Joannis Lelandi antiquarii de rebus Britannicis collectanea : cum Thomae Hearnii praefatione notis et indice ad editionem primam

발행: 1770년

분량: 428페이지

출처: archive.org

분류: 전쟁

41쪽

J. LELANDI ANTIQSARII

Perplacuit spectaculum antiquitatis, & aliquandiu sua majestate non modo mihi attraxit, Verum etiam detinuit oculos. Tanti momenti est commode incidisse in rem studio desideratam magno. Materia, quae ipsissimam sigilli formam impressim accepit, & ad huc fideliter retinet, Cera coloris rubri est, quae violentia aliqua, vel temporis injuria longi comminute, in partes hinc inde diiunditur : ita tamen, ut nulla prorsum desideretur. Nam fragmenta, casu aliquo prius concussa, sic argentea lamina, quae orbicularis figurae, qualis &sigilli facies, est, undique concluduntur, Ut Corum pars recidat nulla. Inscribitur enim his titulis in speciem brevibus,

sed re ipsi splendidissimis, amplissimis, magnificentissimis tPATRICIVS ARTURIUS B RIT AN N IAE, GALLIAE, G E R MANIAE, DACI AE IMPERATOR. Atque haec quidem inscriptio sigilli orbem extimum circinat. Anterior HUS pars per circulum crystallinum pellucida est, quo remoto tangi se patitur cera jam prae antiquitate durissima. Erigies vero Arturii impressa refert nescio quam heroicam majestatem. Purpura enim regaliter indutus Princeps sedet super hemicirculum, qualem videmus pluvium arcum. Capite coronato fulget. In dextera consurgit sceptrum ipsum liliatum vertice. Sinistra vero orbem cruce insignitum comple stitur. Barba quoque prominet, δc illud etiam majestatis est. Pars altera orbiculari lamina argenti tota obducitur : unde R incertum cujus formae sit. Appendet catenulae eL argento intortae. Dispeream lector, nisi vidisse velis: tanta est tum rei an ti-

l. 13. a. quitas, tum majestaS. Rogatus tandem a me mystagogus, ut

mihi significaret, si quid praeterea didicisset de appenso sigillo, nam inter Ornamenta. quae plurima auro & gemmis micantia Eadueardi Simplicis, regis Angliae, sepulchrum eX- ornabant, & hoc quoque memorabile fuit. Ille autem ad haec nihil, praeterquam quod a rege aliquo putaret eo repositum loco in perpetuam Arturii, terque quaterque magni, memoriam. Certe si fas esset conje turis ullis collineare Verum, tantum non crederem, sigillum a Glessoburgo translatum fuisse, cui monasterio, casu per ignem foedissime deturpato, talia munificentissimus praemia contulit, qualia ille pietate sua insigni facilius dare, quam monachi sperare, potuit. Henricus ipse, ut supra retuli, fecit mentionem Arturianae donationis, atque adeo eam vidisse, & legisse se. Unde & fieri quidem potuit, ut, eXesa membrana ablattis & tineis longo temporis cursu, repertum tam illustre antiquitatis monumentum monasterio primi nominis conservandum, & a nobilitate perpetuo videndum tradibderit. Ut mea me fallet conjectura dispendium quidem leve, immo plane nullum. Hoc interim blanditur mihi,

quod

42쪽

qui od cum de Artui o agitur, & de rebus ab eo gessis, GleLsoburgus semper instat, & operam ad certam cognitionem candidissime pollicetur suam. Unde quidem & nostri in praesentia laboris fructus omnis, tanquam e fonte profluentissisimo, derivandus. Nec certe, quod ego sciam, exstat quicquam quod luculentius ipso sigillo comprobet Arturium fuisse : id quod, si diis placet, impudenter pernegare aliqui non

dubitant, opinione, voluntate, temeritate denique potiusquam ratione ulla justa, nixi. Sed inferius deligemus locum, quo justis argumentorum copiis hanc Violentam calumniato. Fol. 13. h. rum turbam prosternamus. Interea sigilli inscriptio subtilius excutienda. Habet enim sua mysteria, quae, ubi lucem receperint, majori cum voluptate, tum gratia aures candidorum testorum imbuant, & imbutas mirifice delectent: id quod operis pretium & quidem amplum est. Patricius nomen a majestate Romana desumptum. Dicti sunt eo nomine Romani nobiles, qui a primis senatoribus oriundi. Id videtur Tacitus his verbis significare : U Iisdem diebus in numerum ' patriciorum ascivit Caesar vetustissimum quemque eX senatu, aut quibus clari parentes fuerant. V Livius haec refert: Romulus centum creat senatores, qui patreS ab honore, pa- tricii quoque progenies eorum appellati. V Liquet igitur, Arturium hunc nominis famam insignem illam a parentibus Se majoribus suis accepisse. Unde etiam apparet, non dum id temporis Romanae majestatis gloriam ad Britannos translatam in titulis refrixisse. Crediderim, Arturii etiam nomen originem ab Arturiis Romanis accepisse. Juvenalis poeta Satyra tertia ita scribit: Cedamus patria, υιυant Arturius isto

Et Catulus.

Quanquam, redacta in provinciam a Claudio Britannia, familiarissimum erat Britannis nobilioribus Romanorum nomina sibi partim desumere, & filiis frequentissime indere, hoc, ut ego plane arbitror, consilio non inepto ductis, quod hinc iasibi suisque honorem simul & a Romanis gratiam facile compararent. Lucius, cui Britanni cognomen Magni attribuerunt, Constantinus, & ille quoque Magnus, Aurelius Ambrosius, Rhis Arturius non inferior meam vehementer comprobant sententiam. Idem quoque in nobilium nomenclatura femina- Fol. 1 . a.

rum factum est. Exemplo sunt Claudia Rufina, teste Martiali poeta, eruditissima, Helena sanctissima, & Ursula Cynosura illa. Quod autem inscriptio sigilli serie quadam eum Britanniae, Galliae, Germaniae, Daciae denique imperatorem Vocet, consuetudine n diligentia hoc quoque factum Romana, ut, una cum triumphis, & tituli devictarum geutium victori ac-Vo L. V L crescerent.

43쪽

J. LELANDI ANTIQJIARII

crescerent. Indicio sunt arcus triumphales Romae, Sc numisimata Caesarum cura simili inscripta. Imperatoris Vero nomen

antiquit Us, ut ex Caesare, Cicerone, & Livio manifestum est, ad Duces pertinebat legionum: unde & Arturius imperator dictus est vocabulo apto, significanti, & pure pute Latino. Illud vero, quod inscriptio non Arturtu sed Arturus, amissalitera, habet, sculptoris tantum vel errori, vel incuriae imputo. Propria Romanorum nomina compositione, & natura

quadam sua mollius & consonantius defluunt & terminantur in ius quam iis, ut AEmilius, Manilius, Claudius, Cornelius, Tereotius, Vergilius, Horatius, Ovidius. Dixi superius de triumphis Arturii ob feliciter gesta contra Saxones & Gallos bella. Superest ut, inscriptione sigilli admonitus, de Germania & Dacia aliquid loquar. Sed hic expedito me ad tam

honestum munus historiographorUm veterum auctoritas non

satis ex voto scripturienti mihi materiam subministrat. Caussam vero interim susceptam non defendere religio plane esset. Audebo igitur, hoc tam certo & manifesto inscriptionis testimonio confirmatus, fidem lector, facere, Arturium, fusis memorabili aliqua clade Gallis, cum Germanis atque Dacis manus conseruisse. Nisi quis victoriam huc pertincre contendat, quod domestico bello Saxones & Cimbros gentes

Germanicas & Dacicas, acriter castigaverit. Cimbrorum Chersonesus ea Germaniae pars olim fuit, quae nunc Dania RNoruegia recentioribus vocabulis. Harum gentium reges antiquiores in suis diplomatibus, ut ego accepi, non se Danorum, sed Dacorum gubernatores scribebant. Sunt tamen inter eruditos, qui adfirment, Dacos inhabitasse eam regio- nem, quae nunc Moldavia & Ualachia dicitur. Volateranus

libro 3. Geographiae adfirmat, partem Galliae, Noru Uegiae, &Dacite ab Arturio devictam fudse. Trittemius quoque haec scribit Quod quum reges Daciae .Noruuegiaeque audissent, ' ultro venientes ejus se dominio subdiderunt. V Hic mihi lector admonendus est, non solum Saxones, Anglos, & Jutas, alias Vitas soles venisse in Britanniam, Verum etiam totius littoris Germanici accolas. Alioqui tot bellis & caedibus impares fuissent. Sigillum jam una cum inscriptione suis utcunque depinxi coloribus. Proxima cura erit Arturii reditum e Gallia, D cruentos condictus inter eum & Moreredum chartis committere.

44쪽

iurii ex Gallia reditas.

optimae fidei, Mordi edum nimium fa,NTELLEXERAT Arturius cum

per literas, tum etiam per . Duncios

miliarem, absente ipso, apud Guenheram fuisse : tum praeterea foeduS COntra fidei sacramentum cum Cerdiciolum, quo non perniciosius ullum. Ruptis ille omnibus amicitiae, sanguinis, ac fidei vinculis, desertor pessimus, ac domini, & patriae proditor scelesti imus, purpuram non illis aptam humeris induit, ac regiam conscendit sedem tyrannide nova fretus. Non tulit ultra Arturius tam undecunque insignem sibi factam a persido contumeliam, quanquam & ante aliquot annos justam decreverat, sed impeditus bello Gallico, vindictam, quin totis viribus tam horrendum, ingens, crudele monstrum protereret. Classe igitur comparata, a Gessoriaco Morinorum ad Rutupinum littus, teste, Una cum aliis, Mattheo Florilego, secundis velis contendit. Praesenserat adventum optimi Domini servus longe omnium pessimus, & justoeXercitu conscripto, non sine consilio, & au Xilio Piectorum, Scottornm, & Visi saxonum, redeunti confidentissimus occurrit. Cantianum littus omne armorum personabat strepitu, &jam Duces pro signis stabant, L chorus Pugilum victores Orbis alacri impetu tela vibrabant, pars gladios fulminantes e. seruere, pars hastas validis manibus crispabant. Vox omnibus una, bella, Martia bella.' Laetissimus hac expedita ala Critate n militum magnis animis Arturius, miraculum omnis cum fortitudinis, tum maturae per experientiam prudentiae, hujusmodi oratione, oculis a terra ad coelum & suos levatis, vultusque serenitate cum severitate & majestate quadam mixta, usus est. U Vos pugiles, illustrissima virtutis Martiae lumina, tivos cetera notissimae fortitudinis turba videtis, quo nos de- duxerit fortuna & tantarum vietoriarum comes, Ut, quae Fol. 1 f. bio foris fortissima peperimus manu, non modo integra conser- vemus, verum etiam novo aliquo & luculento incremento majora comparemus, id quod ut in praesentia A facilius ' fiat, talis occasio opportune me hercle oblata jam est, ut, si vellent bonae fortunae Omnes in gratiam amice conjurare nostram, non equidem poissent vel iussius vel felicius obtu- ' lisse. Eamus igitur maximis animis quo fortUna, quo VirtUS,

45쪽

36 J. LELANDI ANTI. ARII

quo denique victoria vocat. Adest Mordrodus confidentisio simus, &mihi sanguine conjunctissimus, quem adolescentem D in spem magni nominis fovi, amavi, atque adeo tam magni feci erogatis praediis quidem bene multis, nec minus ferti- libus, ut, in Galliam vindex profecturus, consilio, ut tum videbatur, plane sano, uni illi & uXorem meam, & fortu-

nas, &, quod multo maximum, patriam conservandam, ac vicaria opera regendam, a Saxonum, Scottorum, & Pictorum denique assiduo impetu fortissime defendendam credi- derim. Ille interim, oblitus profusissimae liberalitatis erga

se meae, & necessitudinis, quae plerunque in rebus humanis maximum plane momentum habet, ac sacramenti militaris, ' quo mihi est devinctissimus, perfidus, & Contemptor ma- gnus, adulter etiam, ut fama praedicat, me regem, & gentium cum domitorem, tum dominatorem ad penates red untem, aperto, si diis placet, Marte accipit, Pictis cognatis suis, Scottis eorundem vicinis, denique & Saxonibus in praesidium comparatis. Neque enim hoc me solum tangito insigne flagitium, vestra certe omnium interes . Quare Vos Pugiles, mea unica cura, inviistissimi, & vos commilitones

Fol. 16. a. strenuissimi agite praesentissimis viribus communem caussam, eluceatque nunc Virtus, quam ego hae fenus in vobis eXpe-

ditam, validam, admirabilem semper esse persens. Tu Gallouine, militiae decus laudatissimum, cujus gloria multis no-U minibus, ct hoc maxime, orbi commendatissima esl, quod mrdredum, hostem communem nostrum, germanum fratrem tuum, aequitati, & sacramento fidei postposueris, concede hinc ad dextrum cornu, robore militum in 1tructis- simum : nam primae certaminis & gloriae partes hac turma tuae erunt. Augustellus exploratissimae fortitudinis vallum hostibus se ad sinistram alam objiciet. Ipse in medio pugna - tor assiduus bonis avibus adero, vobis praesidium unicum, hosfibus vero terror, flagellum, crux merita. Sed quid

verbis opus est, quae virtutem nec certe dant, nec adimunt Vestra virtus ex consuetudine, eXercitatione, patientia, la-0 boris, vigiliarum, & inediae, denique ex fuso sanguine, spoliis enata esst: quibus nominibus & vos mihi, & ego rursus vobis, Superis tam justae causis faventibus, victoriam polliceor. Agite, facite immortalia vestrarum virium peri- cula, R proditores punctim occidite. V Dixerat. Universi imperio Ducis ad sonabant, & alacri procursu, collatis signis, fortia virtutis indicia longe lateque edebant. Sic tandem partim interfectis, partim etiam fugatis hostibus, victoria potitus est cruenta Arturius. Cecidere eo proelio ad portum Durensem commisi, Gallovinus & Augustellus, belli fulmina, iit refert Graius in Scata chronicis, atque alii noa contem

46쪽

ASSERTIO ARTURII.

nendae notae auctores. Μord redus, inclinationem sortun' accusans, recuperata clas , cum reliquiis exercitus Ι amarinum inglorius portum, limitem Coriniae, petiit. Gallovini nobile funus in quodam sacello Durensis castri tumulatum est. Fol. 16. Ingemuit Arturius, percognita caede duorum vitorum tam

eximie illustrium, & eorum manibus frequenti prece, alto corde dolorem premens, generosus, idemque pius parentavit. Deinde vero, justo exercitu incredibili cum celeritate refecto,

statuit magnis itineribus hostem improbum persequi, & quasi

ex improviso fugitivum opprimere. Callidior erat Mordredus, quam fortior. Hinc illi methodus ad artes non insuetas. Cognovit liquido per eXploratores, adventare Arturium ad bellum instructissimum. Quare militem in terram utpote fessum, tum salis taedio, tum annonae penuria, descendere

jussit, ac reparatis industria, labore, diligentia, quanta potuit

maXima, armis, per montana Coriniae, qua spe stat littora Sabrinaica non longe dissita, exercitum lentis itineribus duciq& in toto, qui a vulgo scriptorum Cambian appellatur, ubi vasta, ac partim etiam uliginosa planities, & colliculus in

speculae consurgens usum, castra metatus est. Hic meum cogor interponere judicium de loco in quo depugnatum est,& ejus nomine, non quod hinc me in medium allaturum putem aliquid, tanquam e Jovis cerebro, sed ut, bona cum eruditorum gratia, conjecturam meam citra fumum, fastumque Omnem, veluti in transcursu, paucis explicem. a parte ingenue fateor, aegre sentire me cum Hectore Boethio Scotto, qui pro more suo illustrissima quaeque in Britannia antiquitus facta praeter modum & mensuram omnem in patrios duducit agros, atque hic audacter pronunciat, extremis Arturium depugnasse signis non procul ab Abro aestuario maximo, quod ille Humbrum barbare, ignota vocabuli notatione, appellat. At aliter sentit Britannica historia, & in Cornubia Fol. irsupremo conflixisse bello adfirmat: ita tamen ut meminerit Mordredi secundo ab Arturio victi, & fugati Ventae Simenorum. Graius hoc idem sentit, egregius profecto satelles,& Arturianae assertor gloriae rigidus. Nec aliter literatorum. argutus chorus concinit. At nostra non est equidem de loco, sed de loci nomine conjectura. Ego certe pene adducor ut

credam, Alaunum fluvium facile degenerasse vitio indoctorum librariorum in Cambian. Oritur hic fluvius in Corinia paucis passuum millibus supra Atheis ouam, alias Padestow, Oppidum piscatorium, non adeo procul a Sabrino aestu positum, per quod, sed salsis mixtus aquis, delabitur. Circa fontes ejus originis in campestri, & vasta quadam planitie est locus

fama celeberrimus, graminis, quam frumenti aliquanto feracior. Fama, tot seculis apud incolas conservata, praedicat,

47쪽

38J. LELANDI ANTIQUAR Ir

hoc loco insignem olim pugnando stragem fuisse factam, sed historiae veritas interim ignota vulgo. Multa quidem vel hac nostra aetate ibidem ab aratoribus & fossoribus ad ripam

eruuntur : qualia sunt numismata antiquorum imperium ostentantia, annuli, fragmenta armorum, & aenea Ornamenta

inaurata ex frenis, phalerisque, & ephippiis equorum. Haec mea est conjectura. tum propter loci situm, tum Alauni, fluminis vicini, nomen, non admodum, si quis penitius inspiciat, a Camblata distanum. Arturius instat, Sc trajecto per vada cognita Tamaro fluvio. multis alioqui in locis & rapidissim Sc profundisiimo, contempto hoste fugitivo, castra castris opponit. Ecce desperatio, ut fere fit, insolitam vietis audaciam. 1 . b. retulit: unde & pars utraque Μartem provocat, ardens spe praedae & victoriae, & nihil minUS quam mortem metuens.

ὀιis cladem illius fugnae, quis funera fando Exflicet Z aut possit lachri,nis equare labores PMordredus commissa pugna malorum praecentor omnium

gladio confossus perfidiae justum tulit pretium. Exemplo sit ille, & perpetuo sidem violantibus ob imperii cupiditatem.

Cecidit una cum tyranno ingens nobilium, & veteranorum militum numerus. Sed neque victoria Arturio incruenta fuit. Nam in illo strepitu & furore aut interfectus, aut ad desperationem vulneratus paullo post publico totius Britanniae luctu, sed praecipue pugilum moerentium ob tam inclyti Principis casum, elatus est. Atque haec quidem Arturii ter maximi finis erat.

Laus Artarii. RTURIUS mortuus est, si modo is

recte mortuus dicendus, ct Us fama, memoria, laudes toto vivunt & praenitent orbe. Fuerunt majores nostri, cum

poetae tum historiographi, adeo erga Arturium faciles, candidi, grati, ut illius& nomen & facta celebraverint, & aeterunitate quoque donaverint. Theltes nus, Melchinus, qui &Mevinus, Ambrosius Maridunensis, ac Merlinus Caledonius, clarisiima Britannicae sidera antiquitatis, hoc praestiterunt. Nennius & Samuel, Britanni historiographi, non minorum exhibuere memoriam, collatis laudum niveis calculis. De quibus atque aliis superius opportune & suis

locis diximus, freti auctoritate Galfredi, Aluredi, Henrici Venantodunensis, Joannis Chris storiographi, Gulielmi a Meildulphi curia, Graii, & Boccatii. At si nunc quem juvat majus

48쪽

ASSERTIO ARTURII.

maius & luculentius adhuc aliquid cognoscere, non recusabo pauca, eX probatissimis desumpta auctoribus, luci, diligentia qua possum optima, restituere. Josephus, Iscae Domnoniorum alumnus, & aureum suo seculo utriusque eloquentiae flumen, sic Arturium in Antiocheide ab eximia fortitudine tantum non ad sidera ipsa attollit, ut eX his versibus, cum antiquitate Romana de palma contendentibus, liquet: Nino celebri fato felici claruit oriri, Flos regum, Arturus : cujus quum facta si fori,

Non micuere minus, quod totus in aure Doluptas,

Et, fostulo narrante, faUus. maecunque priorum Insiice : Pellaeum commendat fama orannum; Pagina Caesareos loquitur Romana triti hos ;Aloiden domitis attollit gloria monsris ;Sed neo finetum Ooli, nec sidera solem

AEquant. Annales Latios Graiosque reυρ e; Prisca furem nescit, aequalem fosera nullum Exhibitura' dies. Reges fustereminet omnes Solus, frateritis melior, majorque futuris. Libellus rerum antiquarum Gles burgi nuper com paruit, collectus a quodam ejusdem coenobii monacho studiosissimo,

qui per occupationem colorem rhetoricum tanquam aliud agens Arturium his verbis celebrat: Praetermitto & de in- clyto Arturio, rege Britannorum, loqui, in coemeterio monachorum inter duas pyramides cum sua conjuge tumulato, Fol. 18. b & multis etiam Britonum Principibus.' Sylvester Giraldus Menevensis, cultor antiquitatis summus, hac oratione, in libro cui Principis institutio titulus, ejus famam illustrat: Arturii quoque, Britontim regis inclyti, memoria non es: sup - primenda, quem monasterii Glesconiensis egregii, cujus &ipse patronus suis diebus fuerat praecipuus, & largitor, ac

sublevator magnificus, historiae multum extollunt. V Joannes Annaevillanus, poeta suis temporibus plane ingeniosus, nec minus elegans, carmina haec cecinit in laudem Arturii, quae vel nunc in ejus Architrenio comparent: Alter Achilles Arturus, teretis mense genitiυa Uenrsas,

A ramo Phrygius, dandi non unda, sed aquor.

Hic vero si praeterea studerem Arturium a multitudiue aues o rum, rectissime de eo & scribentium & consentientium, cumulate exornare facilius me copia eloqUentiae, quam materiae, Undecunque luculentae, magnificentia desereret. Sit

satis in praesentia paucis scriptorum, sed illustribus, suffragiis uti. Quid, obsecro, in causis, quod Trittemius in Compendio annalium tam egregiam de Arturio mentionem faciat ξ Caussa

7 quidem

49쪽

Tol. 19. I. 19.

I. LELANDI ANTIQUARII

quidem satis aperta est. Nam quod ab aliis bona fide didicit, eadem gratus posteritati tradidit, id quod plane fecisset nunquam, si de caussae veritate dubitasset. Quin praesens nunc loquatur ipse. Qui Arturus multa probitate morum, pru- dentia, mansuetudine, simul & humanitate pollens, se cun-- ctis amatalem venerandumque cunctis praestare omni studio curabat: quia cum virtute animi etiam mira liberalitate affluebat in omnes, & maxime in ecclesiasticos, quibus pro Christi amore plura conferebat munuscula, simul & donaria.

8agonea & rictos de Britannia ea pulit; Scottos Hibernicos& Orcades suo regno potenter subjecit. V Volaterranus libro tertio Geographiae assurgit famae Arturii, & ejus facta fortia ac eurate celebrat. Purru & Jacobus Plulippus Bergomas nono Chronicorum libro Arturii virtutem praeconiis vςl justissimis attollit. Sed nec minora ulla Nauclerus eidem in sua contulit historia. Haec plane fecissent nunquam viri cum doctissimi, tum in antiquitate exercitatissimi, nisi prius sibi persuasissent, Arturium aliquando fuisse omnibus virtutum ornamentis abunde insignem. Sed quae multorum est iniquitas,& animus contemptor, quae statim ignorantia toti, & crassa quidem, obducti non liquido perspiciunt, stupide negligunt, contemnunt, . ac prorsus rejiciunt. Valeant ejusmodi

antiquae censores historiae, & sua perfruantur stultitia, ne dicam insania. Quid si nunc Hectoris Boethii, scriptoris nostrae aetatis, testimonium conspicuum de Arturii gloria immortali in medium protulero Z Certe nihil hoc calculo ejus dignitati

decedet, accedet vero plurimum, hoc nomine, quod Scottos, instinctu nescio quo naturae, Britannum odio, ut est in pro-

Verbio, Vatiniano prosequatur. Unde ab ad ersario, inimico, vel hoste laudari palmarii loco est. Haec itaque sunt ejus Verba : Fuit rex Arturius rerum egregie gestarum gloria de M amplitudine non minus quam Britanniae reges, qui antpeum vixere, insignis : unde opes & vires Britannis, eo D regnante, plurimum crevere. V Hactenus Boethius. Quam hic vellem dari mihi occasionem a Polydoro Italo justam, ut . Arturio Britanno cristas erigerem ejus quoque suffragio memorabili aliquo ξ Agit ille caussam Arturii, sed patronus interim tam languens, tepidus, & remissus, ut mihi non risum modo, verum etiam stomachum, dum salsus, R Italo perfusus aceto nescio an rideat, an stomachetur. Torquet enim se misere in historiae concinnationς, quam ut interim aliquam faciat, cogitur, velit nolit, in gratiam redire cum Galfrefo Μonse- muttiens, quem ante, ut sibi videbatur, verbis multis, ex felle Potius quam splene natis, magnifice & pro imperio castigaverat. Quem quia interpretem tantum semel atqne iterum.

deseuderim ia caussae plane justissima, periculum, & quidem

50쪽

magnum, meo etiam capiti, quum sim ultra-montanus, Imminet. Cavebo igitur, & rei veritate coafisus una, eam pro vallo & fossa mecum. vel perpetuo circumferam. Ut sileat Polydorus, non statim necesse est ut orbis sileat universus.

Quanquam & Italia Arturium in pretio olim habuit, atque adeo jam habet: quando libri de ejus cum fortitudine, tum victoriis, impressi, ut ego didici, Italice legantur, B spanice etiam, & Gallice. Unde & collemo Anglica, auctore Thoma

Mailerio, prodiit. Dixerit adversarius, in illos mCndacia irrepsiste multa. Pernovi. Quare hoc aliud nihil quam edoctum docere. Ut fabulas contemno, ita historiae veritatem amplector & suavior. Nec hanc patiar, nisi cum vita, a me unquam distrahi amicam. Ingratos refugio, & ad rupes, &saxa, testes nominis & majestatis Arturianae, confugio. Hac quoque parte Venientem me Sylvester Giraldus Meneven sis his verbis, ex Itinerario desumptis, accepit. Montibus eX- celsis, praeterquam a borea, haec undique terra Brechaniam intelligit) concluditur. A Zephyro montana de Canter Ve- l. ao. a. han, ab austro montes habet meridionaleis, quorum prin- cipalis Cair Arture Britannice dicitur, id est, castrum Ar- turii, propter gemina promontorii cacumina, in castri mo- dum se praeserentia. Et quoniam in alto cathedra, &in ar- duo loco sita est, summo & maximo Britonum regi Arturio vulgari nuncupatione est assignata.' Haec ille. A montibus Brechanicis ad Balduinum nunc mihi commigrandum, orbem olim celebrem, quae quadringentis ab hinc annis δρamplius a Rogero, Μontis Gomerici alumno, & Salopiae comite, Mons Gomericus dicta est. Hic inter collapsa moeniorum rudera locus est, fama cognitus, quem civium reliquiae Portam Arturianam appellant. Fuit profecto semper, atque adeo nunc est, gens Cambrorum generoso quodam impetu erga Principum suorum laudes, quo titulo vel hodie Elucet nomen una cum laude non vulgari Arturii, cognomento Magni, qui & Britannice Arture vaur dicitur. MaurBritannice magnum significat. At linguae Cambricae idiotismus in Maure conjugato vertit M. in V. quemadmodum& in aliis vocabulis, propter eupholaiam, B. subinde tu V. .

SEARCH

MENU NAVIGATION