Miscellanea Curiosa, sive Ephemiridum Medico-Physicarum Germanicarum Academiae Naturae Curiosorum

발행: 연대 미상

분량: 588페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

171쪽

Qgae observationes ex parte quidem cum hac Dn. Meyeri, Dn. D. Paustino communicata conVeniunt, nulla earum tamen

omnimode. Ipsa si attentius consideretur, boni viri bona cum venia dicere liceat, ovum sic dictum, ovo gallinaceo Vero haut adeo simile videri, ut nulla intercedat diversitas; tantomminus locum invenit suspicio de daemoniaco praestigio, scilicet revocatis in memoriam, quae c. L cap. Iρ. admonet ascribens, varia corpora in tumoribus reperiri videlicet naturaliter, immo & animalia viva quandoqi, quarum rerum generatio per humorum corruptionem neminem debeat redindere admodum attonitum, ob caussas ibidem prolixe indicatas. Num vero humor albumini, qua lentorem & albedinem, aut etiam vitello, qua flavedinem similis, ad ovi veri constitutionem sufficiat, hic determinare nolumus. Suffciat indicasse, quod Smerinus laudatus de e c. Μedic. p. Iso. annotaVit , glandulam gallinae ovo non minorem, e coxa cujusdam

cellus Donatus Lib. IV medic. mirab. cap. so. eX femore mulie

ris lapidem album, magnitudini ovi gallinacei proximum

quem Severinus c. l. de rec. absc. nat. , Ovum vocat i nos

glandulam, lapidis instar, induratam diceremus, extrabum ess . In talem molem ubi tumefiunt glandulae, in iisdem cumulatum serum ac lympham, non omni exclusis sanguinis fe-culenti appulsu, lentescere, putrescere, &in saniem tam albumineam quam vitellinam mutari posse ac solere, vel argumentis vel exemplis ut evincatur, operae haut pretium est, quanquam vel ipsimet ex tonsillis suppuratis similem saniem vitellinam cum pessimo laetore profusam, hic, Uratistaviae, viderimus. Pa. Eptim.

172쪽

OBSERVATIO LXXXI.

D. CHRISTIANI FRANCISCI PAULLINI,

CIRCA COSTAS.IMans unius anni in pago Mai pungen, Dioecesis Paderbo nensis, dolores cum inflammatione in collo sentiens ad nobilissimum Dominum Christoph. Iuden defertur, qui emplastro quodam malum istud ad costas usq, derivavit. Hinc tumor notabilis. Imponitur ejusdem Nobilis suasu, cataplasma

ex veteri fermento: mentitur carbunculum: tandem rumpiatur. Imploratur auxilium veterani nostri Chirurgi viii Me eri. ex cujus ore cuncta refero qui, tumore accuratius inspecto,

spicam quandam siligineam in eo latere vidit, quamq, feliciter extraciit, & adhuc sibi servat , Egoq; hoc ipso die his meis oculis vidi. Quid de miris hisce tumoribus sentiant Curiosi , scire velim Mihi satius est discere quam dicexe, Davus quippe sum non Oediputa.

SCHOLIUM

Spicam hordei immaturam Iusti ore detentam, a juvene deglutitam per apostema in sinistro latere supra Ionam,

Oborto cum pure, integram, tum luteam, extractam esse Helmontius de inject. mat. p. 7. P. 77. refert, similemqi historiam ex Frenelio allegat. Quin & D. Postgnadins recordatur, a Serenissimi Ducis Altenburgici FRIDERICI W1LHELMIChirurgo aulico , viro artis suae perquam gnaro, & probatae fidei, ispicule relatum esse, quod suae curae commissus olim fuerit adolescentulus, rustici filius, qui pariter spicam alicu jus aristae frumentaceae in os lusu immissam deglutiverat, emi per apostema sub axilla eacreverat. Num

173쪽

DE sprch silas1NTA Iu TuMORA C1WA CosT . Num ab infante Dn. m eri spica illa siliginea deglutita fuerit, an vero illi forte praestigiis immissa, observatio tacet: an vero illa propria naturae fictione quemadmodum praeter

alias res mirimas, castaneas per apostemata excretas cabrotius obsu . memorat) producta fuerit, illius nempe in microcosmum universae materiae, ex qua major mundus contextus est, portiones indentis pam Lib. XIX cap. s. o Lib. VI. cap. 9. aut aliis: in ejus sententiam ire qui volent, non adeo contradicemus, quin in tantum sobrie eam admitti posse putamus, donec manifestior facti ratio eruatur, ne diaboli astutiam mox allegare

cogamur. Dicamus ergo cum Helmonuo cit. A. o. p. 76.

Nescitur modus, quo id natura faceret. AEque nescitur modus quo id Satanas faceret. Lucrantur ergo nihil, qui opus naturae in diabolum referunt. An Vero peccent, viderint alii. Pigritiae saltem enim immenta inventum fuit, omnia in di bolum retulisse, quae non capimus,m. Rectius forte dicamus DEuM ex singulari directione, ut natura etiam per modum e traordinarium agat, & in poenam malitiae hominum, vel peccatorum terrorem talia producat, permittere. Praestat enim, in talibus etiam, DEO quam diabolo habere honorem .co . Vbm.

OBSERVATIO LXXXII.

D. CHRISTIANI FRANCISCI PAULLINI,

INCORRECTI PRO UNA DO SI DATA. Um stupore nuper miratus sum insanam Chirurgi istius temeritatem, hydropico cuidam, sine successu tamen,

174쪽

Ο3sERVATIO LXXXIII.

e nostris barbitonsor. Hic enim honesto cuidam civi integram drachmam ejusd. gummi, non correcti, sed crudi, vera dico; pro unάι ingessit. Sequebantur ut quivis conjiciet facile, purgationes ανω κατω ineffabiles, Iipo thymiae horrendae,& sexcenta alia mala, cruentis lachrymis deflenda. Ipse quidem aegrotus a faucibus orci aegre tandem retractus, inter lachrymas tamen & suspiria vitam traxit misere, donec brevi post excederet. Sic monstra nascuntur in arte saluberrimal Sic experimenta fiunt per mortest Et mundus tamen vult deincipit DEus meliora is corbetia Vratis am ad collest. Dis. Metist auso I677. IOBSERVATIO LXXXIII.

D. IOHANNIS SCHMIDII,

MORTE REPENTINA A UuLNERE

Rusticus quidam quinquagesimum sextum circiter aetatis agens annum, in via ordinaria prope Gedanum nostrum, a quodam qui obvius ipsi fiebat, ut cederet sollicitatur cum comminationibus & tandem jurgiis : iste, vel nolens, vel, quod credibilius, ob oneris ponderosioris gravitatem non potens, modis se omnibus & precibus excusans , denegat i alter lacessitus propterea & ira commotus, scutica rustici scapulas impetuose ferit, qua fracta, partem baculi lquam in manu adhuc tenebat, fatis acuminatam in faciem vi forti protrudit. Rusticus ex verberibus nihil mali metuens, Carrum ligno, quod venale advehere volebat, onustum passu ilento sequitur, pene per miliaris quadrantem , cum in forum, nobis dictum lignarium appulisset, derepente exanimis cor- Fuit, ita ut in momento quasi naturae debitum exsolveret. iDelata

175쪽

Ds MORTE RApENTINA A VULNERE OCuLO INFLICTO. Mi Delata subito res ad judicium nostrum est, quod, ut in tam repentinae mortis causam ex ossicio inquirerem, me advocari jubet. Adsum, & externam faciem undiq; examino, invenio extremitatem baculi acunainatam in canthumOculi dextri majorem intrusam fuisse: exile exterius apparebat, & vix notatu dignum vulnus 3 explorabatur stilo num profunde in cerebrum desineret, sed cognosci id propter vulneris exilitatem & angustiam non poterat. Aperiebatur itaq; cranium , meninges cum cerebro primo intuitu bene se habere conspiciebantur,

cum autem in parte antica cerebrum tolleretur, circa radicem naris, processus falciformis in extremitate laesus conspiciebatur, vulnus autem ad tertium usq; cerebri ventriculum intraverat , in quo grumi sanguinis satis copiosi apparebant: exhaustis ita spiritibus, vulgo animalibus dictis, non potuit non mors subsequi; mirum autem quod pedes currum sequi potuerit, L non statim a laesione animam effarit.

OBSERUATIO LXXXIV.

D. JOHANNIS SCHMIDII,

Gassabantur Epidemio malo praeterita hyeme apud nos

va olae, ita ut vix aliqui contagium evitare potuerint pueri , liberabantur tamen pleriqi a malignitatis veli mentia, & pristinae reddebantur sanitati, generosioribus adhibitis remediis, quamvis periculose satis laborarent quamplurimi. Hos inter erat puer quidam circiter quinquennis viri consularis I. K., Patroni summe venerandi, filiolus unicus, qui graviter etiam cum ex variolis laboraret, opem medici requirebat. Vocatus itaq; invenio misellum, misere decum-S 3 bentem,

176쪽

et4E OBAERVATIO LXM V. bentem, convulsionibus amigi: Adhibebantur statim, quae ex arte adhiberi posse judicabantur, remedia i melius etiam n tura ferebat in principio morbum, calor nimirum remittebat, virium jaci ura praeceps, ardor lingvae inextinguibilis, convulsivi motus, άγρυπνιοι, deliria, o c. imminuebantur 3 pustulae i dies incrementa sumebant, quae tamen nulla refertae materia conspiciebantur, exteriores pisorum exuviaS referentes. Duodecimus jam morbi aderat dies, nec ulla in pustulis apparebat materia, quae mihi res non levem mali exitiis peperit metum ;mecumbentis enim naturae indicium esse judicabam. Nec me fefellit opinio ; nam subito decimo quarto die horror novus eum corripiebat, hunc calor excipiebat, pectoris angustia, cordis anxietas, sitis intensa, artuum ob malignitatis vehementiam inquietudo & jectigatio , sudor subfrigidus colliquationem minabatur i verbo ad interitum omnia vergere manifeste conspiciebantur. Propino expellentia fortiora,& inter alia sal c. c. cujus praeprimis ope decimo septimo demum morbi die materia sese in pustulis monstrare incipiebat ;qua apparente symptomatum ferocia remittebat, sicq; suppuratione facta ager vicesimo die melius habere incipiebat,& sensim pristinam recuperabat sanitatem, quae tam in Parentum Nobilisf. animis, quam propria etiam opinione valde erat dubia, cuim toto praxeqs tempore neminem ex tali vario, larum senere unquam viderim servatum

OBSERVATIO LXXXV.

D. JOHANNIS SCHMIDII,

Filiolus annorum trium Michailis ousi, viri apud nos optimae notae, febre laborabat continua, non sine insignis ni lignit/tis metu, ob symptomatum in principio morbi

gravia

177쪽

DE VARIOLIs VERMINANTI3us. 143gravitatem : convulsiones subinde aderant, deliria itidem& άγεσπνιοι puerulum moleste divexabant , supervenerunt tam. dem in abundanti copia variolae, quibus apparentibus meliusculξ habere coepit: de colli autem pruritu, quod continuo vehementer fricabat, conqueritur. Mater de pueri taedio & ploratu sollicita, monstrari sibi digito, qua in parte pruritum sei tiret, rogat, ipse manum collo admovet, sequitur ducentem mater, & in colli plicis vermes plus quam L. tineas referentes , articuli digiti magnitudinem aequantes , reperit. Perte rita ad insolitum spectaculum mater , ligno in scatulam a cute vermes abradit, vivos & salientes , quos cum accederem monstrabat. Liberatus sic misellus ab occasione pruritus, commodius habuit, & post aliquot dierum deriirsum , superata malignitate, & variolis decidentibus ex orci faucibus er plus est.

D. JOHANNIS SCHMIDII,

Ac in mammis praegnantium ordine naturae generarI ,

quotidiana docet praxis: extra ordinem Virginum quom mammillas lac reddidisse, immo nonnunquam viros lace mammis fundentes Visos esse, varii fide digni autores testan

tur, quos citatos Vide Ephem. Germ. Cur. Ann. II. O . CXXXV. p. quibus si lubet adde Hex. Bened. l. 3. c. . Arist. mst. Anim. Lab. I. e. ra. & Lib. III. c. ao. Marcest. Donat. de varaol. O morbili. c. I. anis,

Laur. Mat. l. a. c. o. Ipseq, Vidi in juvene quodam hach christoph. Riccio Coginato meo, cui mammae protuberante S compressae lac reddebant copiosum, aquosum tamen ; saepius etiam spontaneo fluxu indusia madefaciens. Inverso plane naturae

ordine infantes quot lac in mammis habuisse raro legimus:

178쪽

nec aliud occurrisse mihi memini Exemplum, praeterquam illud quod cardanus acutissimus Lib. 12. de se biit habet, de infante , primo mense mammis manifeste tumentibus lac copiosum e papillis emittente; itemq; alterum, trimestris puellae, e mammillis conspicuis lac fundentis, apud Dach. Camerarium de illustr. Norimb. Med. ExempL Liceat ergo mihi tanquam rarissimum quiddam , hic notasse, quod non ita pridem hic apud nos observare mihi contigit, in filiola duarum septimanarum, nobilisf. cujusdam viri S. K. νῆν is cujus papillae per octo & amplius dies album praebebant liquorem lactis aeni. lum i caetera rectissime in hunc usq; diem Valent .

OBSERVATIO LXXXVII.

D. JOHANNIS SCHMIDII,

INDICANT B.

Ir apud nos Prae-consularis Dominus ac Patronus mihi maximus G. Κ. nulla data causa externa, urinam dum redderet, nigram illam egredi cernit , ipse ad insolitum urinae suae colorem perterritus, vocari me jubet: accedens video colorem , examino substantiam , nulla aderat pelluciditas, nullum sedimentum, imo nec cum aliquandiu in receptaculo vitreo communi stetisset , atramentum scriptorium urinae loco substitutum judicassem, si non serio & scrupulose fatis eam mihi monstratam esse animadvertissem. Indispositionem gravem sentiebat nullam, nisi quod circa lienis regionem tensionem aliquam perciperet,& circa diaphragma sese cingulo quasi ligatum incedere conquereretur. Permanebat color toties, quoties reddebatur urina, nigerrimus pordios quinq; continuos , post sensim remittens, ad obscure rubrum

179쪽

Ds u 1NA NIGRA NIL FuNEsTI INDICANT P. 141 rubrum accedebat, donec decimo die ad staturn rediret naturalem. Ex eo tempore, quamvis cum hypochondriaco malo satis graviter conflictaretur, utcunq, habere coepit. Post mensium plurium decursum iterum praeter spem nigram reddidit urinam, quae per dies aliquot talis permansit, donec sine adhibitione ullorum remediorum naturalem iterum reciperet

colorem .

Crisin fuisse naturae, quae melancholicum huncce humorem per naturales urinae vias evacuaverit, dubium non est, cum excretionem hancce bene tulerit Magnificus & Generosus Dominus, & ab excretione hacce satis copiosa meliuscule valere inceperit: sed quia sat acidum in copia urinae permistum fuit, mirum forte, quod nec ad excretionem Lepius stimularit, nec in excretione ipsa dolorem, pruritum, aut acrimoniae alicujus sensum molestum conciliaverit. Notum est magni Hippocratis de urinis nigris judicium, quod perniciosas eas pronunciaverit: ita ille sea. a. coac. praenot. versu no. M

Rationem dat interpres ejus non infelix Faesius, quod incendii magni & exstinctionis caloris nativi nota sit. Sunt tamen apud Autores exempla contraria. Hippocrates ipse Lib. I. Epid. Herophontem febre acuta laborantem, cui μελανα reddebantur ,-- λἰ- , lien intumuit, evasisse notavit 3 & Auror. . de Metone meminit, Θωμελανα Lχεν, urinam stibnigri cantem habuit , Lib. Epid. Sest. 3. AEgrot. q. de Heropytho scribit, quod habuerit λεψα μελανα, . & 3. Epid. ejusdem sest. AEgrol. 11. de muliere aspera & austera in Thaso scribit, quod ad tertium morbi diem habuerit-μελανα, evasisse autem omnes. Conciliavit Hippocratem immortalis proster Martianus , maximus Divi Senis Interpres, in commentario loci superius allegati Sest. ainoac. Pram. Hujus T dive ann. VIII.

180쪽

iversitaras , inquit, ratio eu , quia etiam si hac humoris nigri prasemtiam supponat , hujus tamen malitia non esu eadem , ctim longe deterior sit niger ἐν exustus humor , qui proprio vocabulo atra bilis dicitur , melancholisi naturali, sex sanguinis dici posset, imo utriuis humoris non semper aequalis es E conditio , cum levior ille sit , quem natura Iam δε- peravit, eo qui crudus adhuc persistit &c. Cl. Bartholinus ex esu immodico uvarum lotium nigrum redditum fuisse exemplum habet. cent. 1. Hist. med. Obs io. Unde autem color iste a terlatici communicetur, plurimorum torsit animos: Aia sulphuris & falis portiones adustae coctione longiore colorem faturatiorem sero suppeditant, qui mora longiore ad nigredinem vergit λ An faeculentiae melancholicae, queis superabundare melancholicos constat, ubi in eam excreverint quant, talem , ut a natura ferri amplius non possint, vel fermentationem aliquam Vel motum etiam a causa externa, diureticis nimiis, acceperunt, masta sanguineae communicatae, Vel coamfusae potius, per loca urinae dicata evacuantur λ Sic turgentem in corpore bilem flavam lotium in icto ero flavo saturate rubrum reddere videmus, in nigro autem impense rubrum, &, ut Hippocratis mihi uti verbis liceat, tam μελανα conspici practicis notum est: unde plerosq; , de quibus Autores referunt, quod nigras excreverint urinas & restituti fuerint, hypochondriacos fuisse apparet. Maxime huc facit historia, quam ra Valerio ad

Hosterium Schenc jus resert Lib. 3. O . r. p. δορ. Religiosum nimirum fuisse, cui ter aut quater in anno lien intumuit, unde dolore hypochondriaco maxime infestabatur, nigricantibus tandem & atramento simillimis apparentibus urinis, quae per s. vel p. durabant dies, salvus evasit & incolumis, cessante tumore & gravitate hypochondrii, qui, repetito subinde ejusmodi per intervalla profluvio nigro ab hypochondriorum&tensione & lienis duritie liberatus est. In aliis, in quibus

lethales judicantur urinae nigrae, a summa veneni alicujus Vei

SEARCH

MENU NAVIGATION