장음표시 사용
121쪽
bactenus observare potui, in eo deprehenduntur, originem dubio procul trahentes non exclusis tamen etiam aliis extraneis recrementis i prout mihi cortex exterior, striatus & lignosus oryzae &e. nuper sese obtulit, e ramis arborum, quae succum istum largiuntur; dum scilicet in minutas partes: per incisionem & contusionem discerpuntur, atq; hinc facile, ubi minus adcurata colatura vel depletio succi accedit, ei commiscentur. QDmvis enim, qui succi hujus collectionem literis consignarunt, colaturae, vel liquidae partis a crassiore separationis mentionem nullam faciant, & eorum verba, conjunc' imi omnia exsiccari, potius edoceant i eam tamen exsiccationi praemitti, partium terrestrium paucitas evincit, quae larga alias esse deberet, cum materiam ligni istius robustam, duram, densam & ponderosam esse, historia loquatur. Quod
etiam Dioscoridis , e Lib. I. de mater. meae cap. II . & Plinii, e Lib. 2
histor. natur. cap. testimonio confirmari posset, dum sicci Lycii elaborationem describentes, ramos radicesq; contusas
in aqua coqui,&postea abjecto ligno, liquorem residuum ad mellis consistentiam inspissari, adserunt; modo Lycium istud
Dioscoridbum cum Recentiorum Cate idem esse, certius constaret, quam quidem sententiam cum caecia nonnulli fovent,
merito tamen a Carolo C seo in notis , nec non oh. Vestingio Observat. in Libr. Prost. Alpini de plantis AEgypt. cap. 12. in dubium Vocatam 3 cum arbores, Lycium atq; Catechu suppeditantes, magnitudine , foliorum figura, & fructus praesentia insigniter diseferant. Quamvis autem lignos am istam scobem ipsi arboris Haechie substantiae ortum debere statuam, eo ipso tamen Gareia nihil derogatum volo, dum admista ligni cujusdam nigri scobe, in pastillos nonnunquam succum istum redigi, tradit ;siquidem interdum etiam absq; hujus interventu exsiccari, ad
122쪽
prehendi ; ubi videlicet nunquam scobs ista nigra comparuit; cum altera illa rubeat, & aquae immissa rubeo quoq; colore illam tingat. Sed praeter crassiores istas lignorum particulas, subtiliores etiam, tardius, luti quasi forma fundum petentes pulvisculi in conspectum se produnt ; qui licet terrenam prosapiam
convenientius referant, tantae tamen quantitatis, respectu reliquarum succulentarum, haud sunt, ut simplex hocce terris proprie sic dictis adscribi propterea mereatur. Imo sicut in
aliorum vegetabilium succo turgentium, vel in aqua maceratorum, contusorum & decoctorum extractis, nec prius optime clarificatis vel depuratis succis, semper occurrere solent hujusmodi minutae, ab ipso vegetabilium corpore per contusionem ac expressionem discerptae, atq; liquorem turbidum reddentes particulae, tandem fundum petentes ; ceu vel vulgaris
ille liquiritiae succus, si in aqua solvatur, exemplo esse potest: ita in hoc quoq; succo idem contingere, vero est similimum. Nec tamen ideo farinae Nachani additionem, in Catechu praeparatione fieri solitam, excludo, sed una cum dicto jam, ab ipsa ramorum substantia divulso pulvisculo conjungi, largiri facile possum. Ast quia farina haec seminis cujusdam, conficiendis panibus apti, soboles est, eo ipso terram haud esse.
sponte elucescit. Insuper, Catechu si terra esset, nullatenus aqua dissolvi sese pateretur. Terrae quidem in aquam projectae facile, aquaporos earum penetrante, concidunt, & in minutum , E quo coagmentantur, pulvisculum fatiscunt, neutiquam tamen, si purae sint, ita cum ea uniuntur, ut unum quasi corpus constituentes, liquorem pellucidum relinquant, sed fundum sensim petentes, aqua decantata, vel per filirationem separata, in ea
iterum quantitate inveniuntur, quae ante aquae additionem a
adfuerat. Cum econtra Catechu in aqua simplici, uti alia extracta
123쪽
tracta vegetabilia, vel succi inspissati, resina destituti, commode solvatur , & totum fere, remanentibus saltem paucis crassioribus supra memoratis particulis, cum ea sese intimius conjungat, non tantum intensa, elegantissima rubedine eam tingens, vertam per fit trum quoq; transiens, non nisi exhalatione ab ea iterum separabilis , qua nimirum Cate depuratum, spissamenti alicujus sive extracti sub forma, remanet. Certissimum etiam vegetabilis naturae indicium praebet ignis, cui Indicum hoc medicamentum expositum, in cineres totum redigitur. Id quod de ulla terrarum specie, quantum mihi constat, licet diu multumq; flammis exerceantur, nemo
Vitriolicae vero & metallicae prosapiae esse, vix credo; cum tale sal vitriolatum ex eo separare hactenus arte nulla valuerim , nec etiam statim, quod in vitriolis alias accidere, notissimum est, ab infuso in Cate solutionem, per aquam simplicem celebratam, puro tartari aliove lixivio, solutio ista ullo modo turbetur, aut ochrae praecipitatio contingat, sed clarus potius liquor persistat. Econtra ubi solutionem vitrioli mauetialis cum simplici ista Catechu Tinctura quis confundat, turbidum in momento reddi liquorem, atq; sedimentum aliquod sensim deponi, videbit. Et cum antea nec solus vitrioli, nec Catechu liquor nigrum colorem prae se tulerint, sed ille viridi, hic rubro colore comparuerit, jam sic confusi crassius etitam, obscuram, & copiosiori aqua si perfundantur, nigricantem plane induunt faciem, ita ut literas, ex fusco ad nigredinem vergentes, pingere apti existant. Quae sane qualitates non acidae vitriolatae, sed contrariae potius & alcalicae, qualis in gallis, balaustiis &c. reperitur, praesentiam indicant. Quamvis, si Catechu ad vitriolatorum medicaminum ordinem improprie, & juxta terminum Paracelsistis usitatum,
quatenus scilicet per eum simplicia styptico sapore praedita in-
124쪽
- Ops ERVATIO LV. signire 'solent , trahere quis velit cum potiores ejus vires adstrictoriae hucusq; innotuerint, faciliorem ille consensum impetrare Valeat.
QV m praepostera interdum sit Praegnantium curiosi
tas, subsequentes casus confirmabunt. Anno I676. in nundinis nostris vernalibus hoc Anno ad Nonas Maji incidentibus, sartoris cujusdam pagani Georgii ex pago-Uxor , Catharina, Circumforanei histrionem cum Saltatrice sua in utriusq; manus annulari crotalum gestante, in publico loco choreas agentem, mirasq; gesticulationes, deformes oris distractiones, corporisq; tortuosas flexiones perficientem, ore , quod dicitur , & oculis, intentoq; animo adspicit. Ipsis Calendis Iulii eadem ex dissicili partu enititur puellulam viventem , depressis naribus & labiis ad utramq; maxillam duplici modo scissis. De minimo utriusq; manus digito itidem loco cymbali exigua eaq; rotunda carnis portiuncula dependebat. Corpusculum Vero anterius, posterius, dextrorsum, sinistrorsum, quocunq; lubebat modo projici poterat, ac si lumbares vertebrae vel nullam ossis consisten tiam haberent, vel plane deficerent. Marandum ergo qua ratione imaginatio matris magnam suam Virtutem in foetum integerrimum & partui fere vicinum eXercuerit. Alia tamina Civis cujusdam hujus Urbis, Custodis ad D. Johannis uxor , ante hoc sexennium gravida sub concione,
125쪽
DE S1 suLARI PRAEGNANTIUM IMAGINATIONE. 9; virgunculae a dextris assidenti & cum pyxide sua balsamica ludenti , cum oculis mentem aliquoties communicans, tempore debito pariebat puerulum alioquin formosum, cui in utroq; annulari pars carnosa dura, rotunda, adnata erat, hanc obstetrix statim a primo intuitu cultro tonsorio abscidit, puerq, adhuc ViVens, exiguum , carnosae pyxidis suae balsamicae, vestigium, cuilibet monstrat.
Minime recte eos sentire autumat cous , ratione in acutis, qui morbos in minutioribus differentes, uno eodemqi nomine nuncupare, nefas esse ducunt. Licitum itaq; erit sequentem casum ad febres bullosas referre, quantumvis ampullae non tantum fauces sed alias etiam cor
Elim mel, Quinquagenarius & in suburbio nostro degens, vicino suo in tegenda nova domo suppetias fert: in culmine autem constitutus malignaq; quadam aura perculsus inopinato dolorem capitis graVissimum cum calore praeternaturali conjunctum persentiscit. Sequente mane accersitus, audio patientem de intensissimo calore capitisq; dolore immanissimo cum interiorum horripilatione quadam querelas agentem. Rebus ergo sic stantibus pro more mihi consueto, ad nobiliora be-2oartica & alexipharmaca cum praecipitantibus commixta statim confugiebam, & pro calore praeternaturali & fermento febrili compescendo, Anti momum ad modum ponis, debito modo , calcinatum, nec non cum ocuL D. praeparatis commiXtum,
singulis quatuor horis in aqua olmariae exhibebam i pro levando. M 3 autem
126쪽
autem capitis dolore oleum S sulphureum per instrumentum GDMὸDi destillatum cum q, aqua rosarum atq; verbenae combinatum ut vertici guttatim affricaretur, curabam. CircaSolis occasum advolat Uxor ejusdem madidis oculis, faciemq; mariti mirum quantum intumuisse refert. Ego, cum virium naturalium praesentiam exquisivissem, eandem bono animo esse
jubeo, & continuationem praedicti pulveris impero, addita insimul potione panchresta sive fulvio sambuci myrrhato cum Spiritu Θ Sulphureo nonnihil acuato. Augusti die a7. patientem rursus visito, faucesque ejusdem & faciem bullis adeo defaedatam deprehendo , ut vix cognoscibilis esset ; immo ipse etiam collum, manus, thoracem, tibiasq; & alias corporis partes, quae libero Iovi fuerant expositae, bullis majusculis instar globulorum , quibus pueri ludunt, contectas monstrabat, ut ne hilum genuinae & naturalis cutis dignoscere possem, Calor Vero p. n. nonnihil remiserat, reliquaq; Symplomata non adeo urgentia erant, ideoq; a praedictis duobus medicaminibus non destiti, & sic intra octiduum hisce solis patientem, DEO benedicente, pristino vigori restitui. f is literis L io. M i i57 7. Zittavid Datulaνiam ad collectores Ephem. J
HIPPOMANE. Dξ Η' mara diversi diversum statuunt. Quidam a
cipiunt pro herba quadam in arcadia nascente, philtris
aptδ, quam flaviam putat e se Ca . Reiei. in camp. Et faρ. rami valentem ad amatoria praedicat, ut si quis ab alio ea tangatur, occum quadam ratione in amorem illius trahatur i ias experimento comperi se Aurritum Imperatorem. Dein
127쪽
Deinde, & rectius, accipitur pro humore quodam ex genitalibus equarum dum equiunt stillante, de quo ita Arist. Amm.L 6. e. 18. Tum scilicet quando libidine incenduntur equae a
aliquidemittunt , quod Hippomanes appellatur, eodem quo illud, quod nascitur, nomine. Tale sane hoc eis, quale illud Suis, quod spriam iocant. Et paulo post , Equa tempore coitus humorem emittunt suis genitalibus, similem geniturae, sed multo tenuiorem quam mares, quem Hippomanes nonnulli appellant. Et virgil. l. s. Georg. Hinc demum Hippomanes vero quod nomine dicunt Pastores: lentum destillat ab inguine virus.
Unde forte etiam ipsius nominis deductio, quasi τύ -ου μανίαι, sive quod Equae, quando hic humor fluit, amoris furore corripiantur, sive quod, juxta veterum opinionem, aliis exhibitus in furorem agat eosdem. Vid. Arist. O colum. de re Rust. I. o.
Tandem Hippomanes Vocatur Caruncula illa, sive potius massa carnea nigricans lieni formis, quae cum pullo nascitur. Qu)quidem de re, an, ubi, & quid sit, non convenit inter Authores. Communis, sed & dixerim anilis, fabula est, pullum recens exclusum supra lingvam habere lienem, quem statim ac prima vice respirat, deglutiat, qui autem si priusquam resipiraverit praeripiatur ,&auferatur, Equum fieri velocissimi cusesiis. Sed quid quaeso lieni cum velocitate, aut cur lien singulare cursus impedimentum λ Taceo quomodo deglutitus inventriculum lien, sedem suam petat extra eundem, Venasq;& arterias acquirat tam copiosas. Quidam consideratiores non lienem dicunt, sed venam esse sub lingua, quae usq; ad lienem descendat, haec si, antequam fugat equus, rumpatur, lienem arefieri & equum evadere optimum cursorem. Alii Hippomanes in fronte situm, alii lumbis, alii genitalibus adhaerescere
contendunt. Arist. l. o. Ilist. Amm. c. aa. Cum equa peperit in inquit, statim secundas devorat, ars etiam quod pulli nascentis fronti ad rea Hippomanes dictum , magnitudine minus caricά parva. yecie latiusculum s
128쪽
sculum , orbicula tum , nigrum. Et Lib, δ. c. -d Hipponaanes vocant , haeret quidem fronti nascentis pulta , ut narratur , sed equae perlambentes ab Zergentes' id abradunt. Adarcus Fugger Dominus in Rinhbeet , & VI eisnhorn , in libro suo Germanico, quem de natupri curae Equorum scripsit, certe laudatissimo , capite ultimo Vn--
genue fatetur & testatur, se saepius talia a probatis & fide dignis Viris, tum audivisse tum legisse, sed ut ut bene attenderit ipse, aliosq, attendi jusserit, nihil quidpiam vel in fronte, vel sub lingva pullorum nascentium invenire potuisse. Sed pace
tanti viri, in reliquis certe accuratissimi, & versatissimi, datur reVera Hippomanes , & in plerisqi, ausim dicere in omnibus, si probe attendatur, reperitur pUllis. Referam paucis, quid mihi compertum , quidque viderim ipse. Cum Anno i 676. circa finem Februarii apud Illustris L. Dominum Comitem Joh. Sig. a Kolloni Uch Levarini medendi gratia essem, allatum tale Hippomanes recens a fronte nati pulli avulsum, adhuc calenS. Non leviter exhilaratus cum saepius recens videre optassem, exiccata enim aliquot & vidi,& ex dono praefati Illust . Domini Comitis habebam. Proinde& formam & figuram externam bene consideravi, quae exacte
lienem referebat, unde forte fabulae origo, quod pro equi liene fuerit habitum nisi quod colore nigricantius quasi subcinericium, caeterum substantiae erat laxae, mollis, extrinsecus undiq; glabrum, membrana satis crassia tectum, non orbiculatum , sed oblongum, non caricae parvae magnitudine, sed& latitudine & longitudine, qua in adjuncta tabula conspicitur. Per longitudinem dissectum, interius structuram habuit cordi non absimilem. Nam & interstitium in medio erat instar septi transversi, ex utraque parte binae cavitates, sinistra dextra profundior, quasi duo ventriculi, adjunctis fibris carnosis, similibus iis, quas alii cordis ligamenta, Vesalius 3c Rioianus carneas columnas appellant. In cavitatibus humor erat sub
129쪽
subnigricans, odore succum quasi nucum viridium recens e
Quid autem natura hacce tam mirabili licuriosa structura intenderit, aut quem in finem in istius particulae adjectaneae, quae cum pullo nullum habet commercium, efformatione, tam studiosa fuerit, aut cui usui destinaverit, explicatu dissicile est. Sunt qui ad amores illicitos conciliandos, ad philtra & incantamenta alia valere dicunt ue sed magica illa& fabulosa jam suo tempore judicavit Arist. l. s. c. fallacia & nefanda Naso Lib. a. de arte amand. dum pulcherrime ait: Fatitur , AEmonias descendit ad artes , Datri quod a teneri fronte revulsit equi. Non faciunt ut vivat amor Mede, des herbae , Mιxtafi cum Magicis versa venena sonis. sit procul omne nefas. Vt ameris amabilis esto.
Alii incitamentum amoris dixerunt matris erga pullum, ita ut si praeripiatur equae, ad ubera non admittat eundem. Hinc
virgil. Lib. .. AEneid. Quaeritur nascentis equi de fronte rebulsus.
Et matri praereptus amor. - Vid. plin. AElian. Verum nec hic usus genuinus videtur, siquidem multae reperiuntur equae, quarum a pullis haec particula praeripitur, quae tamen amant, & nutriunt suos pullos, quod ipse vidi in illa equa & pullo, unde meum accepi Hippomanes. Si quid de meo addendum, cum DEUS & natura nihil faciant frustra, credo usui esse foetui equino adhuc in utero latenti, quo in lucem edito, ossicio suo functum aeque ac secundinas deglutiri a matre. Notum quippe, varia naturam ingratiam foetus fabricare, quorum usus nos latet, & divinari magis quam asserere licet. In medicina usum, quantum scio , habet nullum, nisi quod Epilepsiae mederi siccatum, pulverisiatum, & in aqua appropriata exhibitum dicant nostrates. N Pro-Ann. VIIL
130쪽
OBSERVATIO LVIII Probavi & dedi quibusdam cum aliis Anti-Epilepticis sed dubio eventu.
FIG. I. Exhibe IHippomanis formam,siguram O magnitudinem naturalem. FIG. II. Hippomanes secundum longitudinem dissectum. a. a. a. Interstitium carneum instar septi transversi in corde. b. b. b. b. b. Omnis bra carnos' ab interstitio illo tendentes in
e. cavitas sinistra profundior. d. cavitas dextra minus profunda.
EXCRETO. Duos catellos a viro octuagenario vomitu rejectos ex D. Rumbaum Epist. ad D. Schuld observaVit Scheno itis. Et Illustrissima Domina podiana Anno 1638. Or tenuS re tulit Dn. D. vindiero, se propriis observasse oculis , mulierem ex morsu canis rabidi diu rabidam, aliquando ultra 18. frusta albicantia ejecisse, catellis nuper natis ita similia ut ovum ovo, pro ut ipse fusius annotavit in Observationibus suis lucem propediem visuris. Simile quid, nisi quod per inferiorem gutturem, ut plaut. ait in Aul. praeterito Autumno Mense Octobri, in vico trans-danubiano Raichendo duobus milliaribus hinc dist te accidit. Puer quinti annorum torminibus
