장음표시 사용
133쪽
bus ventris correptus alvum deposuit. Accurrens mater inspectura excrementa, an non aliquid dysenterici subesset, nihil quidem tale, sed frustum invenit carnis membranosum, albicans, illud ut, quid contineat videret, dissecans, foetum caninum bene conformatum cum stupore extraxit. Constemnata mater, rem novam & insolitam statim ad Dominum illius loci Illustriss . & Excellentiss. Dominum Comitem Adamam Forgatsh. detulit 3 hic misit Dn. D. Schi achero, Collegae meo honoratissimo,&isi e mihi monstraturus, in domo mea habuit,
sed quia peregre aberam, ipse Videre non potui. Post aliquot dies revertenti mihi omnia retulit oretenus, & quia praefatus Excell. Dominus Comes interea depingi ad vivum curavit, picturam exhibuit, unde ista delineatio quam adjungo. Puer quidem postea adhuc tormina sensit alvumq; crebrius deposuit, sed sine tali partu. Vivit autem adhuc salvus & in columis.
b. Membranae foetum involventes.
MOR PHAEA NIGRA . SI quis eutim humanam No dochium seu receptaculum
omnium morborum dixerit, nae ille brevi multa eaque verissima exprimet. Qualis enim in corpore intus delite- scit morbus, talis efflorescit in cute. Hinc squalet in Hellica, aestuat in Febribus, flavescit in Ictero, pallet in cacheaeia, tumet in Odrope , deformatur variis maculis in Scorbuto. Nec satis est N a alia-
134쪽
Ioo OBsERVATIO LIX. aliarum partium in se suscepisse atq; notasse vitia , suos proprios insuper patitur manes & innumeris deturpatur modis. Quis enim omnes ejus defcedationes, impetigines, vitiligines , lichenes, Variolas, papulas, maculas & seXcenta alia enumeret exanthemata. Inter quae non extremum locum Occupat species illa vitiliginis, quae Morphaea nigra dicitur, affectus primo aspectu magis terribilis quam periculosus, apud nos fatis rarus, a me nunqUam adhuc ObserVatu S, nisi hoc praeter- lapso anno binis vicibus. Nam circa initium Ianuarii cum Dn. D. Schi achero collega meo honoratissimo, accessi puellam quandam trium annorum ex morbillis convalescentem. Huic tota cutis una nocte maculis nigris conspersa, sine calore aut dolore. Dubitavi ad quodnam exanthematum genus referrem , extra periculum tamen constitutam puellam videns, suasi si forte quid scorbutici subesset, ut Mixt. Aimpl. cum θ/r. cochl. O fr. de fumar. ad aliquot dies propinetur, quo facto brevi omneS evanuerunt. Circa medium Augustum eaedem iterum observandae venerunt maculae in filiola trienni Chirurgi nostri Alexandri scheis. Laboraverat illa prius dysenteria, epi-demialiter tum temporis apud nos grassante, sat pertinaci, inde autem convaluit: post aliquot septimanas, cum bene de nocte quievisset, mane expergefacta toto corpore maculis nigris defoedata reperitur. Vocatus a terrefactis Parentibus, agnovi statim morbum, priori penitus similem, nec dubitavi ampliUS Morphaeae nigrae nomine haecce insignire jam melius a me
considerata exanthemata, quia exacte conveniebant omnia cum descriptione, quam habet Ioh. Tagauit. l. r. DU. Chir. c. a.
ἐν Celf L 1. c. ult. Nulla quippe aderat cutis Vel exasperatio, vel exulceratio, sed superficies tantum ejusdem maculis nigerrimis guttatim quasi aut squarnulatim sine inaequalitate deisdata i aberat calor, dolor, pruritus omnis, ungVibus asperius aut acu etiam punctim tractatae sanguinem fundebant,: quod
135쪽
quod pro stigno habet cessi. d. l. Puella cum ad interna medicamenta sumenda valde fuisset refractaria, neglectis etiam externis , quae varia describit & commendat Aetius Tetr. .. Serm. I. c. 13a breVi iis liberata, non multo post tamen in variolas incidit, unde jam jam convalescens importuna balneatione & lotione, ad nitorem corpori conciliandum, recidivam passa obiit. Recordor saepius me vidisse maculas cum Variolis erumpentes hisce simillimas, semperq; funestas, quas excommuni sententia pro Petechiis nigris habui, illas tamen extra variolas in multis aliis Petechiis laborantibus nunquam inveni ; forte idem ecto, affectus, nisi quod quandoqi cum malignitate conjunctus perniciosior. OBSERVATIO LX.
Aupercula quaedam hujus loci in Suburbio habitans, uterum ferens, toto difficilis gestationis tempore sempera de doloribus in abdomine querula, justo appropinquante partus tempore, inter ingentes conatUS cum parere nequiret , 2I. Januarii Anno 1676. exspiravit. Ad sectionem altero die mane Vocatus, cum propter alia negotia ipse venire non potuissem quod tamen maxime postea poenituit , misi Chirurgum nostrum Alexandrum Schele, ur aperiret eam,& referret, si quid rari occurreret. Hic ergo statim post: peractam sectionem me accedens recensuit, aperto abdomine & remotis integumentis parum em Uxisse aquae putridae, mox in conspectum venisse infantem omni ex parte liberum, in abdo-rnine extra uterum situm, mortuum quidem sed caetera absolutum, perfectum, nulla parte contaminatum, siab ipso autem uterum
136쪽
uterum apparuisse semiputridum & sphacelo ita absumptum , ut frusta ejus nigricantia foetida exemerit , adstantibusq; monstraverit. Admiratus rei novitatem, studiosius inquisivi, an non, quia foetus illaesus salvus & integer, uterus forte in muliere , continuis laboribus & gestationibus victum quaerente, fuerit ruptus, sicq; infans in abdomen prolapsus, id quod saepius fieri possis concedit Vesting. in Syntag. Anat. & exemplis probat Hild. c. r. Observ. Chir. O . ut o Dn. D. in Epistoia ad D. Strauss de faetu MusH. Sed ille reVera uterum putrefactum, una cum obstetrice, & aliis adstantibus a me interrogatis, constanter amrmavit, adeo ut fidem amplius denegare non potuerim. Similem prope casum recenset Fr. Ros et . de pari. Cmor. s. 4. c. .. de infante qui, putrido uteri fundo relicto, in abdomen transiit, unde post quatuor annos extractus, nondum adeo computruit, quin masculum fuisse agnosci potuerit. Q d si itaque hic,quatuor continuos per annos in putrido loco moras nectendo, non penitus fuit abstimptus, credibile, etiam Nostrum sine labe aliquot menses potuisse manere, quamvis, quomodo Vivere, nutrimentum & augmentum sumere potuerit , non concipiam. Caeterum ex putrefacto utero , etiam infectum foetum computruisse, & perforata matrice hinc inde per partes eXivisse, Vidi. prafat. Rosset d. c. O clar. Th. B-hol. de insL pari. bum.
Pisaeuis i ET MORTE EX UuLNERE
Vulnera Pulmonum etsi inter lethalia non reserat Cous
noster Senex b. Aphor. 11. ex illis tamen, si magna & pe-Πςtrantiora , mori, docet in coacti. Rationem reddit
137쪽
Dn. D. Melch. Sebid in Exam Pula. quod licet homines non statim
ex vulnere intereant, tamen fiant Phthisici, Empyici, sicque lenta pereant morte. Verissimum hoc esse, sequens probat historia. Circa medium Iulii, allatus est Excubiarum quidam Magister natione Borussus, Phthisicus deploratus, cui per literas suasi, ne se huc curaret portari, potiusq; in loco ubi sit,
Medicamentorum a me ordinatorum, Usum continuaret, nam certo certius ipsum ex motu, & agitatione, acceleraturum
sibi mortem. Id quod factum. Nam vix per quatuor vel quinque dies hic commoratus tabe confectus extingVitur. Transfossus ille ante triennium in duello, gladio, sub mam-milla dextra, unde male a Medicastro Apella tra ctatus, vulnere quidem extrinsecus brevi coalescente, gravitatem subinde in
pectore sensit, donec elapsis aliquot Mensibus in sanguinis sputum incideret. Hinc diversa adhibuit pectoralia, vulneraria, consolidantia i nihilominus tabidus factus est, abdomine & lateribus ita induratis, ut vix manu comprimi potuerint. Apertus post mortem infimus Venter nihil quidquam continebat, quod causa posset esse hujus duritiei, praeter serum aliquod subcitrinum sat copiosum, quod saepius jam in thoracis& pulmonum observavi vulneribus, qua via autem, salvo & integro diaphragmate, serum hoc , procul dubio ex grumoso
sanguine resultans, inventrem delabatur non video. Remoto sterno, pulmonum sinister lobus prope totus erat absumtus , quod reliquum erat pugni magnitudine putridum, sanguinolentum, nec formam nec figuram pulmonum habebat. Dexter lobus integer adhuc, sed tamen exulceratus, purulentus,
inq; hoc apparuit Ustus gladii adeo recens, ac si eo demum die factus fuisset. Quod autem non hic prius quam sinister computruerit, credo factum, quod gladius usque in sinistrum mucrone penetraverit, ibique concidentibus partibus laxis ὀc mollibus extravasatus sanguis, dum evacuari nequivit, ulcus
138쪽
cus excitaverit, sensimq, depaverit illam partem, cum e contrario dexter per foramen satis magnum se purgare potuerit. Constat itaq, vulnera profundiora pulmonum ut plurimum esse incurabilia: nam quae afferuntur historiae ex Hildano , Fallopio, Forso , & inprimis eX Plateri Obs. l. s. p. m. 731. de Phthisico a Pulmone vulnerato, & corrupta illius portione per vulnUS exeunte, curato, rarae sunt, magisq; in admirationem quam consequentiam trahendae.
ET INNOXIA OBIATORUM CONTINUATIONE.
Nobilis & honesta foemina a longo tempore Valetudinaria, ob suppressos menses & regurgitationem sanguinis ad superiora, haemorrhogia narium, quandomsatis enormi, saepius amicta, cum duritie laterum, inflatione Ventriculi, pedumq; tumore, ante duos annos convenientibus tractata remediis, & inprimis ex scidularum Vranarum usi, penitus convaluit, & per integrum annum optime se habuit. Praeterita autem aestate ex moestitia & fletu largiori, dentium acquisivit dolorem, quem uno vel altero medicamento adhibito suppressit. Non multo post tamen recruduit malum, miris stipatum symptomatibus. Nam quotidie circa Vespe- Tam rediere dolores, quorum prodromus fuit materia quaedam crassa, viscida, sanguinolenta inter dentem caninum .
primuinq; molarem in maxilla sinistra superiori emuens: hanc excepit limpidissima pituita, continuo stillans, adeo copiosa ut vasculum satis magnum impleverit, cum cruciatibus tota
139쪽
Dr M1RABILI QUADAM ODONT. ETINNOXIA opIAT. CONTIN. Iosnocte durantibus. Observavi, quo sputum limpidius eo acriores fuisse dolores ue illo cessante, remisisse etiam istos. Adhibui quae concipere poteram, revellentia, repercutientia, appropriata, sed omnia frustra. Nihil magis conduxit quam Lauda=mm Optatum, quo dolores & fluxiis istius pituitae suppressi, somnusq; procuratus optimus. Dum liaec ita fiunt, in oculo sinistro extrinsecus naturaliter constituto, omnia apparuere duplicata, sine quidem dolore, sed cum magna molestia: applicatis vesicatoriis restitutus visus in integrum, quem tamen elapsis aliquot septimanis penitus in eodem oculo amisit, itidemq; exiguo temporis spatio elapso recuperavit, perseverantibus in eodem statu doloribus. Dentes quos inter haec materia emuxit sine labe erant, alterum tamen eorum,quia vacillare videbatur, evelli curavi, absq; ullo emolumento. Tandem omnium pertaesa, solis, me licet quam maxime dissuadente, inhaesit optatis, sumendo illa quotidie. Sic allevata Mense Decembri Pienηam concessit, unde mihi ante sex vel septem septimanas scripsit, quod in illum usq; diem quotidie antequam cubitum eat bolo ex granis tribus Landani cum Conset . Atherm. parato utatur, quo vel una vice omisso, statim percipiat dolores majores.
Ouihus DAM IN DYsENTERIA OBSERVATIS.
Raeterita aestate, coelo maxime aestuoso, per integrum Iulium, Augustum, mediumque Septembrem dysenteria A apud nos epidemialiter grassita promiscue Senes cum Pueris corripiebat, nec paucos jugulabat. In qua sequentia observare licuit. I. More morborum epidemiorum multos
140쪽
tos Osfr v. LXIII. DE QuIBusDAM IN DTsENTERIA OBIERVATIs.fimul aeqt aliter sine data causa invasit. Nam licet alias fi grante Sirio apud nos dysenteriae aut alvi fluxus non adeo infrequentes sint,sed ab uno vel altero ex esuPeponum aliorumque fructuum horaeorum contrahantur: hac tamen vice omnes indiscriminatim, sive fructus comederint sive non, quin imo parvulos recensnatos, aut demum ablactatos invasit ; multos exhaustu aquae frigidae, quam plurimos absq, ulla praevia causa acquisivisse recordor. a. Infantibus quam adultis pernicio
sor fuit: Ex his quippe paucissimi interiere, illi autem statim
in primordio vel circa nonum diem interemti sunt. 3. Pa cissimi , dixerim prope nulli, qui nonum diem superarunt mortui sive parvuli sive adulti. 4. Nulla tamen adfuit ma lignitas , Alexiteria namqi & sudorifera nec profuere nec nocuere. s. Quin potius qui ab initio statim in decocto corr.
ad rob. eit. soluta aut Rhabarbaro tosto cum iisdem corticibus
kisast, exhibito purgati, servati fuere omnes, quae purgatio Io- cum non invenisset in malignitate. 6. Qu's cum vomitu bi- Iioso invasit, aegre evasere, juxta Hipp. in coac. d senteritas vomitus biliosus in principio malus. Indicium siquidem, tonum ventriculi esse laesum, illumq; compati intestinis vid. Sennert. L s.
p. a. f a. c. 7. Contra hunc tamen Vomitum quandoque cum fructu dedi Balsamum Peruvianum cum Saccharo albo Vel Magisterio corallorum nNIXt Lam. 7. In quibusdam moribundis, inprimis
adultis, observavi quandoq; viginti quatuor horis ante mortem, totalem tum pulsus tum caloris extinctionem, salvis sensibus, motuque membrorum illaesor refrigerationem autem istam non percipiebant, sed potius de calore interno & pti inexplebili conquerebantur, ut manibus glaciei instar rigidi limis subinde loca petierint frigidiora ; ob inflammationem forte, & exinde contractum sphacetum intestinorum. Hanc dysenteriam Mense Octobri excepit febrium quoddam genus
singulis diebus instar tertianae duplicis cum omnibus symptomatis
