Joannis Lelandi antiquarii de rebus Britannicis collectanea : cum Thomae Hearnii praefatione notis et indice ad editionem primam

발행: 1770년

분량: 428페이지

출처: archive.org

분류: 전쟁

51쪽

J. LELANDI ANTIQUARII Masinire antiquitas.

de Arturii sepultur verba faciam, cu jus, ut satis jam mς ni, ita lucido ordini in primis convenire judico, uti loci prius antiquitatem, quo funus perlatum est, exquisita cura posteritati

consecrem. Aval Britannice malum, vel, ut communiori vocabulo interpreter, pomum, significat, Avalon vero pomarium: unde & a Mei lino Caledonio his versi bus, interprete Galilaedo Arturio Mouarmuthensi, insula pomorum dicta est infula fomorum, quor fortui ta Uscatur, Ex re nomen habet, quia per se singula frofert, Non o iis est illi sulcantibus arva colonis romnis abes culatis, nisi quem natura miniscat. Ultro foecundas segetes producit, o ubas, . Natagite toma si is fraetonso germine Bisis. Nelchinus,Britannus Avaloniae, & sacri ibidem coemetera meminit. Sylvester Giraldus in libro de Institutione Prin-ςipis sic loquitur : Quae nunc autem Glesconia dicitur, an- liquitus infula Avalauia dicebatur. Est enim quasi insula tota paludibus obsita, unde dicta est Britannice Avalon, id est, insula pomifera. Pomis enim, quae Aval Britannica lingua dicuntur, locus abundat.' Patricius, Hiberorum apostolus, in quadam epistola meutionem lithus loci facit, scd .alio nomine, cujus & verba subjiciam. Hiberniam ad viam veritatis converti, bd quum eos in fide solidassem catholica,

Mutandem in Britanniam tum reversus, ac, ut credo, dum Deo,

qui vita est & via, incidi in insulam Ι*is,iti ine, in qua m-

, ni locum sanctum, & vetustum, a Deo electum, sancti - ficatum Mariae: ibiqtie quoidam fratres, rudimentis catho-

licae fidei imbutos, qui successierunt. distipulis sanctorum V Fugatii & Damiani. V Ilactenus Patricius Equi & ibidem nomina recenset duodecina religiosorum, quorum A duo nobiles, quibus omnitrus ipse praefuit, ut ex his verbis liquet: Sic me, licet invitum, sibi praetulerunt. V Et rursus in eadem epistola: ostenderunt mihi fr tres scripta sanctorum P Fngatii & Damiani, in quibris continebatur, quod duodecim discipuli sanctorum Plulippi & Jacobi ipsam vetustam ec- Uesiam construXerant, & quod tres reges pagani ipsis duodecim totidem terrae possessiones dederunt. Postremo, ut i Engasus R Damianus sacellum in Turrito monte non

52쪽

procul ab Avalonia D. Michaeli posuerint. V Satis est in praesentia vel leviter degustasse Patricii venerandi epistolam. Gulielmus Melidunensis in libro de antiquitate Glesibburgensis monasterii ad Henricum Blesensem, alias Soli ensem, episcopum Uentae Sitnenorum, & libro de regibus primo non dissimilia scribit. Unde & conjectura justa, Gulielmum sua transtulisse ex Patricii epistola. Sylvester Giraldus in libro de Principis institutione etymon nominis non infeliciter aperit: Dict a quoque quondam Britannice Inis initi in fuerat: ex quo vocabulo su pervenientes postea Saxones lo- cum illum Clemenbury vocabant. Gles enim eorum lin- gua vitrum sonar, & bury castrum vel civitas appellatur.

Haec ille. Mihi quidem mendum esse videtur librariorum, quod hic scribant byri pro burg aut berg. Byri Saxonice curia: unde Aldermanbyri, id est, seniorum curia, Littebyri

parva cdria, Canonbyri, vulgo Canbyri, canonicorum curia. Burg, alias bor , montem denotat, & egestae terrae tumulos. Berg denique castrum Latine dicitur. Unde sentio, rectius legendum Berg, aut Burg, ut castro, quo Giraldus vocabulo utiter, aut oppido subserviat. Quanquam ut ingenue fatear, nomen varie apud antiquos scriptum reperio, ut Gl

cient Glas pro Gles: quanquam Gles purius & antiquius, ut Fol. ex Glessariarum insularum nomine liquido apparet. mini sui, ut eam modis omnibus studuerint claram reddere,& nomen Ducis sui Saxonibus vel perpetuo tremendum relinquere; usque adeo, ut plausibili, & novo quodam commento sparsei icit rumores de eo cum redituro, tum iterunt regnaturo. De Arturii vulnerati adventu in Avaloniam scripsere aliquot Britanni. At suillus vel fusus, vel lucidius, quam Merlinus Caledonius a Theltesimo vate, ut quidam Volunt,

edoctus , cujus & hic versus ex prophetico libello, interpreto Ialfrido Ariurio, delectos a ream'

Funus Arturii.

E C possum, nec volo pronunciarenum Arturius totus in bello Alaunico, quod vulgo Cambian, conciderit, an

Avaloniae inter curationem Vulnerum. Britannici scriptores omnes/contendunt Uno ore, eum Ava nise ex Olore eorundem periisse. De loco autem sepulturae conveniunt universi.

I Unum hoc ausim adfirmare, tam sol- licitos fuisse liritannos de nece DΟ-

Illuc

53쪽

Illud post bellum Cambiani vulnere lae

Duximus Arturum, nos conducente Barsincis,

uora cui fuerant, o caeli Mera rata. Hoc rectore ratis cum Principe et enimus illuc,

Et nos quo decuit Morgan suscepit honore, Inque fui: thalamis posuit sufer aurea regem Fulcra, manuque sibi detexit vulnus hone , Inspexitque diuit tandemque redire salutemP6se sibi dixit 'si fecum ten ore longo set, O Usus vellet medicamine fungi.

Gauden res igitur regem comm mus illi, Et dedimus υentis redeundo et ela secundis.

3ylvester Giraldus in Speculo ecclesiastico scribit Alorganen, illust, em feminam, curavisse funus Artutii. Et rursus in libro de institutione Principis haec refert: Unde & Mor- ganis, nobilis matrona, & partium illarum dominatrix, &υ patrona. nec non & Arturio sanguine propinqua, post bel- lum de Kemelen, Arturium ad senandum ejus vulvera in insulam, quae nunc Glastonia dicitur, deportavit. V Britannicae interpres historiae libro sexto talia de morte Arturii scribit: Arturitas letaliter vulneratus in pugna ad Camblancontulit se Avaloniam, relicto imperio Constantino, dorii, ducis Coriniae. filio. V Joannes Burgensis abba in tuis Annalibus haec fidis commisit chartis : Occuluit se rex Arturius moriturus, ne casui tanto insultarent inimici, amicique confusi molestarentur. V Hactenus ille. Nunc de sacrosancto coemeterio Avaloniae, in quo Arturius sepultus

est, dicendum, Melchinus in primis hujus meminit, & Arturit ibidem sepulti. Gulielmus a Μeild alphi curia cum alibi, tum praecipue in libro de antiquitati Glessoburgensi sacrum hoc coemeterium religiose celebrat. Idem facit & Gii altas Menevensis in speculo ecclesiastico, & libro de institutione

Principis. Non erant eo seculo in Britannia tam frequentia, quam nuue sunt coemeteria. Saxones nobiles, gens Christi ignara, in hortis amoenis, si domi forte aegroti moriebantur, Fol. ii. b. si foris & bello occisi in egestis per campos terrae tumulis, quos burgos appellabant, juxta castra sepulti sunt: vulgus autem promiscuum etiam in pratis & apertis campis. Erat tunc temporis sacrum coemeterium juxta veterem ecclesiam in pretist maxinio, quo titulo & a tota nobilitate occidentalium Britanniae regiuncularum in sepulchri sortem cooptatum. Idem postea a Saxonibus, Servatorem agnoscentibus, faetitatum est : ut Duroverni Cantiorum, Eboraci Brigantum, Lindisfamae, atque adeo alibi. De loco sepulturae jam satis constat. Superest, ut & ritum, & sepulchri sermam demonorem. Adfuit, sed secreto, nobilium chorus Domini, tam

Tol. II.

54쪽

iniquo fato sublati. funus perlugens. Curavit una funus m ganis, semina pietatis plane incomparabilis, & iusta sepulchro, lachrimarum flumine irriguo, omnia anxie persolvebat. Μos ejus seculi suit alnorum ingentas truncos,' quarum Partes Avaloniae vicinae feracissimae erant, incavare, & in usus sepulchorum dedolare. Habet enim Alnus nescio quid commune cum uliginoso solo, quale coemeterium ess et usque adeo, ut ejus materia, in terra hujusmodi altius posita, tantum nouae terna censeatur. Corpus Arturii deplorati, fossa bene alta facta, robore alneo excavato conditum est. Et quoniam sama, factis, ditione magnificentissimus vixit, symbolum aeternae memoriae, Christianorum in hoc sedulo turri consuetudinem tum candorem imitati, crucem videlicet, perpetuae vitaemnemosynen, sepulchro mortui intulerunt. Erat ex Iamina plumbea consecta, longa plus minus pedem unum, quam &ego curiosissimis contemplatus sum oculis & sollicitis contre flavi articulis, motus & antiquitate rei & dignitate. Literis Romanis ma)usculis illis, sed parum dextere insculptis, FOLhaec verba continet: HIC IACET SEPVLTUS INCLYTUS REX ARTVRIvs IN IN svLA AVALONIA. Sed hic

forsitanλCuriosus aliquis exquiret, quo consilio inscriptiolamin e plumbeae commendata sit ' Mos ejus aetatis erat receptissimus, ge duravit usque ad recentiora secula, ut sepulchris nobilium laminas plumbeas inscriptas includerent. Quarum non paucas vidi passim per univertam Britanniam. Plumbum sua natura facile recipit sculpturam. & acceptam cum longissime, tum fidelissime, teste experientia, conservat. Montes minerarii, plumbi admodum fertiles, vix quinque passuum millibus ab Avalonia distant. Non puduit Romanos, rerum Dominos, trophaeum ex oblonga plumbi tabula in ipsis pene eorundem montium radicibus ad fontes Ochidis fluvioli fabulosi ditionis episcopi Fontani Claudio Caesari sic inscriptum

erigere: TI. CLAVD. CAESAR. 3 AUG. P. M. TR. P. UI 1 II.

IMP. XIII. DE BRITAN . Hoc trophaeum annis ab hinc paucis aratio erutum, Sccadiaedes Thomae Houeiti, Icenorum Ducis, Londinum translatum.

Dramides sanciti carmeterii.

N sepulchreto, quod Avaloniae sacrosanctum est, stant duae pyramides antiquissimae structurae, imagineq)Ω literas prae se ferentes, sed Venti, pro cellae, tempuS edaX rerum, postremo invidiosa vetustas ita operum eximias olim figuras, & inscriptiones devenustaverunt, ut vix ullo labore deprehendi Fg tr. b. vel a lynceo possint. Has frequens scriptorum pagina com-

55쪽

46 I. LELANDI ANTI IARII

memorat, & praecipue Gulielmi Meildunensis antiquarii cura magni, quem & Silvester Giraldus, amator & ipsc rerum veterum, subsequitur. Uterque equidem docte r ille quod labore exquisito imagines, & titulos ante quadringentos annos tantum non obliteratos, luci in pulcherrimo, juxta ac elagantissimo libello de antiquitate Glellaburgensi restituerit; hic quod, justis fretus argumentis, & veterum relatione, sepulchrum Arturii vel inter pyramides, aut loco ab eis non longe dissito, aliquando positum fuisse probet. Plura de G. raldo in sepulchro Arturii invento dicemus. Interea descriptionem pyramidum, ab ipsis Gulielmi penicillis graphice depictam, velut in luculenta tabula, spectatorum oculis subjiciam. Illud, quod clam plane omnibus est, libenter praedi- carem, si veritatem exsculpere possem, quid illae pyramides sibi velint, quae aliquantis pedibus ab ecclesia vetusta positae

coemeterium monachorum praeteXunt ρ Procerior sane, RU propinquior ecclesiae habet quinque tabulatus, Sc altitudinem viginti sex pedum. Haec prae nimia vetustate etsi ruinam minetur, habet tamen antiquitatis nonnulla spectacula,

quae plane posJunt legi, licet non possint plene intelligi.

In superiori enim tabulatu est imago pontificali schemate facta. In secundo imago regiam praetendens pompam & literae, Her. Sext. 8c Blis Nerth. Iu tertio nihilominus no-

Uulfrede, & Eanflede. In quinto, qui & inferior est, imago & tac scriptura, Logwor. westietas, & Bregdene. Sinet VesHwingendes berne. Altera vero pyramis habet octodecim l. a . a. pedes, & quatuor tabulatus, in quibus lim leguntur : Hedde episcopus, & Bregorred, & Beorwalde. Quid hae significent non temere definio, sed ex suspicione colligo,

eorum interius in cavitis lapidibus contineri ossa, quorum s exterius leguntur nomina. Certe Logwor is pro certo as- seritur esse, de cujus nomine quondam Logweresbeoth dicebatur, qui nunc Mons acutus dicitur. Beorwalde nihilominus abbas post Hemgis elum. '' Haec Meildunentia, cui docti illustratas pyramides omnino acceptas ferre debent. Nunc Guenhera se offeri marito Arturio comitem.

riniae ortam facile crediderim, cum aliis argumentis innixus, tum hoc praecipue, quod Britannica referat historia, eam in palatio Cadori Coriniani educatam fuisse, atque hinc ab Arturio in conjugem acceptam. Conjectura est, nec ea omnino in

certa,

56쪽

ASSERTIO ARTURII.

eerta. nomen id Britannice sonare, quod bella dona Italide, Gallice belle dame. In dubie a fama nomen indit , ut Guenllean, id est, alba Leonora, vel a conjectura Helena: ita ut albae vocabulum pulchram, bellam, Venustam exprimat. At Ut de ejus venustate satis constat, ita de pudicitia dubitaturi est. Parcerem ipte quidem pro meo candore heroinarum laeso honori, & famae: historice tamen veritas aurem vellit mihi, jubetque, & tantum non imperat,mut referam quid vetetes de ea senserint. Tanto reluctari imperio mihi Fol. 14. b. quidem religio, & magna. Britannica historia adfirmat, eam non modo rem cum Mordredo Ρicto habuisse, verum etiam conjugio illi fuisse adjunctam. O scelera i o mores t o corrupta tempora i Vitae scriptor Gildaicae, auctor quidem antiquus, sed in meo exemplari anonymus, haec de Guenhera adultera praedicat: Arturius obsedit paludes vicinas Glesco niae in odium Meluae reguli, qui eo Guenberam raptam di perductam vitiaverat. V Est hoc testimonium de regina, quan- vis raptam dicat, parum honorificum. Rapiuntur subinde ejusmiai formae sua sponte. Utcunque fuerit, hoc certissimum, non longo superfuisse illam tempore a nece coniugis,& adulteri. At an morbo corporis aliquo, an animi justo,

quod ego facilius credo, moerore obierit, non aperte constat. Scriptores referunt, poenitudine ductam eam velum sacrum

Ambrosiae induisse, ibidemque mortuam ac sepultam, donec humanissimi Lanceloti Pugilis invictissimi cum cura tum pietas reliquias postea Avaloniam transtulisset. Scrupulus hic contra adulterii suspicionem suboritur : An commisisset tam insignis Arturii amator, atque idem cultor , ut adulteram in sacratissimo coemeterio propter illius sepulchrum terrae committeret Z Historia Glesibburgensis coenobii accurate collecta perdocet, Guenheram in sacro coemeterio fuisse sepultam ad conjugis tumulum, & ejus reliquias eodem tempore inventas quo & mariti. Confirmat hoc Sylvester Giraldus Menevens sin' Institutione Principis his verbis de Arturio loquens t=M Habuerat enim uXores duas, quarum ultima scilicet cum seipso sepulta fuerat, & ossa ipsus cum ossibus viri simul iiiventa, sic distincta tamen, ut duae partes sepulchri versus FOL M. a. caput, scilicet ossibus viri continendis, deputatae fuissent: tertia vero ad pedes ossa seorsum muliebria contineret. Ubi & trica comae muliebris flava cum integritate pristina &colore reperta fuit, quam ut monachus quidam avide manu

arripuit, & sublevavit, tota statim in pulverem decidit. 'Idem Giraldus similia refert in Speculo ecclesiastico. Potuit ille quidem cum auctoritate aliqua de hac re loqui, quandoes quidem,tum temporis in flagranti Richardi Leonii, regis Angliae, gratia coufirmatus, venit ipso tempore laventi se

pulchel

57쪽

o J. LELANDI ANTIQUARII

pulchri Gles burgum, & oculatus testis, duce Henrico de Soliaco Henrici regis ex Adela nepote, & Richardi regis consanguineo, tunc Praeside Glessoburgensi, postea episcopo

Ventae Simenorum, omnia, quae ad Arturium attinebant, perdidicit. Attamen si hic mihi liceret libere quae sentio dicere, adfirmarem profecto longe cellioris esse fidei ea, quae de Arturii quam Guenherae sepultura traduntur. Nec tamen interim facio vim auctoritati veterum scriptorum, ut & meam aliquando non deteriori tractet posteritas modo. Leguntur Gle Ioburgi in tumulo Lydii marmoris fabre exsculpto, & Arturio, juxta ac Guenherae, posito, hii duo versiculi, suum redolentes seculum: me jacet Arturi conjunx tumulata secunda, meruit caelos υirtutem prole secunda. Sunt qui dicant, Henricum Suinesum, abbatem Gletaburgensem, fuisse auctorem versiculorum: nisi quis putet, Henricum Blesensem, alias Soliacensem, in Suinesii degenerasse nomen, cujus tempore inventae & Arturii & Guenherae reliquiae. id autem sibi velint Giraldus & Henricus nomine

l. is. b. secundae non satis hercle intelligo, quando non alterius hactenus, quod meminerim, quam Guenherae nomen aut memoriam audiverim. Sed si fides penes auctores. Ex secundiversiculi hemistichio, virtutum 'role fecunda, meliorem fuisse Guenheram quam foecundiorem apparet. Neque hic me latet, Boethium scribere, acriter aliquando depugnatum fuisse inter Arturium & Mordi edum ad Humbrum fluvium, S Guenheram a Pictis in castris ibidem captam, ac postea mortuam, ac sepultam Horestiae vico Angustae. Relinquo Hectorem Veremundi & Turgoti, obscurortim scriptorum, fidei. Et fieri potuit ut illic alteri Guenherae tumujus, non

reginae, poner tur.

Iaventum Arturii sepulchrum.

NVALESCENTE Saxonum 'caede Arturii potentia, & mox Pictis ac Scottis strenuissime profligatis, ac

ultra vallum Severianum abactis, coeperunt Saxones devictorum Britannorum reliquias non adeo timere, &multo minus magoifacere, contemnere aperte potius. Quare illorum gloria sorere coepit, Britannorum vero deflorescere. Ita tamen, ut nec Saxones amusiquicquam pene de rebus inter ipsos & Britannos eo tempore gestis scriptum posteritati reliquerint, nam quae post Christum

58쪽

Christum cognitum de primis SaXonum victoriis scripta sunt, ex historia per orat vulgi & acCepta, & chartis tradita sunt)nec Britanni, tot bellis attriti, operam scribendi justam ullam historiae impenderint. Tantum CXstant fragmenta. Ux- Fol. a. 6.dam Gildae, monachi Bannochorensis, Britannos potius vellicantis, eXagitantis, lancinantis, quam ullo virtutum calculo adprobantis, usque adeo ut conductus ad male dicendum rhetor videatur. Hoc pacto reS Britannica obscura per calamitatem bellorum relicta est. Bardi soli musicis numeris, &illustri nobilium memoriae conservandae studebant. Canebant illi ad lyram heroum facta inclyta. Profuit hoc studium mirifice cognitioni, tanquam per manus posteritati traditae. Unde equidem factum est, ut Arturii quoque maXimi nomen, fama, gloria utcunque conservarentur. O factum bene l

Si quid mea carmina fossunt, Aonio saluam sublimeis vertice Bardos,

Bardos Pieridum cultores, atque canentis

Phoebi delitias, quibus est data cura perennis, Dicere nobilium clarigona facita υirorum, i Aureaque excolpam famam super a tra locare. Devicerat Anglorum gentem, Superis id permittentibus, Gulielmus Nortomannus, & jam imperium Angliae pervenerat

ad Henricum,. ejus appellationis secundum, nepotem eX Ma-tilde filia Henrici Belloclerici, filium vero Galfredi Plantagenistae Andegavensis. Hic fines imperii prorogare modis omnibus studens ad Hiberniae quoque regnum animum adjecerat. Richardus Claranus, Comes Striguliensis, propter Vagam fluvium. vir & natalibus, fortunis, ac virtute splendidissimus, petierat ante, a Deroniatio, Lageniae regulo, rogatus, Hiberniam : qua expeditione tam fortiter se gessit, ut, proturbatis, fusis, ac victis regulo obaudientibus, famam Rgloriam immortalem, ac, si hoc quicquam ad rem pertinet, Fol. a 6. b. opes etiam sibi comparaverit, accepta in UXorem EVa, Dei O-nicii filia, R ex asse herede . Senserat Henricus reX Richardi Striguliensis successus, & sive ejus invidebat gloriae, seu, quod

verisimilius est, praedam tam opimi regni ambiebat, inici dixit, proposito interim non contemnendo praemio, Richar dum Hiberniae imperio. Prudens ille, percognito Principis consilio, juri suo cedere. Interea HenricuS, Comparata eXCrcitus parte non minima, in Cambriam pervenit reliquam conscripturus, & inde resta a plenevia in Hiberniam, cujus spe potiundae totus conflagrabat, navigare. Haec dum agit, a Cambriae regulis pro dignitate acceptus in conviviis Eardos ad lyram concinenteis non sine voluptate, interprete Usses, audit. Erat quidem unus inter reliquos cognitione antiqUi-

59쪽

tatis do Rissimus. Is laudes & inclyta Arturii necta, Hem icum

victorem futurum cum eo multis nominibus Conferens, ita cecinit, ut aures regis mirifice & demulceret, & deled faret.

o etiam tempore rex hOC praecipue a Bardo dedicit, se pal- tum fuisse Arturium Avaloniae in sacro coemeterio. Unde munificentissime dimisso Bardo, tanti monumenti indice, esit cum Henrico Elelensi, alias Sol iacensi, nepote suo, qui tum, aut paullo post ex abbate Bermundianae insulse Praefectus Glesti burgensis designatus est, iri diligentia eXquisitissima sepulchrum in septo sacri coemeterii perquireret. Tentarum est aliquoties, & tandem magna di iricultate inventum, Ultimis, ut quidam volunt, annis Hemici secundi, regis Angliae, ut autem alii, quibus ego facile assentio, principio imperii Richardi primi, ejus filii. De hac reliquiarum cum indaga-

Tol. 27. a. tione, tum inventione scripsere inter ceteros multos duo praecipue, quorum UnUS erat monachus Gle Toburgensis, sed nomine mihi ignotus: alter vero Sylvester Giraldus. Accessisset porro & Gulielmus Melidunensis, testis tertius utrisque conserendus, nisi mors eum de medio ante inveutionem sepulchri senem abstulisset. Horum in primis testimonio utar, &in praesentia monachi anonymi verba huc adducam Con- ditus hic fuit rex Arturius, sicut per regem Henricum secundum abbas Henricus didicerat, cujus consanguineus & dudum familiaris eYstiterat. Rex autem hoc ex gestis Britonum, & eorum cantoribus historicis frequenter audiverat, Arturium sepultum fuisse juxta vetustam ecclesiam in sacro coemeterio inter duas pyramides quondam nobiliter sculptas ac in ejus memoriam, ut dicitur, erectas. Fuit autem rex Arturius sepultus valde profunde propter metum Saxonum, quos ipse frequenter eX pugnaverat, & quos ab insula Britannica prorsus fecerat, &quos Mord redUS, HUS nepos pesiimus, contra ipsum primo revocaverat, ne in mortuum etiam vindicis animi vitio desaevirent, qui totam V jam insulam post mortem ipsius iterum occupare conten- derant. Propter eundem etiam metum, in lapide quodam huo, tanquam ad sepulchrum, a fodientibus invento quasio pedum septem sub terra: quum tamen sepulchrum Ar- turii novem pedum inferius inventum fuerit. Reperta est V etiam cruX plumbea non superiori, sed potius inferiori parti lapidis inserta literas latis inscriptas habens: HIC IACET

sEPULTUS INCLYTVS REX A RTU RIUS IN INSU -

I. A AUALON IA. Clucem autem eX tractam a lapide,

Eol. 17. b. dicto abbate Henrico ostendente, prospeximus, & has li- teras legimus. Sicut autem cruX inferius lapidi inserta fuit; sic clucis literata pars, ut occultior esIet, versus lapidem versa erat. Mira Piidem industria hominum tempestatis

i illius

60쪽

illius exquisita prudentia, qui corpus tanti viri, Dominique fui, praecipue loci illius patroni ratione turbationis instantis, totis nisibus tunc Occultare Volebant. Et tamen, ut aliquo imposterum tempore, tribulatione cessante, per literarum saltem cruci insertarum, & quandoque repertarum in- dicia propalari posset, procurarunt. Sicut autem praedietus rex totum abbati praedixerat; sic Arturii corpus inventumo fuit, non in sepulchro marmoreo, Ut regem decebat tam

eximium, non in saxeo, aut Pariis lapidibus exciso, sed po- tius in ligneo ad hoc cavato, & seXdecim pedibus in terra profundo, propter festinam magis quam festivam tanti principis humationem, tempore turbationis id exigente. Anno Domini 1189. quadam die locum cortinis circun- dans fodere praecepit. De hinc profunditate Dimia a fosso - ribus exquisita, jam pene desperati sarcophagum ligneum

mirae magnitudinis invenerunt undique clausum. Quo le- Vato, ac aperto, regia iuVenerunt otia, quantitatis incredibilis, ita ut Os tibiae a terra usque ad medium crus in magno viro attingeret. InVenerUnt & Crucem plumbeam altera parte sic inscriptam : HIC IACET SEPULTUS INCLYTUS

REX ARTURIUS IN INSULA AUALON IA. Dchi lac

tumbam reginae Arturio consepultae aperientes ilicam mulieris flavam n formosam, miroque artificio consertam inveniunt, quae tacta ab illis in nihilum est: comminuta. Abbas igitur L conventus suscipientes eorUm eXu Vias, CUm Fol. 28. a P gaudio in majorem transtulerunt ecclesiam in m ausoleo no- biliter exsculpto intrinsecus bipertito collocantes: regium

videlicet corpus per se ad caput tumbae, reginam ad pedes, scilicet in orientale parte; ubi usque in hodiernum diem magnifice requiescunt. Hoc autem epitaphium tumbae in- scribitur: Hac jacet Arturus, ylis regum, gloria regni,

mem mores, 'robitas commendant laude ferenni.

Hucusque diligentissime, simul & fidelissime ex GlelIbburgensi codice in praesentem haec convertimus Usum. Sed quoniam videtur mihi epitaphium nescio quid stridulum pCrsonare, & vitium seculi parum eloquentis secum trahere, acis ostremo brevius Sc humilius esse, quam ut tanto conveniat Imperatori, nos aliud Licrosanctae doctorum memoriae, & posteritati in ejus laudem dedicavimus: Saxonicas toties qui fudit Marte cruento

Turmas, θ' se erit noliis sibi nomen Uimis ;Pulmineo toties Picitos qui contudit ense, posuitque jugum Scotti cervicibus ingens S i tumidos Gallos, Germanos quique feroceis

SEARCH

MENU NAVIGATION