaemicrania, in Crotaphita lateris dextri, criistula super arteria exorta, arteria sponte adaperta est, & sanguinis primo tenuioris subflavi uncias quinq; , dein totidem circiter atri evomuit : coaluit arteria & patiens convaluit. Ex quibus non tantiam Hippocratis variis in logis Naturam morborum medicatricem esse docentis, sententia, quam de morb. de superevomitu venarum tulit ; sed & Galeni Lib. de cur. per singv. mis sandrea Laurentii, parat , Pesalii & aliorum, qui in haemicraniis contumacioribus arteriotomiam, ratione non minus quain ' experientia edocti consulunt, doctrina confirmatur.

TERMINATA.

INgenuus annorum viginti Adolescens, post inordinatam

155쪽

afct. hydragogis, diaeta exsiccante & hepar roborantibus , quinq; mensibus tractatus est. Tandem Natura a crudorum humorum saburra quadantenus sublevata, residuam cauiam morbificam a centro ad circumferentiam propellens, quinq; magnos diversis in locis produxit abscessus, quibus suppuratis,&ultra libras tredecim materiae purulentae effundentibus Adolescens restitutus est.

OBSERVATIO LXXIV.

Mulier, quintum completura clymas'ericum, Inflamismatione hepatis cum tussicula sicca, spirandi dissicultate & pungitivo in hypochondrio dextro laborans dolore, phlebotomiis aliisve non obstantibus remediis, juxta effatum Hippocratis .. Acut. eodem in latere suppurata est, atq; quadragesima die puris crassioris sanguine striati libras sex sponte evomuit & convaluit. OBSERVATIO LXXV.

Asc ARIDI BuS UTERI.VEtula septuagenaria, salaciori quondam I Iessali non absimilis,

Quae resipina jacens multorum absorbuit ictus, Et lassata viris nec dum satiata recessit, labiorum ac colli uteri pruritu intolerabili laborabat. Evacuata primum, hinc clisteribus uterinis primo ex abrotano & lacte, dein absint. ac tanaceto metrenchyta applicatis, ingentem, po- , tioria n. VIII.

156쪽

tiori ex parte adhuc Viventium, ex utero Ascaridum excrevit turmam, & a pruritu liberata est. t In literis d. ro. ylii 167 . vi a muHarim ad co ego πιυhem. dam. J

OBSERVATIO LXXVI.

D. DANIELIS ANGELI,

OEmina quaedam, nomine Maria Antonia, annorum ci

citer triginta, temperamenti maxime ad biliosum inclinantis, e Communi Paderni oriunda, unde lucidus lapis habetur, Bononiam venit, ubi nulla servata victus ratione, libere genio suo indulgens, incidit forte in Tabacum seu Nicotianam, cujus sapore, nescio qui, adeo statim inescata est , ut spatio duarum septimanarum ejusdem in funem contorti ulnas . tres cum semisse masticando absumserit. Contracta hac ratione sanguinis dyserasia, cordisque ac cerebri Regia tetris tabaci s liginibus infecta, adeoq; spiritibus turbatis, mox sub initium aestatis febre ardente corripitur, cum insigni praecordiorum angustia, cordis palpitatione, Virium languore, motibus coninvulsivis, ventriculi & capitis dolore, maximaq; faucium ac tonssiliarum inflammatione: aderat item quaedam mentis commotio, qua meditabunda semper, quandoq; etiam fere atto- lnita jacebat ; ita quidem, ut propter symptomatum vehementiam jam jam animam videretur exhalatura. Vocatus ego in auxilium, statim, praemisso de ancipiti eventu prognostico, lliquoribus cordialibus interne aeque exhibitis, ac externe cordis ac pulsuum regioni applicatis , vires refocillare tentavi: mox paullo ad se redeunte meliusq; habente aegra, cholagogo humores peccantes, ori ventriculi, praecordiis, primisque viis inhae

157쪽

inhaerentes eliminavi: cujus ope magnam nigricantium humorum copiam ανου κῶ κάτω, non sine evidenti allevatione, e crevit. Tertio die elapso, basilicam brachii dextri, non tam evacuationis quam ventilationis gratia, secari curavi, quo scilicet vapores tetri, cor adhuc opprimentes, quodammodo dissiparentur. Sequentibus diebus ad profligandam penitus malignitatem alexipharmaca sudorifera , specifica & appropriata exhibui: simulque inflammationi faucium & tonsillarum

mucilagine seminum cydoniorum, malvae , Ullii , cum aqua plantaginis & sempervibi majoris extracta, cui Brupus violaceus & salprunellae miscebatur i nec non gargarismo ex decocto hordei cumrad. tormentillae , bisortae , foL salvi e , hyssopi, rutae , meli. rosat

parato obviam ivi. Sic foemina haec ex orci faucibus, DEO annuente , erepta, ac pristinae sanitati reddita , Tabacum

sexui foemineo sponte sua aliis abominabile voto solemnia uravit. OBSERVATIO LXXVII.

D. DANIELIS ANGELI,

RETRO Pu LSA.

Sculptor quidam, juvenis robustus, nomine paulus Olmetus. Mediolanensis, Annos XXVII. circiter natus, temperamenti sanguineo-biliosi, cum molestissimum sibi affectum, Scabiem, foeditate non minus quam pruritu intolerabili eum vexantem, unguento quodam Balsaminum vocant, hydrargyrico curare vellet; incidit in febrem peracutam, cum insigni capitis & brachii dextri dolore, perpendiculariter ad extremitates digitorum usque se extendente, nec non tumore

158쪽

I OB sp RVATIO LXXVII. daverosis, indies in majorem molem surgente motumq; brachii prorsus inhibente. Accersitus ego, atq; rem ut acta erat,

percipiens, caussam hujus mali aliam non esse judicavi, quam motum naturae impeditum. Quippe materia morbifica, qua massa sanguinis aggravata fuerat, per lymphae ductus ad superficiem ac poros corporis protrusa, inunctione illa intempestiva, non prius decenter evacuato corpore, fuit retropulsa i quae versus partes principes ruens, rigores & febrim, ac intra vasa lymphatica glandulasq; restagnans, mole & acredine sua partes distendens, ac lancinans , tumorem brachii, hujusq; ac capitis dolores illos facile producebat. Curam ergo ab enemate ventrem laxante orsus sum, mox phlebotomiam in parte opposita administravi , hinc alterantibus levioribusq; pharmacis , praecipue catharticis, sanguinem purificantibus institi, ac tandem ad propellenda naiasmata corruptiva virulenta sudoriferum exlaibui , ex antimonio Haphoretico o ,-be coartica.rohob sambuci, or mixtura de tribus , compositum. Interea , duin haec interne administrantur, tumori topicum ex iacte caprino,

medusta panis triticei, oiso lumbr. & ovi vitello tepide applicatum est, nec non lac virginis , ex lythargyro, alumine crudo , myrrha, aceto rosarum&vino rubro paratum: quorum Ope mordicans ablatus

est humor, totius brachii epiderinide abscedente, ac digitorum unguibus cadentibus. Sicq; aeger exacta victus ratione servata, divina gratia favente, a periculoso isto brachii tumore, jamjam gangraenam ac sphacetum minitante, liber, ac pristinae sanitati restitutus, ad opera sua artificiosa laetus rediit.

Male itaq; sibi consulunt illi, qui scabiem intempestivo unguentorum illi tu, non praemissa corporis purgatione, sanare nituntur. Cum enim ab inunctione tali cutis pori claudantur, & latex biliosus acer, quem natura foras ejicere contendit, e glandulis culaneis intro pellatur, regurgitansq; fermentescat, corrumpi sanguinem, es insici nerveum succum, hineq;

varios

159쪽

varios morbos, & varia sequi morborum symptomata necesse est.

OBSERVATIO LXXVIII.

D. DANIE IS ANGELI,

RETRO Pu LSIS.

ADolescens quidam , Veneri maxime deditus, cum in

hujus castris strenue satis militasset, dolore correptus& tumore inflammatorio in utroq; inguine, ab initio quidem non admodum gravi, partem affectam nescio cujus suasu inunxit oleo olivarum, ni haeae &c. quo tumor & dolor sublatus est. Verum induciae erant, hoste mox ferocius ingruente : fermentum quippe luis Gallicae, quod in impuro concubitu a partium genitalium meatibus apertis ac dilatatis haustum, perq; Venas proximas ad majores & hepar delatum massam sanguinis & tandem succum nerveum quoq; inficiens, a natura, Ut parteS nobiles conservet, cum pravis inde ortis humoribus ad loca haecce propellitur, ac in bubones abit, si hisce non suppuratis in vase retrogredi contigerit, vagis utplurimum doloribus impuros hosce milites excrucians enervat atq; elumbes reddit. Id quod etiam huic nostro paullo post contigit, quippe qui dolores modo capitis cum ophthalmia, modo brachiorum pedumve, ipsia peri ostia occupantes, per sensit adeo graves, ut dies noctesq; clamoribus ac lamentis transegerit. Adversus dolores hosce per aliquot septimanas

ab homine quodam, spem quidem amplam faciente, sed rudi& artis plane imperito , nulla praemissi, corporis evacuatione, idecoctum quoddam hydroticum propinatum est, sine tamen fructu: quin potius, cum nec urinae nec sudores succederent, decocto

160쪽

decocto in habitu corporis restante, tota ejus oeconomia adeo perversa est, ut in praecipitem atrophiam insignemque contabescentiam rueret. Ad tantam ergo redactus miseriam aegrotus, me tandem vocari jussit, & praeter alia ingentem scroti tumorem Cede malosum, caput pueri facile aequantem ostendit;& ut vel extremum tandem malo remedium adhiberem obnixe rogavit. Ratum mihi visum est, curam ab incisione scroti, antequam alia remediorum genera adhiberem, ordixi 3 quam, licet periculo non vacare ostenderem, aegrotus tamen eχperiri maluit, quam vitam adeo miseram tot inter tormenta diutius trahere. Aperuimus itaq; scrotum, ut in hernia aquosa moris est, in parte inferiori, acuq; filum sericum grossius ducente trajecimus, instrumento chirurgico, ne membrana erythroidea laederetur, testes sursum attollentes. Aperto tumore, mox humor guttatim exstillavit, tenuis albus, serum lactis referens: post paucos dies, scroto notabiliter det mescente, illud linteo multiplici spiritu vini myrrhisato fovimus, quo latex serosus citius erumperet , fomento hoc aliquandiu continuato, tumor scroti turgens prorsus evanuit. Hydragoga itaq; blandiora ad usum vocavimus, interm alia lvinum absinthites chalibeatum, ex summit. absinthii Pontici , gr

pod. Dianae , mechoac. turbith , hermodan. foc senna, bace, juniperi, lcinamomo, galanga, calamo aromatico ,sem. ans, faeniculi, carpi , tartaro albo, chalibe limaro, constante, optimo cum successu as lhibuimus, ac aeger, qui superne totus emaciatus, inferne vero tumefactus erat, sensim convalescebat, & nunc dum haec

scribo, floridus ac vegetus, integra sanitate fruitur.

SEARCH

MENU NAVIGATION