Henrici Kippingii. L.A. M. & Philosophiae Doctoris Antiquitatum romanarum libri quatuor : quibus continentur res sacrae, civiles, militares, domesticae ..

발행: 1713년

분량: 784페이지

출처: archive.org

분류: 로마

391쪽

Regibus , qui Nobilium jura dederant & tuebantur, mansit equidem ordo ille , verum Plebeji dignitatum

civilium partem sibi obtinuerunt , Tribunosque designaverunt, qui adversum decreta Senatus intercedendo poterant illa vel sumaminare Vel impedire omnino, ac Consules, Censores. Curiones, Augures plebeji introducti Patriciorum arrogantes spiritus non semel in ordinem redegerunt , interim seditiones multiplices fuerunt, quas enum crat Florus R.

IV. Et quanquam Romulus ita extulisset Patricios, ut soli illi ossiciales in Republ. domi forisque essie posia sent, ne tamen Plebejos injuriae potentiorum obnoxios feci ite videretur , Patronos e Nobilibus stibi deligere jussit eos quos vellent. Atque hi Clientes Vocabantur, non quidem redacti in potestatem Patronorum , scives enim erant ) sed tamen in comi obsequio eorum obligati , ad quos lites privatim ortas deferebant velut arbitrOS. Horatius': Roma dulce diu fuit ce solenne reclusa Mane domo vigilare, Gienti promere jκω. Hoc ideo, ne sumptibus ad publica judicia ineunda requisitis domesticam rem attenuarent, dc a Patronis iisdem in judiciis publicis, cum res magni momenti erat,

defendebantur. Inscriptio Beneventana: CLAUDIO. JUI. IO.

PACATO. V. C. CONSUL. CAMP. OB. AEQUITATEM. JUDICII. ET. PATROCINIA. JAM. PRIVATI. ORDO. BENEVENTANUS. PATRONO. POST. FASCES. DEPOSITOS. CEN

SUIT. COLLOCANDAM. Gruterus 3. Et alia Mediolanensis:

GENETI ON. P. TUTILI. CALLI FONTIS. VI. VIRI. SEN.PATR. CXXII. COLL. IERAR. C. A. A M. NEG. STIP. ARG. SPLENDID. ET. JUN. PUBLICIAE. C. F. POMPONI M. T. T. CONJUG. EJUS. ET . JUN. TUTILIAE. P. F. POMPON AN. CONSTANTi I. UIUATl S. L. ROMATIUS. VALERIANUS. ET . VOCATI A. VALERIA. CUM . FILII S. CLIENTES. Grutfrus φ.

Notorius error est Iosephi Scaligeri, qui accuratissimis

392쪽

318 DE MAGNITUDINE URBIS

indicibus opus illud donavit , ac existimavit , vivatis Cile cognomen a casu recto , Viv.M. Atqui non debebant ex his Inscriptionibuου talia cognomina erui, nam vi-Φatis aliud nihil est quam votum Clientis possitum in honorem Domini & Patroni, ob incolumitatem, ut bene monet Callar Gevartius . Rursum Clientes ad referendam gratiam Patronis donabant collectas pecuniarias,onae ipli eorumque familiae honestis modis alerentur,& die illo quo eorum intercessione usi, obtinui sient cauo fam, obtentae sententiae publicum signum ad fores Patroni susipendebant coronam. Martialisy: Sic fora mirentur, silc te Palatia laudent, Excolat 2 gemina plurima palma fores. Juvenalis :- Rumpe miser tensum jecur , ut tibi lasso Figantur virides scalarum gloria pulmae. Cornelius Gallus θ:

Saepe perorata percepi lite coronam , Et data sisnt liniue praemia digna mee. ι ινικες det τῆ θυυς , ait Lucianus

Nec tantum Urbis incolae , verum etiam Coloniae dc Socii Patronos in Urbe adoptabant. Tantae autoritatis fideique erat hoc Patroni munus, ut si Patronus aliquis Vel in minimo deseruisse aut neglexisse Clientem suum Convinceretur, Diti sacer praevaricator esset, ac a quo-Vis impune occideretur, Dion tin Halicarnass. , Suetonius si , Aulus Gellius p.

V. Patricii, Nobiles, Equites gestabant Annulum

zUreum, Livius , dc in domibus, Villis, pra diis ponebant Imagines majorum cum titulis suis, ut eorum Virtutes non legerent solum posteri, verum etiam imitarentur, Sal lius ', Valerius Maximus R. Nobiles prisci erant, qui longa serie majorum dignitatem generis

393쪽

ROMANAE. Lib. II. Cap. I. 3r'

habebant. Dignitatem non quidem originis , sed quia Magistratum illi gesserant. Non enim eX genere, sed ex Imaginum multitudine omnis nobilitas, dc imagines ex Magi stratu erant. Nec tamen quovis Magistratu, sed Curule, Quintura, Tribunatus, & qui alii inferiores honores jus imaginis non dabant. NoVi erant, qui meritis in Rempublicam clari , Virtuti S praemium acceperant Annulum dc Imaginem. Stabant Imagines pictae in atriis, olim etiam santequam sculptoria Sc efiigiatoria in rudi populo notae essent) e cera eX presiae Viri sipecie , quae in armariis latebant, & solum diebus festis in conspectu omnium de pariete appendebantur. Tibullus :Nec quaeris quid quaque index pub Imagine dicat. Constat hinc, imaginibus appositos fuisse indiculos scriptos, unde sciretur, quid gloriose ab hoc vel illo peractum esset. Martialis-:

Atriaque immodicis ars tat Lmaginibus. Nec nos atria, nec domos potentum , Nec lites tetricas forumque triste ,

Nossemus, nec magines seuperbas. Ovidius ':

Nec te decipiant veteris qwinquatria cerae , Tolle tuos tesium, fareper amat V, HVos.

Perlege dispoisitas generosa per atria ce T. Cumque domesticorum aliquis obierat, in funere praeferebantur per servos atrienses vestibus exornatae , Plinius si , Lipsius y, Tiraquellus , Cujacius ' , H Uenbecius R, Ioban. Hirchmannus V. Hinc explicabis illud Juvenalis

Tota licet veteres exornent undijue cera

394쪽

33o DE MAGNI T. URn .Ro M. Lib. II. CVI.

Et paulo ante dixerat: -- uid prodest, Pontice, longo

Sanguine cesseri , pictosque ostendere vultus

Vultus dicit, quia cerei viri illi humerotenus ex stabant, reliqua pars corporis erat lignum politum. Meminit Se-

ea estpe latitia elatos , ut in domibus sevis omnes hostias albas caederent , Imagines frequenter aperirent, albati sederent. Optime ista exponit Marcellus Donatus S, dc adde Onu-

Maurum β.

VI. De origine & incrementis Romae Urbis sunt quaedam in Sacris Literis testimonia , ut Interpretes aliqui censent. Quod Daniel originem notet, putat Grotius, verbis illis , cum ait , lapidem a monte revulsum obruisse lariis sevo omnia ista regna , Daniel. Z. Nam qui Colossi partem inferiorem ad Romanos applicant , falluntur. Sulpitius Severus ' : Crura ferrea, Imperium quartum , idque Romanum intelligitur , omnibus ante regnis validi νι- mum. De hac re diximus in Auctariis historacis '. Et vero quod lapidem a monte revulseum de Romanis interpretatur Grottus, non minus falsum est. Nam de novo aliquo i non tantum ratione populorum, sed quoque regiminis) imperio agitur, uti Danielis verba ostendunt R. Neque Romani obruerunt omnes illos in prioribus imperiis populos, a Parthis repulsi toties dc profligati. Solus Christus mundum totum ad se convertit nunciando Euangelium per Apostolos, Matth. . Locus est Numeror. R. Et naves de littore Citthim i venient) vastabuntque Ebraos, ct deinceps ipse quoque in perditionem stendet. Cisthim de Romanis exponunt Rabbinus Salomoh, Aben-

395쪽

dra, Valabius. Nullo cum successu, Quandoquidem VII sunt Graeci dc horum vicini Insulani, ut patet ἡ ..isii bile obh6. i. Dan. , i. Maccab. , d nise bastianum Castationem '. Grieci sint , qui Assyrios eorumque successores Medos dc Persas armis subegerunt, transvecti Hellespontum. Et Assyrii, Medi, Persiae sunti id est, appellative capiendo, illi qui ultra flumen sunt. Flumen, id est, Euphratem. Etiam hunc superaverunt Graeci, Insulani. quos inter poten-.tissimi erant Cyprii, Cretes, Rhodii in Macedones sub Rege Alexandro Magno , & devastaverunt florentissimas Orientis Provincias. Sequitur , ipse in perditionem tendit, factumque est , cum victricia Graecorum arma succubuerunt fortunatis Romanorum successibus,Florus .

C A P. ΙΙ. De Jure Civitatis Romanae.

I. I VIS plenus Romanus erat qui Domicilium, Tri- rabum dc Suffragii potestatem in Urbe habebat. Domicilium quidem , ut quoties ab CXteris advenirent, receptum haberent, Cives honorarii etiam Romae aC-quirere sibi poterant , sed nec illi Tribum vel Sumragium capiebant, neque privilegiis omnibus civium fruebantur. Tribus certas in tabulis descriptas public bant,

eatque triginta quinque, uti numerant Carolua Sigonius , ONVbrius Panetunus, Aldus Manutius, Raρhael 'late r inus , H ot gangus Lae ius, Alexander Donatus , cx post

illos Godeleviusq, sacobus Stoer'. Jus Suffragiorum hoc erat, ut possent Magistratus creare, judicia facere . incensum deserri, haereditates dc legata capere, gens ilicatem, agnationem, adoptionem sortiri, in legionibus militδre. Quod omne acceperunt, postquam Valerius PublicO-

396쪽

blicola Consulatum adeptus , Plebi detulit, ne Optimatum potestas nimia esset , Livius . ΙΙ. Cives honorarii erant imprimis quos alias VOCabant Colonos dc Municipes. Coloni deducebantur ex

Urbe ad loca bello subacta , quorum incolae , si qui a

clade belli supererant, in servitutem redigebantur, bonis fundisque eorum ad Romanos cives ditiores precio, ad egenos vero dc milites veteranos per donationem translatis , ut loca illa deinceps in fide erga Romanos Perstarent, dc peregrinae nationes hac velut custodia sepirentur. Nam ab indigenis timendum erat, ne aliquando receptis viribus in sui gerent dc pro libertate sua armis Certarent. Vetus hic mos est, dc a Graecis Asiaeque Populis usurpatus , quod testantur exempla in Sacris, 1. Reg. 3, EJra , Cicero ' , Thucydides Τ, Plutarchus , Alcachiavellus', bc Conringiui . Utebantur illi Romanis legibus, magistratibus, cerimoniis sacris, Praetor ab Urbe mittebatur qui jus diceret , ac Coloni ex frugibus, Pecoribus , pascuis Vectigalia certa pendebant, unde Commodum publicum augebatur, uti dicemus infra'. Municipes in Urbem cooptabantur, verum legibus suis, sacris, magistratibus pro arbitrio utebantur, nisi sponte mallent jus Romanum assumere) saltem ut appellatio esset ad tribunal Romanum in causis gravistimis, neque Tribud certam habebant. Suos, inquam, magistratus desigdabant, dc majorum cerimonias retinebant. Lanu-Vienues , qui Municipes erant, proprium habebant Pontificem , Hezejus ' Quidam etiam , ut Tusculani, Hernici, Volsci, Arpinates, obtinuerant jus Sustragiorum,

Livius , Valerius Maximus R, Johannes Corastas 3. Sic

olim erat: nam post editam legem Juliam dc Pompejam, qua civitatis Romanae jura omnibus Italis data sunt,

397쪽

R o M A N AE. Lib. II. Cap. II. 333

Municipum dc Colonorum jura pariter ac nomina in desuetudinem venerunt, Ulpianus , dc Guido Pancis ollus R. III. Civitas acquirebatur : IJ Per nativitatem. Et primis quidem seculis , quicunque Civis plenus esse volebat, utroque parente Cive natus esse debebat, ut patet ex Appii oratione , quam recitat Liνius F. Deinceps suffecit, ut Civis esset, qui patre CiVe genitus erat ρ. Aut etiam matre Cive, ex rescripto Adriani, Ulpianus Hybridam vocat Horatius M. Perinde in rusti erat apud Graecos. Nam Atheniensium leges jubebant, ut quis Utrumque parentem Civem haberet, cum ipse Civis inevellet: Civis vero haut erat . qui alterum tantum parentem Civem habebat, Aristoteles'. Donec Pericles legelata sanciebat . Civem este qui patrem Civem , matrem peregrinam habebat , Plutarchus '. Et apud Hebraeos ille qui patre quidem Cive, matre Vero scrVa aut peregrina natus erat, Ci Vis eX quot Undam opinione non erat,

sed nothus & illegitimus , neque illi patrimonio fruebantur. EXemplo est Iephta, 'dic. ' ubi eit,n 'i quod Alexandrini Vertunt uia γα πιυς Τπροης , meretrice natus, reddunt Castalio, Pagnivus, Tigurini , Tremedius, Petavius - , itaque inter lpurios illustres numerant eum fabriel Palaottus , 'ban. Piscator 'φ. Porro ex adulterio prognatum eqse , annotant Serarius & Ireno

chius. Quod tamen falso dici , satis constat inde quia conqueritur de injuria sibi facta , Ddic. Erat patrimonii sibi debita parte mulctatus, di patria familia abdicatus. De quo conqueri non poterat, si ex adulterionatus, aut vero etiam spurius fui mei. Conqueritur vero , quandoquidem apud Ebraeos Proselyta in eodem cum vera Israelitide gradu erat vi legis divinae. Si non erat Proselyta, fici poeerat filius, secundum procesium ab

398쪽

ai, Esdra institutum, Esdra , dc confer 'b. Seldenum Virgilius :

--- -: Patri quos Daedala Circe Supposita de matre, nothos furata creavit.

ubi Servius ' : Nothos, id est, materno genere ignobiles. Sic & Aristophanes , eum νόθον spurium Vocat, qui est γωομος peregrinae mulieris filius. sa) Per Cooptationem , Ut peregrinis ob maxima eorum in Rempublicam merita & ad Reipublicae incrementa procuranda liberaliter daretur , vel per donationem : vel ut ab eis Certo precio redimeretur, CXemplo Censurionis, Aditor. q. Nimirum victores Romani, ut novae injuriae licentiam eriperent vicinis eis quos se inel Vicerant, Victos miscuerunt victoribus. Et initium fecit Romulus cooptando Sabinos, qui cum auXistent CiVitatem, honore maximo

culti sunt a Numa & Tarquinio Prisco, Livius Permanumis tonem, de qua est infra '. IV. Magna Civis Romani dignitas erat , privilegia amplissima , quamobrem Cicero ' dicit: An quis amplissimus Gallia cum infimo Cive Romano comparandus est Decapite, opibus & libertate eorum non poterat statui nisi in Comitiis centuriatis, Cicero R. Itaque cum Marcus

Tullius Consul jussisset Catilinae socios in carcere strangulari, quoniam illi Cives Romani fuerant, proscriptus

est, domus ejus incensia dc area Libertati conlecrata promulgante edictum Clodio Tribuno , Veli ejus ' , Dion Caspius R, Plutarchus 3, & Cicero ipse '. Nec minus Cicero λ accusat Praetorem illum Siciliae in maximis . quod Cives Romanos justu proprio capitis supplicio affecerat: acinus, ait, est vinciri Civem Romanum , scelus verbe-mri , prope parricidium necari 'q. Ne Virgis quidem sic-Vire licebat in corpus ejus per ullum in Provinciis desi

399쪽

R o M AN A. Lib. II. Cap. II. 33s

gnatum Magistratum , si provocasset, ac per Notores uti vocat Seneca ) sive praedes spopondisset, Civem se Romanum esse , antequam in Comitiis maximis, Romae causia cognosceretur , dc Velut faCinorosius damnaretur. Hoc Paulum servavit ne fagris subjiceretur, Actor. R ubi confer Danielem tDinsium balduinum Malaum )Et vox illa , Civis Romanus sum , apud latrones etiam multis incolumitatem procuravit, teste CiceroneV. De Suffragiis ferendis per Comitia CUriata, centuriata, tributa, nihil addimus, legique possunt omnia illa apud Ioachimum Perionium si , FMPium Bloudum Foroli-Viensem', cum primis Nicolaum G Vcchium ', Unde prae

cipua descripsit 'bannes Rosinus', liberalis , ut solet, ex alieno, itaque Reinesius de illo tulit acrius judicium AR:

Ue homo in quodvis opus condemnandus potiui fuit , quam

ad Romanas antiquitates digerendim admittendus, adeo nihil sani ubique fere docet , nisi cum autores integros describit, ct nihil de sevo inculcat , quam primum autem dat esust penu aliquid, nugas blatis. Poterat jus civitatis amit

ti per delictum civile, id quod merito suo capitale non erat. Et iste, qui jus hoc amiserat, dicebatur, ad pere

grinitatem redastus esse , Ulpianus M. Suetonius R. Hoc quoque notetur, peregrinos haut usos esse praenomine, quod tunc demum, cum in Urbem allegabantur, feciste eos testantur Cicero i , dc ibidem Gothinredus '', Iohannes Meursius Mus rei eXempla innumera sunt apud Johannem Glandorpium dc Reinerum Reine cium 'si , nec non Onuphrium Panvinium 7, Antonium Augustinum Ν', Carolum Seonium J' , Claud. Salmas m --. CAP.

cap. I . Al in Commentario perpetuo pog. ii l. f.d. is lib. I i. de Magistratibus Graecorum o Romanorum pag. 319. Illib. II I. de Romά triumphante fol. 6o. 8ὶ fibris tribus de Comitiis Populi Romani. 'ὶ lib. VI. Antiquit. Ro

manarum. Ioὶ lib. I . Variarum

Iozico pag. I 2I. cIεὶ in Onomastico historiae Romanae. I de Antiquis Romanorum Nominibus. si 8ὶ lib. I. Emendationum 9 Opinionum cap. 1. I9 in de Nominibus Romanorum. et oi de Nominibus o nominibus Romanorum.

400쪽

33 6

DE MAGISTRATIBUS J A P. ΙΙΙ.

De Metistratibus variis.

I. t Coaeius Urbis Consiliuita erat SENATUS, quem L Romulus instituit , centum sipectatae fidei viris

creatis, qui absente Rege curarent negocia civilia, eosiaque ab aetate Senatores, a Cura Patres appella Vit. Lunam

dimidiatam in calceis serebant, id est, ligulam ita conformatam , quae centenarii nota erat, tot enim erant numero Senatores , Uti scribunt Alexander Neapolitanus ,

Philostratum. Nam causae aliae , quas rimantur Plutarchus 3 , & Coelius Ebo linus ' , eae merito negliguntur. Juvenalis -- - Et nobilis 2 generosus post tam nigrae Lunam seubtexit aluta. Martiali Sq. . Lunata n quam pellis er η quam toga. Colerus Vult emendat C, Lavata n quam pellis. de dictum putat de pelliceo indumento. Sed conjechura est ociosa: agit enim Poeta de Roma culta, quando pellicea dudum in usu non erant amplius, Lunam Vero Senatorcs Nobiles in calceis gestabant, uti satis constat: Togae sunt anteambulones togati, clientes dc alii sportularum assectae, de quibus est alibi . Rursum Martialis': Non extrema se det lunata lingula planta. Auctus est numerus' Confecto bello adversum Sabinos additis centum, Dion'sivi Hati amus. '. Trecentos effecit

Hujus lectionis non meminit Liυ us , centum tantum a Romulo una lemone, ducentos a Prisco constitutos narrat l. 1. c. 3 s. a Bruto deinde tot adlectos , ut trecentorum numerum eXplerent, cum is credibus regum aliquomodo diminutus esset l. a. c. I. holque qui tum in senatum erant a Bruto lecti Patres conscriptos vocatos asserens.

SEARCH

MENU NAVIGATION