Miscellanea Curiosa, sive Ephemiridum Medico-Physicarum Germanicarum Academiae Naturae Curiosorum

발행: 연대 미상

분량: 588페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

161쪽

OBSERVATIO LXXIX.

D. JOH. SIGIS MUNDI ELS HOLTII,

lem novis munimentis cinxit Serenissimus FRIDERI Cus GuILIELMus, Dominus noster Clementissimus: restitit tamen Fossa Vrbis vetus, moenibus Vicina, in cujus ea parte,

quae ponti Portae Stratoviensis fornicato substat, conspecta fuit d. i. M. Iunii St. Iul. Anni labentis Aqua rubicunda, de col re sanguinem recens mactati animalis prorsus referens. Fossia haec stagnat alias, nec movetur, nisi ventus ex Sprea flumine vicino undas impellat, aut motu contrario reducat: atqui coccinea, aut, si loqui ita licet, sanus Ormis illa Aqua non quiescebat, sed per vices uno plerumq; , interdum pluribus locis, non admodum tamen distantibus, ebulliens quasi prosiliebat, adeo ut a loco ebullitionis Rimulus rubens, pollicem munum aut alterum latus manifeste proflueret,& ad cubiti circiter longitudinem suo conspicuus rubore maneret: ultra vero pro manans , intra aquarum copiam paulatim absorptus evanescebat. Caeterum Tinctura illa foeni haut manebat undis permista: sed ob gravitatem fundum sensim petebat, rubedine interim illum adeo obducendo, ut Aqua superstans, etsi per se clara, rubicunda tamen appareret. Subsedit autem pedetentim tan ta illius Tincturae copia in fundo, ut Fossa ibi ad octo circiter passus tandem ruberet. Ebuti

162쪽

Ebullitio non erat perpetua, nec horas servabat statas: contigit tamen tempore plerumq; matutino, quemadmodum

ex sequenti Ianitoris, prope Portam illam habitantis , Diario

patet:

D. I. Iunii inchoabat uno tantum loco fluxus hora V. matutina, & postquam tota die duraverat, circa vesperam desinebat , aqua Fosis more solito rursum clarescent . D. r. Iunii mane hora sexta fluor rubicundus uno iterum

loco redibat, sed mox circa septimam rursus disparuit. D. 3. Junii, prima scilicet Pentecostes feria , prosiiliit H. XI. antemeridiana, & ad primam pomeridianam perseveravit. His binis horis non uno, ut pridie, sed pluribus locis intra memoratum illud oecto passuum spatium prodibat. Numeratae fuere tunc in illo spatio sive cirerulo Scaturigines diversae, ita ut una parte una exsiliret, & ea desinente altera parte binae, & iis disparentibus alibi ternae simul fluentes: adeo ut numerus singularum collectus ad viginti intra illas duas horas ascenderet. Scaturigines autem , uti supra quoque relatum fuit, non erant magnae adeo, sed quae Rivulum ultra duos pollices latum vix spargerent: nihilo minus fundum illius Circuli totum sedimento suo rubente adeo inficientes, ut aqua Fossae supernatans per refractionem tota ibidem rubra, non sine stupore plebis, conspiceretur. D. 4. Iunii ebullitio rediit H. VII. vespertina, ad nonam usq; protracta: sed una saltem, aut altera intra illum Circulum scaturigine, veluti etiam diebus subsequentibus contigit. D. S. Junii reversa circa V. matutinam, binas manavit

horas.

D. 6. Iunii mane iterum circa quartam fluxio coepit,& quinta audita desiit. D. 7. Iunii mane paullo post tertiam, ad quintam usq;

continuato per vices fluxu. Quod si fides dicto iupra Ianitori

163쪽

Ds AouΑ Rus IcuNDA FOssAE BERO LINENSI s. I1' habenda, materia hac die longe intensius, quam sex praecedentibus rubuit. Ultima certe fuit istaec, neq, sequentibus diebus ebullitio reversa: quamvis aqua Circuli istius aliquot post dies, ob sedimentum in fundo haerens , rubicunda eminus intuentibus videretur. Illud Sedi, si forte lapidibus injectis turbabatur, ascendebat& Aquae clarae miscebatur ad tempus, paulo post fundum denuo repetiturur . De loci pro seditate observandum, extra Pontem in Circulo memorato sat profundam esse Aquam fosia: at sub Ponte , propter diu ibi aggestam terram ac alias sordes, dodrantem sive spithamam parum excedere: hinc evenit, ut sub Ponte hauriri commodius iliata, quam extra illum in Circuli voragine, potuerit.

V Experimenta . DUrante hoc fluxu missa ad me fuit a Ianitore lagena, quam

ipse sanguiformi Aqua d. r. Iunii repleverat: & nos praeterea aliam ipsi quoq; replevimus d. q. Iunii, excipiendo Rivutam rubentem pelvi prius ex fundo, & deinceps lagenae infundendo. Lagena etenim ipsa haurire non licebat, quod materia bulliens profundius paullo flueret, neq, superficiem

undarum semper attingeret.

Ad Experimenta autem inde capienda utramqi Lagenam in mens a reposuimus, cogitando interea de indole hujus Liquoris purpurissantis, Sanguini ea debeatur, nec ne λ Ideoq; pro rei veritate indaganda ex variis rebus in diversis vitris Τincturas paraVimus sanguinis aemulas, quarum aliquot hic recensuisse juVat. I. Accepi lagenam mensura Aquae communis una plenam, admiscui sanguinis recens mactari pulli cochlear, & per

noctem cum prioribus binis reposui Lagenis. Mane diffe-

164쪽

r;o OBsERVATIO LXXIX. rentia mox apparuit, dum binae illae Lagenae parte superiori clarescere incepissent, in tertia vero Sanguis pulli Aquae constanter mixtus permansisset: evidente argumento, Aquam hanc sanguiformem, de Sanguinis proprie dicti indole haut participar . a. Cum non deessent, qui arbitrarentur, Tincturam hanc

provenire a corticum arborearum scobe, qua pro parando corio

utuntur Sutores, quod in fossa illa olim Mola talis extiterit: scobi ejusmodi superfudimus aquam fontanam, & tingi illam eleganter observavimus. Verum cum tinctura haec scobis itidem constans , nullo deposito sedimento, persisteret: ac praeterea illa Mola tum procul a Porta urbis hac sita fuerit, tum ante hos octodecim annos jamdiuri diruta, nihil inde certi elici potuit. 3. Per linteum porro colavimus Aquam hanc purpurantem ,& collegimus inde spissamentum aliquod , Ro ob fambuci consistentia referens: color vero brunnus sive spadiceus erat, non tamen absq; mistura violacet. Ad explorandam analogiam imprimis, quod nonnulli de rubris radicibus herbarum aut arborum in fundo fosis putrefactis multum blaterarent, dissolvi in aqua fontana Roob sambucini particulam: cujus solutionis color non multum quidem abludebat, deerat tamen etiam Praecipitatio. q. Magmatis hujus Aqua purpurante collecti portionem in aqua communi solVimus, adVertendo, crassioribus nigricantibusq; partibus ad fundum sensim praecipitatis, in aqua remanere tincturam Violaceam ad album vergentem: nativi vero sive sanguinei, aut prope coccinei illius coloris ne vestigium amplius apparer .F. Aquam purpurantem vitreae Cucurbitae indidimus, qua per destillationem abstracta, ora amentum simile illi, quod percolaturam obtinueram, tam colore, quam consistentia, iniundo

165쪽

Ds Astu A Ru 3ICUNDA possAE BEx LINEN sis. 13i fundo restitabat. Quad nec per colationem, nec per destillationem integre densabatur , sed aquam innatantem claram subinde deplendo , in liquorem duntaxat crassiusculum, ac consilientia sanguini ex vena fluenti similem redigebatur: is

in vitro obturato aliquot dies repositus, faetorem humani prope stercoris aemulum concipiebat. Cum Vero Aqua haec rubicunda ex se non laeteret, nisi quatenus palustris naturam habebat : oportet utiq; singularem hunc foetorem accessisse ab obturatione vitri, quoniam salinum vel sulphureum internae fermentationis principium evaporare libere nequibat. 6. His tentaminibus non quadrantibus, accersivi solos, Ochras , Rubricas, Terrasi si statas: quibus equidem in aqua fontana solutis requisitam illam praecipitationem inesse, colorem contra sanguinis aut cocci pene aemulum minime, observavi. 7. Laecam deniqi igitur pictoriam, cui globulatae ac rosaceae nomen ossicinae tribuunt, Vulgari aqua temperavi, & postquam noctu stetisset, nullam ex praecedentibus mixturam propius accedere ad Aquam hanc sanguiformem conspeximus. conveniunt sane in eo, quod I. Utraq; agitata sangui- bnem referat. 2. Utraq; sedimentum deponat. 3. In utraq; post sedimentum aqua clarescat. Disserunt in eo, quod I. Aqua fossae magis purpuret, adeoq; ad colorem sangVinis propius accedat: cum mixtura Iaccae de violaceo tantisper participet. a. Sedimentum illius

paullo sit obscurius, & ad nigredinem aliquantum vergat: haec vero sedimentum plane coccineum deponat. 3. Aqua post sedimentum supernatans in illa penitus excolor sit, in hac tantillum violacet albidi retineat. Disserunt insuper, & quam maxime in hoc, laod Mixtura laeea sedimento semel praecipitato quiescit, nec unquam, nisi

mota, iterum elevatur: cum contra Aqua sanguiformis etiam

in lagenis reposita, proprio interno li motu astendat atq; ite-R a rum

166쪽

Οps TRVATro LM N. rum subsideat. Profecto Lagena prima, d. scilicet r. Junii repleta, primis septem diebus quotidie fere mane clarescebat, rubicundo sedimento ad fundum compacto: a meridie sedimentum quasi attenuatum aut rarefactum, extendi iterum,& Lagenam ultra medium tingere solebat: noes hi rursuin subsidere. Nec tamen exacte adeo servabatur hoc tempus, quin potius mane interdum motum illum ascensratim, & vesperi contingere descensorium memini. Finita hac hebdomade imminui caepit hic motus, & infra mediam Lagenam duntaxat Aqua tingi: donec, quotidie decrescente quasi principio illo intrinseco, elevare se amplius tinctura non posset, sed infundo fixa maneret, multum etiam eVanescente colore illo coccineo vividoq, , & ad spadiceum vergente sedimento. Ad alteram, d. nimirum 4. Iunii repletam Lagenam quod attinet, idem in ipsa motus observatus, nisi quod ob majorem rubicundae materiae copiam Sedimentum ascendens non mediam, sed integram Lagenam primis septem diebus tingeret: sequenti vero hebdomade paulatim itidem motus ille reciprocus imminuebatur, & indies minus alte ascendebat Tinctura , quousq; tandem Sedimentum partim coccineum i partim spadiceum fundo fixum adhaeresceret.

Docent recensita hactenus Experimenta, cuinam ex tribus Physicorum celebratis Regnis nataleS suos debeat squa haec rhbicunda. Nimirum ad ANIMALE regnum haut posse referri, ostendit Experimentum primum adeoq; de SangVine genuino , & qualis in animantium venis continetur, opinio vulgi penitus labascit. Neq; enim solus color SangVinis essentiam exhaurit, sed requiruntur insuper caeterae etiam qualitateS. Ad VEGET AB1L1uM quoq; classem nota spectare purpu

167쪽

DE Apua Ru II INDA Ap LINTirgys. Π atq; V. idq, ante omnia ob defectum Praecipitationis sive Subsidentiae. MINERALE igitur regnum unice superest, quatenus scilicet illud junctim complecti itur Terras, Lapides, Metalla, iisq; finitima, una cum suis Recrementis, Salia deniq; , atq; omnis generis Sulphura. Terrarum porro species oppido variae numerantur: in tabernis autem Pharmacopolarum cumprimis prostant sequentes: Creta, Marga, Tripolis, Sigillata, ochra, Rubrica, atq; Bolus. Huic familiae sane adscribendam

esse materiam Fossae pur rantem, ollendit Experimentum VI.

sumto insigni a subsidentia argumento: licet elegantia illa coloris sanguinei nostris in uri IV sum Terris bolaribui desit. Eam ob causam in subsidium Experim. VII. vocavimus Laccam , non illam in Surculis, quippe quae in arborum ramis reperitur: verum eam, quam in Usum pictorum arte parant. Id vero haut ita volumus intellectoum, ac si temere crediderim , in fundo Fossae nostrae I accam delituisse pictoriam, atq; inde motu Aquae exsiliisse: sed ut ostendam solummodo, Laccam hanc reddere Tincturam, ad genium Aquae illius robicunde inter caeteras maxime appropinquantem. Et quamvis nobis hucusq; non constet, dari in rerum natura Terram bolarem ejusmodi, quae colore propemodum coccineo aquam tingere possit: meminisse tamen oportet, N AT URAE nondum exhaustos esse thesauros, & latere in Mundo subterraneo plurima nobis hactenus incognita b. Constat videlicet, di nostro aevo accurate satis tuna ostensum, tum pictum est in admirando opere Athanasii Κircheride Mundo Subterraneo, Terrae globum Venis, meatibus, canalibus,

cavernis, ductibus, anfractibus, rimis, poris, quin etiam pyrophylaciis, aerophylaciis, atq; hydrophylaciis variis esse pervium , & non tantum in Puteis nostris ac fossis hinc inde latexe Scaturigines, aquam perpetim suppeditantes: sed prorum-

168쪽

ΟBsERVATIO LX c. pere interdum Fontes, Rivos, Acidulas, Thermas iis etiam locis, ubi nunquam antea extiterunt. mobrem haut adeo absurdi erimus, si in fundo Fossae Berotinensis ea parte latuisse statuamus Terram quandam botarem Vocabulo nimirum latius accepto tincturae purpuriSfantis aut prope coccineae, quae successu temporis a Scaturigine noVa per canales Terrae impulsa atq; undis Fossae commista prosilierit, spectaculumq; hoc rubicundum, etiam diversis in locis, ob diversos ejusdem Scaturiginis tubulos aut siphones, nobis exhibuerit. Ad ebullitionem illam non continuam, sed per intervalla revertentem quod attinet, considerandum arbitror, Scaturigines antiquas sibi dudum jam parasse viam, &propterea salire perpetim: aliam vero esse novarum rationem, quippe quae facilius obstrui ab inipedimento valent aliquo, eodemq; propter pellentis impetum Scaturiginis remoto iterum reserari. Verum enim vero, si momm illum Tintiturae in Lagenis ipsis ascensorium, descensoriumq; ruminor, manifesta ejusdem vix suppetit ratio. Neq; enim Rubrica, aut Ochra, aut Terra bolaris ulla, nec Lacca deniq; pictoria hanc spontaneam movendi possident virtutem: quin potius semel praecipitatae aeternum quiescunt. Cogor itaq; agnoscere hic aut sympathiam cum motu Aquae in Fossa, quamdiu ille durabat: aut reliquias Spiritus universi vel, si mavis, Ignis subterranei, qui in hausta

recens Aqua rubicunda adhuc abundantior, fermentationem suam sive motum particularum per modum condensationis atq; rarefactionis libere exercere valebat: successu vero temporis evanescens, corpus suum sive Terram bolarem coccineam, natam jam atq; in lucem quasi editam relinquere cogebatur: unde fieri aliter non poterat, quam ut Spiritu recedente , ac fermentatione desinente, cadaver vel caput mose tuum in fundo relictum, quiescere tandem inciperet.

Non piget hic mentionem quoqi facere , quam

169쪽

Ds Astu A Ru BICUNDA FossAE BERO LINENs Is. ης Idamjeam Philosophi nonnulli appellant, quoniam rubet. Vox enim Hebraica Adamah Terram significat rubram. Ejus origo ex Aqua putrefacta, sicut obviam est in piscinis aut lacubus , qui subtractis undis sicci evadunt: quod si annos aliquot hoc

statu permanserint, superficies ipsorum rubente terra obducitur , quam dixere Adamicam. Tali vero Fossam Berotinensem, quod nonnemo opinabatur, obductam quoq; fuisse, atq; inde rubuisse Aquam, vero simile vix videtur: cum Fossa istaec nunquam tota siccescat, & praeterea Aqua haec rubicunda haud per Fossam integram, sed una tantum parte promanarit. Nec defuerunt etiam, qui de Terra martiati sive ferraria, qua Marchia Brandeburgensis alicubi abundat, nonnihil si spicarentur: praesertim si ipsa Spirituum mineralium interventu ad fermentationem sive ebullitionem concitata, atq; inrubedinem cxaltata singularem fuerit. Profecto magis ominosa haec foret origo, quod Martis ictum Sanguis sequi soleat. Quinimo pluscula alia ominari hic, si animus esset, liceret:

haut equidem ex parte materiae, quam nullatenus per miraculum credo fuisse creatam, utut ipsi par hoc colore purpurissante nobis hactenus non sit nota: sed ex parte loci potius, quo prosiliit, nec non temporis bello flagrantis, atq; omnino ferrei. Ominosum quin etiam videri possit, quod d. I. Iun. prima vice erupit, quod feria prima Pentecostes pluribus locis manavit, quod septem dies fluxit, quod ultimo die Materia fuit intensius, quam praecedentibus tincta. Verum divinationis istoc argumentum iis relinquo, quibus per prodigia populum exhortari ad poenitentiam, divinitus est manis

datum. Si quid tamen prodigii omnino subsit, faxit divinum NUMEN, uti Hostis pessundati cruorem notet cruentum in fundo Sedimentum : Aqua pura innatans victritas Aquilae

Brandelaburgicae justissimam caussami Berotini, d. XX. Iunii, A. IS. C. cla lac LXXVII.

170쪽

D. CHRISTIANI FRANCISCI PAULLINI,

IN pago D e wrd n , ad primum lapidem ab urbe nostra, ancilla quaedam nobilissimi Domini Satrapae a Spi ges, trium circiter supra viginti annorum, in dextro inguine tumorem gestavit valde sibi molestum, & crassitie duos fere pugnos aequantem , qui, impositis prius emollientibus, ferro tandem apertus album quendam globuiam evomuit, qui accuratius inspectus nihil aliud fuit, nisi ουom, & magnitudine& figura ovo gallinae in ominibus simillimum, vitello ac albumine constans, sed erat sine testa. Malum hoc exclusisse genium OVum, suspicatur, haec qui bona & antiqua fide mihi narravit, vir & άυ ο ψης Vitus Meyer, chirurgus noster peritissimus, qui li ovum hoc inter rariora sua non semel monstravit Curiosis.

SCHOLIUM.

Va quinquaginta tenuissimam intra tunicam , limpi- dissimam aquam continentia, ex fabri cujusdam Bononiensis abscessu dorsali praegrandi, Magii novacula aperto,

prodiisse , ex Laurentii Scholi I ii relatione Schenchus annotavit Lib. V. p. oba. , & eo Sennertus Lib. II. Pract. pari. a. cap. a . p. Homerus Lib. I. cap. a. p. 176. M. A. Severinus de recond. absces . natura ob. III. cap. q. pag. 1ΟΙ. & forte alii, referunt, & de

caussa generationis sententiam suam aperiunt. In Lupia Mammae Paraeus materiam reperit, Ovum gallinaceum crassitie aequantem Lib. VI. cap. 2I. p. 2I , non quid intus latuerit, narrat. Quae

SEARCH

MENU NAVIGATION