Joannis Lelandi antiquarii de rebus Britannicis collectanea : cum Thomae Hearnii praefatione notis et indice ad editionem primam

발행: 1770년

분량: 428페이지

출처: archive.org

분류: 전쟁

31쪽

fert: Et jam tum prosecto pessum issent, V s Britannos intelligit) nis1 Ambrosius, solus Romanorum superstes, qui

' post Vortigernum monarcha fuit, regni intumescenteis bar- baros eximia bellicosi Arturii opera pressisset. Huc etiam pertinere videntur haec, quae in Gildae Britanni fragmentis ad hunc leguntur modum : Vires capessunt Britanni, victores provocantes ad proelium, quibus Victoria, Domino annuente, eX voto cessit. EX eo tempore nunc C1ves, nunc hostes

vincebant, ut in ista gente experiretur Dominus solito more praesentem Israhelem, utrum eum diligat, an non, usque ad annum obsessionis Badonici montis, novissimeque ferme de s furciferis non minimae stragis, qui & meae nativitatis est 'Haec ille. Ecce adest calumniator, & feroculus a me ratio nem exigit, cur Gildas Arturii, si tum fuit, hic non meminerit Z Ad haec respondeo, me inferius de Gilda dicturum. Interea meminerit adversarius, Gildam tempore Badonici belli infantulum fuisse: quo nomine Sc ejus res gestae alat non. ab eo, aut leviter admodum intellectae . Gulielmus a Meil Fol. s. a. dulphi curia paullo superius ita honorificum contulit Arturiotestimonium, ut parum abfuerit, quin, si non superiorem, aequalem cum Ambrosio statuerit. Nennius vero, non malae

fidei auctor, tantum praestitit in gratiata Aurelii Anmbrosii, quantum Gildas in Arturii: nempe, ut, illius omisso nomine, huic, & merito, decus omne Badonici belli integre attribuat. Sed neque hi soli hoc praestant. Numerus est honor Um au-d horum, qui idem auctoritate quadam justa confirmant : nisi interim tam iniquus sit censor, ut nihil admittat, quantumvis fidele, quod non spiret Ciceronianum, aut Livianum, RUUm

ipse potius interim spiret nescio quid A milianum, id quod

mihi non displicebit, ubi eum hoc ingenue fateri intellexero. Interea recitabo Joannis, qui auream scripsit historiam, de Arturio testimonium t Hoc anno decimo Cerdicii, regis Visi- saxonum, surrexit apud Britones Artui ius belliger. V

Itirii in Gallos expeditio.

RITANNICIE historiae liber sextus fuse loquitur de rebus ab Arturio in Gallia gestis: quam non ante

petiit, quam maturo, Ut tum quidem videbatur, conssilio Britanniae immunitati prospeXerat. Erat ei nepos quidam Mord redus nomine, filius Lothonis, Pio corum regis, & Annae, s roris scia relii Ambrosii, regis Eritanniae. Huic, qUia ei sanguine & familiaritate

32쪽

ASSERTIO ARTURII.

miliaritate fuerat conjunctissimus, omne regnum suum, una cum Guenhera suavissima conjuge concredidit. Erat enim Mord redus fortitudinis nomine commendatissimus, tum prae- Fol. s. b. terea ingenio acri, & gerendis rebus eXpedito: quas virtutes

nisi libidine dominandi flagrantissima, sed interim principio

ob metum tacita, & adulterii nota obscurasset, merito quidem inter clarissimos viros numerandus esset. Jam Galliam Arturius invaserat, &, debellatis regulis, virtutis suae specinaen vel illustre ostenderat. Ecce adfuit tyrannus immanis, truculentus, ferOX, qui Helenam, neptem Hoeli Armoricani raptam, & eX Britannia abditistam, ad littus Gallicum vitiaverat, unde & obiit. Non tulit Arturius tam insignem Helenae factam contumeliam, & statim tyranni jugulum pestiit, ac monstrum ingens horrendumque e medio sustulit. Nec multo post ab Hoelo erectus Helenae sacer tumulus in insula qua periit, & Tumba Helenae loco nomen apte inditum, quod vel hodie servat. Chronica Divionensis scriptoris magna Arturium laude in Gallia militantem hujusmodi verbis attollunt: Arturius per novem annos Galliam sibi subjuga- vir, commisso regno, & regina sua Mord redo nepoti suo.

Ille vero regnare appetens, sed solum. Cerdicium timens, dedit ei, ut sibi faveret, septem alias provincias, Sudos Xo- ritam, Sudorheiam, Beri Ochiam, Viiugiam. Duriam, Devo- niam Ω Coriniam. Cerdicius autem his consentiens suas provincias accitis Anglis instauravit, & coronatus est more gentili apud Vi intoniam. Mordi edus vero super Britones apud Londoniam. Et ita Cerdicius quum regnasset tribus annis obiit, manente ad huc Arturio in Galliis. Cui successit Κ iniqchus, cujus anno septimo Arturius rediit. V Hactenus e Chronicis. Habent, quae modo citavi, non solum suam antiquitatem, verum etiam fidem, & serie quadam hi- Fol. 6 a storiae consonant. Utque triumphis Arturii de Gallis aliquanto indulgentius faveam multa praeterea sunt, quae ego studio plane quodam omitto. Illud tamen tanquam in transcursu attingendum est, constare ex inscriptione sigilli Arturii magni, de qua nos suo loco accurate dicemus, eum aliquando Gallici cognomento insignitum fuisse. Neque enim hoc sine luculenta unquam factum caussa. Nam de sigilli & antiquitate, &cognitione vel certissima, adeo plane non dubito, ut certe confidam, adsint modo judices candidi, & veterum monumentorum gnari, conspicuis probaturum me rationibus genuinum esse illud, & ab archetypo profestum. Quin haec rectius suo loco. Tantum in praesentia adjiciam, Valerium quendam triginta regnorum ab Arturio devictorum meminisse. Nam eo seculo ingens regulorum turba insulas una cum Gallia &Germania sub ditione tenebant.

Pugiles

33쪽

Fol. 6. Fol. 7.

J. LELANDI ANTIQUARII Pugiles Arturio familiares.

quis, ut & Arturii contra Romanos vietorias, quarum L Britannica in minit historia, tuba magna personarern . Hi- hac parte certant, & ad huc sub judice lis es f. Ego vero temere nihil pionunciabo quandoqUidem ma-- ni fellissi ne constat, obscura ablui datu repsisIe in lutat historiam : id quod a curiosis facue deprehenditur. At haec non satis quidem s. justa causia est, ut quis haloriam, alia ζ luculentam & veram, negligat, abjiciari proterat . QVanto ectius, abjectis nugis, resectis anilibus bubulis & auctpriis, in specitan vero magnificis, at nihil ad fidem pertinentibus, dempti S, quae eX auctoritate consonantia sunt legere, discutere, conservare 'Nam, quod longo jam tempore a doctis receptum magno consensu est, non debet n)Omento temporiῆ, qUo unque Oblatrante, una cum fide e medio tolli. Aliter in t uato hacte- nos non stetis Iet honore historia. Ergo, qui a m Moris operis est, quam in praesentia agimus, eX qui te, curiose, & ad unguem facta Arturii omnia excutere, omittamus tantisper Romanos, Si familiares illius calamIo illustremus. Hoelus, Armoricae regulus, in hoc celebri nobilium choro proXimum a

primo locum jure quodam suo poscit, de cujus in Britanniam adventu, Ω virtute bellica superius in titulo de bellis ab Arturio geliis scripsimus. Huc accedunt Mordredus & Gallo- Uinus, germani fratres, Arturio sanguine & consuetudine conjundit: quorum ille tandem veluti perfidus, atque idem desertor nunquam satis vituperandus, ut de nota adulterii nihil loquar, occisus est bello, Hectore parum Vero teste, Abrino, at, ut ego cum judicio colligo, rectius Alaunico. Hic autem, perpetuo sui similis, fidelissimam operam praestitit

cum bellis edi ternis omnibus, tum praecipue in Dorens1 conflictu, sub reditum Arturii ex Gallia in Britanniam, qui illi

contra Mordi edum supremus fuit. Melchinus, vates Britannicus, Gallovini celebrat nomen. Idem facit Joannes Annae- villanus in suo Architrenio, non ineleganti opere, his versibus rEt Uuastanus σο, qtii nil reminiscor avara L. Illo illa se manu e non hac mo fulgurat auro,

Sed gladio, dextra recipit quo Dargat, ct enses,

Non loculos, fringit, nec ostes in carcere miles Degener, O ci fide cr/mtilato 1 tisiciis aere. Et me bella et Ocarit, o te tua fors tan urget

Sofficitudo. Vale. Historia

34쪽

Hiitoria qlioque Artuiti fabulosa quidem illa, quae vulgo

vernacula lingua scripta circumfertur, adfirmat, Gallovinum Dori in sacello quodam sepultum fuisse. Qua purie qualiscunque liber adeo non omnino fallit, ut idem Scalae-chronicon aperte reserat; & castellani ejus Oissi pene gigantea etiam nunc miraculi ostentent loco. Qiuodque olim tempore Lucii Magni sacelliana in Durensi castro, praedicantibus Fugatio & Damiano Britannis evangelium, Servatori Christo optimo maXimo positum sit, eX ejusdem urbis annalibus, ve- norandam antiquitatis prae se ferentibus imaginem, liquido apparet. Ut sit receptissimum, juXta ac verissimum, quod supra de Gallo uini & caede, & sepultura intuli; non tamen

per me stabit, ut Gulielmi a Meildulphi curia judicium de

morte D sepultura Gallo uini, nunquatri satis a fortitudine collaudati, aut intercidat aut emoriatur. Quare operae pretium duco illius verba ex tertio libro de regibus Anglicis hic apponere, ut hinc prudens lector, veluti ad Lydium lapidem, veri fulgorem genuinum ab adulterino curiose excutiat. Tunc in provincia Walliarum, quae Rosita vocatur, in Ven- tum est Waluuini sepulchrum, qui fuit haud degener Ar- turii ex sorore nepos. RegnaVit in ea parte Britanniae, qUae ad huc Waluuithia vocatur, miles vii tute nominatissimus,

s sed a fratre L nephte Hengisti, de quibus in primo libro

dixi, regno expulsus, prius multo corUm detrim Cnto CXs-Fol. r. b. lium compensans suum communicans merito laudi avun- culi, quod ruentis patriae casum plures annos distulerit. Sed Arturii sepulchrum nusquam visitur, unde antiquitas Naeni - arum ad hUC eum venturum fabulatur. Ceterum alterius

bustum, ut praemisi, tempore Gulielmi primi, regis Angliae, repertum est super oram maris quatuordeciria pedes longum, P ubi, a quibusdam ut asseritur, ab hostibus vulneratus, & nau- fragio ejedius ; a quibusdam dicitur a civibus in publico epulo interfectus. V Sic Meildunensis de Gallovino. Ego vero, si mihi liceret tyroni cum Meildunensi veterano ad dandos repellendosque ictus exercitatissimo, his telis cominus cum eo periculum virium facerem. Non est verisimile, homines giganteae altitudinis, ut ex sepulchro quatuordecim pedes longo colligo, tuisse seculo Galloviniano. Quare, mea quidem sententia, credibile magis, sepulchrum alicujus gigantis indigenae sitisse. Nanque taleis Albionem primum incoluisse & externorum & nostrorum scriptorum auectoritate constat. Quorum unius, Josephi scilicet Domnoniensis Britanni, poetae Omnibus numeris elegantissimi, fidem secutus, desumptis his paucis versibus ex ejus Antiocheide, opere irnmortali, testimonio brevitatis studio utar :

35쪽

. L is Brutus a Nilo

Saneritne Trojanus, Latiis egressus ab oris, Pp t et arios c jus con odit nibus, orbem yntalom et arans, desb Lrtor ues gigant zGn, Et tyrrar et i tor n m n dedit. Archit e litus libro sexto de gi rantibus Albionicis haec refert: Fol 8. 1. Hos a Di am bestii Corin us robur Averno Pn istites mst GV itis ter quattuor GltΠm

G magog Herculea fui pendit in aero ludita, nil tu inquo flum Eo destrusit in squor. Nec me sugit, castellum olim fuit Te, nomine Gallovinum, in littore, de qUo supra Meildunensis, cujus vel ad huc vestigia comparent. Sed illud non fuit sedes gigantis, ut neque forsan Gallo uini Arturiani, sed recentioris alicujus subreguli ejusdem

nominis. Uod autem refert de sepulchro Arturii eo tempore verisiimum est. Nemo homo unquam curiosius illo eXcusserat omnes bibliothecae GlesIoburgensis thesauros. Hoc tan- tum hic defuit ei ad cognitionem, quod Arturii sepulchrum ignoraVerit, moriens circa primos annos Henrici secundi, xegis Angliae, quum sepulchrum postea inventum sit princspio imperii Richardi Leonii. Quin in gratiam, de qua nec adhuc aperte eXcidi, redeo cum Gulielmo Meildunens, per quem, virum suo seculo in omni genere bonarum literarum Plane cruditissimum. I in eruenda antiquitate ingenio, diligentia, clara si gularem, fateor, & quidem ingenue, me incognitione antiquitatis frequenter adjutum fui isse. Candoris plane est agnoscere per quem profeceris. Lubet hic ad cOTOnidem addere not itionem, quam ipse ex linqua Britanni Cacolligo, nominis Gallovini. Walle Gallum significat, Guin album, perinde ac si quis hoc vocabulo virum bellum, elegantem, & forma conspicuum designaret, nisi quis rectius Putet a Saxonica barbarie originem sumpsisse. Waulwine Ga lus amicus, ut Leos vine charias amicus. Aldwine vetus ami- cus. Instat Augusellus, de quo pauca superius, qui in tam Fol. 8. b. flagranti apud Arturium gratia fuit, ut merito Scottis regulus beneficiarius praefestus sit. Retulit ille par pari. Accitus inter alios multos principes, ut se Arturio comitem in eXpe- ditione Gallica praestaret, adeo initinctam sibi provinciam non Teclas Vit, Ut, magno virtutis eXemplo ibi edito, majus multo in Rutupino littore domum rediens, bello civili Μord redo victo D iugato. ipse inter acina cadens, sanguine & Vita eX- hiberet, ut testis mini ne malus est auctor Scalae-chronicoriam, Uti ego arbitror, Graius. Et quoniam de evocatione Principum, Arturio audientium, superius verba fecimus, juvat hic significare, multas & celebros ab eo fuisse indictas. At illa omnium celeberrima, quae in Isca, alias urbe Legio

num γ

36쪽

Diam, enituit, quo tempore ad arma in Gallos conclamatum est. Quid Musis cum Marte t profesto aut parum, aut nihil.

Si justa esset tamen inter eos consiletudo, e orarent MariCm, ut illa caussa magnas merito gratias agerent Artui io, qui mystarum chorum eruditum in Legionum ut be , si vera reserunt Galfredus, Joannes Burgensiis, & ROlsus V ro uicensis, aut i C-stauravit, aut instituit. IHoc interim constat ex Anonymi historia, Amphibatum, Julium, Aaron a martyres Chi istum, atque adeo literas, in urbe Legionum coluisse, quibus Ralios easdem per manus accepijse credibile es . E1i in Archivis etiam Crant se Girviorum tabula diplomatis ab Arturio aliquando erogati in gratiam studiosorum. Fidem tam in faeti non dum satis excussi. Id erus, olun cultor At turia me aula: maximus, ad pugilum numerum accedit. Hic Arturio sanguine conjunctus, virtutis fortia exempla multa exhibuta ;& lateri Principis sui perpetuo adhaesit, ac demum, Delcio quo Fol. p. a. Casu, moriens maximum sui desiderium Arturio reliquit, qui& ejus sollicite funus Avalonitae curavit. Legi Glesu burgili bellum de antiquitate ejusdem, a monacho quodam illius loci diligenti Tune collectum, in quo de Officiis Arturii erga

hunc mortuum, L munificentia ejusdem ob cognati cauisam in Eremitas monachos ibidem incole it Cis, multa explicat. Appendebat nuper tabula columnae Gleisbbur ensis eccles1ὸ', quae Iderum inter patronos & restauratores Gles sol vigensis ecclesiae numerabat. Lancelotus, fama notissimus, locum inter Pugiles vel clarissimos sibi dari postulat : Cui ego voto facile annuo, hoc in ejus diecturus pretcconium, quod insigni quodam candore erga Arturium adiectus sit. Virtus ejus abunde enituit eo proelio, quod inter M ird sedum proditorem& Arturium gestum est. Superfuit vero pugnis, &. ut semel atque iterum legi. transtulit Guenhesne, a morte Arimit vellatae, corpus ab Ambrosii curia ad tales ibi in um. Ceteruini ira idus uno aut altero loco videtur ita e re ejus sepulturam, ut in Speculo ecclesiastico, R in opere de Institutione P incipis, Gleslbburgo attribuere. Q uanquam magis mihi ari id Ct, ut primum Ambrosiae tumulum ac cep rit. Cata locus. nobile virtutis bellicae nomen, Gallicana expeditione Arturium sectatus est domum rediens in ora Rutupina bello, ut videtur, civili interiectus est Annales Durensi S portUS, OPUS antiquitatem redolens, rneminere Carodici. Castellani ibidem. vel hodie Cara doci memoriam refricant, jactantes penes se esse nescio quas ejus exuvias . Nec sic contenti, Arturii aulam & Guenherae cubiculum depraedicant. Jam illust tum bellatorum Arimianae turmae numerus se ingerit: sed Cgo, Fol. 9. h. modo id fiat sine eorum offensa, quia praestantissimos tantum

nominandos Sc collaudandos suscepi, reliquos, laudatos alio-

D a qui,

37쪽

qui, praeterire studui, ac postremum adjungere Cadorum C rinianum illum. Is fuit de nobilissimo stemmate regum Britanniae, & genti ad Coriniam promontorium imperabat. Titulorum sui Pi incipis defensor sane acerrimus fuit, perpetuamque necessitudinem cum Britannis continentis habuit. Postremum, moriens silium reliquit Constantinia In, qui, mortuo

Arturio, Britanniae praeficitur. Is ne Mordi edi proditoris filii, alumni, & nepotes Gallovini aliquando, paternum imitatieXemplum, regno aspirarent, gladio jugulandos curavit. Factum vero aUt hoc, aut simile narrat Gildas Britannus his verbis Cujus tam nefandi piaculi non ignarus est immundae V leense Damoniae tyrannicus catulus Constantinus, qui hoc anno post horribile juramenti sacramentum, quo se devinxit, ' nequaquam dolos civibus, Deo primum, jureque jurando, sinciorum demum choris, & genitrice comitantibus, factu- rum, in duarum venerandis matrum sinibus ecclesiaeque car- nalis sub fausto abbate Amphibalo latera regiorum tenerrima P pucrorum, Vel praecordia crudeliter duum, totidemque nutri- torum, inter ipsa, ut diΚi, sacrosancta altaria nefando ense, ' hastaque pro dentibus laceravit, quorum brachia nequaquam armis, quae nulluS pene hominum fortius hoc eis tempore

V tractabat, sed Deo, altarique portenta in die judicii ad tuae V civitatis portas, Christe, veneranda patientiae ac fidei suae se vexilla suspendent. V Hactenus de pugilibus.

Fol. 1 o. a. orbicularis Arriarii mensa.

UNC locus est peropportu ΠUS paUca sed electa, splendida, denique magnifica de orbiculari mensa& epulis Arturii in medium adferre. Non haec patebat omnibus nobilibus, sed illis

Lucida quos ardens evexit ad aethera

Virtus sola et irens 1rtillis moritura

diebus.

Hanc, ut serunt, pompam frequentiuscule celebravit, praecipue Vero in urbe Legionum, quem locum insigniter coluit. dem fecit Ventae Simenorum, R Camaleti Murotrigum . Vulgus scriptorum indoctum illud arbitratur Ventam alio nomine Camale tum dici. Quin vulgi judicium non moror. Fama publica Murotrigum, radices Camaletici montis incolentium, praedicat, attollit, cantitat nomen Arturii, incolae

aliquando castri, quod idem olim, & magnificentissimum, &munitissimum, atque in editissima specula, ubi mons cOΠ-

4 surgit,

38쪽

ASSERTIO ARTURI I. et

surgit, situm est. Dii boni, quantum hic profundissimarum fostrum Z Quot hic egestae terrae valla λ Quae demum praecipitia Z Atque, ut paucis finiam, videtur mihi quidem esse& artis L naturae miraculum.

At seges est ubi Troja fuit, sabulantur in urbe

Et fossis fecudes altis, et alloque tumenti Taxus asutae fosuere cubilia Dulyes. Atque haec quidem humanarum vicissitudo rerum est. Hanc calamitatem hinc Iscalis urbs antiqua, hinc Clarus fons fie-qUens emporium moestis inspiciunt oculis, lachrimisque indulgent. Incolae interea loci solum aratro Vertunt. & annis Fol. 1 o. b. singulis numismata aurea, argentea, aerCa, Romamnum imagines tantum non vivaS eXprimentia, quaelenteS inVeniunt,

ex quibus & ego pauca dono ab eis accepi. Franciscus Ha-stingius Comes Venantodunensis, nobil1Um juvenum regiae Britannicae Omamentum egregium, L alumnUs olim in bonis literis meus, Camaleti rudera una cum latifundiis vicinis, utpote heres Piperellorum, Boteretiorum, L Hungre-

fordorum possidet. Joannes Annaeu1llanus in Architrenio sphaericam pro dignitate sua collaudat mensam. Idem facit& Volateranus libro tertio Geographiae his verbis: U Domio quoque luculentus mensa inter proceres utebatur rotianda, ne quod his discrimen ex ambitione foret V Ventae Si- menorum in castro, fama notissimo, appendet muro aula regiae mens i, quam & rotundam a majestate Arturiana vocant. Qqid quod nec memoria, nec societas orbicularis chori recentioribus seculis ex animis nobilium excidit Z Ead-Ueardus Longus, ut fama refert, orbicularem illam societatem plurimi fecit, fabricata in eos usus, si credere dignum est, tabula sphaerica, & tripodibus eX auro solido. Sunt qui scribant Mortimarium quendam hos thes aros decoxisse. Illud interim certi stimum ex historia Thomae Vicanii, Rogerum Morti marium celebrasse convivium maximum Κenel- uorti, quo pugiles praestantissimos, tanquam chorum Arturianum, ad sphaericum illud insigne magnanimus evocavit.

Hinc virtutis signa equestris plurima quidem edita, quae sedula posteritas chartis commissa avide leget. Sed nunc tantisper ab armis ad pietatem transeo. Pietas

39쪽

Fol.

I. LELANDI ANTIQUARII Pietas Arturii.

tinentia singularis, familiaritate, UsqUe adeo, ut in bello Eadonico ejus preces vi stor utileis persenserit. David praeterea Meneven sis, homo sanistitatis plane infinitar, Arturii tum gratiam, tum munificentiam sensit, usque adeo, ut Menevenses translatam ad se ab urbe Legionum episcopalem sedem Arturio acceptam referant. Horum aequalis Illutus, vir vitae incomparabilis, audita ejus singulari illa magnificentia, & in Deum pietate, ausus est, ut ejus vitae illustrator scribit, praesens praesentem non modo invisere, verum etiam salutare, atque adeo convenire Arturi- quia pia plane audacia tantum abest, ut Principem of

fenderit, ut gratias abunde magnas, praemium me hercle candidum, retulerit. Deiparam Virginem assidue coluit, cujus& imaginem, si vera antiqui scriptores, L fama constans reserunt, depictam habuit Martio illo clypeo, quo multis in proeliis, & maxime in Badonico usus est. In ejusmodi minutiis non admodum laboro. Illud interim piis non indignum auribus, quod Samuel, scriptor Britannus, & Elbodi episcopi discipulus qui annis ab hinc pene nongentis floruit, eXpeditionis, aut peregrinationis potius Arturii sic meminerit: Ar- turius Hierosolymam petiit, unde & crucis signum ex ligno secum tulit instar salutiferae, cujus ad huc fragmenta servantur in Wedale, villa Lodoneiae, sex millibus passuum a Pol. I i. b. V Mailros. V Denique Gles burgenses monachos heremitas illos infinitis excoluit modis, ut partim superius in Idero, &hic fusius offendam. Sylvester Giraldus in Principis institutione sic scribit: U Pite cunctis enim ecclesiis regni sui S. V Dei genitricis Mariae Gles coniensis ecclesiam plus dilexit, & prae ceteris longe majori devotione promovit. V Polydorus pro suo jure, atque adeo auctolitate pronunciat, non fuisse monasterium Avaloniae tempore Arturii: tam eXquisitus censor est antiquitatis, A maxime Britannicae. Contendit etiam vel orbem universum hac lege, sed plane iniquissima, constringere, ut quod ab eo de antiquitate, tanquam e tripode die tum amplectantur, foveant, ac suspiciant. Ut vera

40쪽

inglorius alba, illius & auctoritati & judicio, utpote veterani. At ut falsa pronunciet, id quod frequentiuscule per omneis

historiae suae partes facit, non feram, non si nam, non patiar, quin veritatem, rumpantur ut ilia Codris omnibus, suo nitori, famae, gloriae alacer ' intrepidus, quantum per me steterit, restituam. Nam me huic sententiae in hac parte honestissimae, ut Militer inhaeream gesta ab ipsis Britannorum apostolis, Fugatio & Damiano, & epistola Patricii Magni, quae penes me est, eadem confirmans, ut multorum aliorum testimonia brevitatis caussa omittam, jubent, aut potius imperant. Henricus Plantagenista, Henrici Belloclerici, regis Angliae, ex Mathil de filia nepos, praescriptis & liquidis verbis adfirmat in donatione quadam, se vidisse, atque, ne quid ad fidem desit integram, legisse tabulas cujusdam munificentiat Arturii erga monachos heremitas, Avaloniam incolen eis. Quin ipsa Henricianae donationis verba eX archetypo subscri- Fol. ra. Mbam. Quaecunque etiam a praedecesibribus meis, Gulielmo primo, Gulielmo secundo, R Henrico avo meo. Sed ab antiquioribus, videlicet Eadgaro patre S. Ea lueardi,

ab Ead mundo, & patre ipsius Eadu eardo, D Ealfredo avo ejusdem, Erinwalchio, KenWino, Bald redo, Ina, Cuthredo, D Arturio, L multis aliis regibus Christianis. Sed & a Uenwalchio rege pagano, quorum priVilegia &chartas dili eriter feci inquiri, A coram me praesentari, & legi V Hactenus diploma. Hi tam certae fidei testes si non satis ad excussis mam veritatis cognitionem faciunt, nihil profecto unquam faciet. Nam his auditis & percognitis non adquiescere, nec sani capitis, sed neque judicii erit.

Si illum urit.

T quoniam in sacrosanistae antiquitatis

penetralia, recessus, ac Viscera cUriosus indagator descendi, lubet in lucem aliud proferre, videlicet sigillum Arturii, monumentum faberrime insculptum, antiquum, & venerandum, de

quo Ca Xod unus, sed obiter L leviter, in praefatione historiae Arturianae,quam vulgus lingua Anglica impresam legit,

mentionem facit. Motus qualicunque Caxoduni testimonio Vis monasterium me contuli, Ut, quae auritus testis audiveram, oculatus tandem cernerem, illud animo eX pendens meo. Pluris valet oculatus testis unusquam auriti decem. Rogatus Mystagogus, ut ostenderet monumentum, statim videlidum & contingendum CXhibuit. Fol. H. b.

Perplacuit

SEARCH

MENU NAVIGATION